Charta qua Adalgardis dat monasterio Cluniacensi pro anima senioris sui Ansalardi, quasdam res in villis Noglas et Varolgas.
In Christi nomine. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Adalgardis dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et
Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconense, in villa Noglas, hoc sunt duo curtilia: quorum unus terminatur ex omnibus partibus de ipsa hereditate; aliud de una parte via publica, de alia gutta, de alia terra Winisi, de alia de ipsa hereditate: in alio loco, in villa Varolgas, dimidium curtile; et in ipsa villa Noglas, quatuor sextariadas de terra. Facio autem hanc donationem pro anima mea et anima senioris mei Ansalardi, et filii mei, et in locum sepulturę; in tali conventu, ut ab hodierno die faciant monachi quicquid facere voluerint. S. Adalgardis, quę fieri et firmare rogavit. S. Arnulfi, filii ejus. S. Wilelmi. S. Livonis. S. Artaldi. S. Landradę. S. Aysendis. S. Tetbaldi. Actum Cluniaco publice. Rainoardus levita scripsit, anno XXXIIII regnante Rotberto rege.