Charta qua Frodegarius et frater ejus Oddo dant monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sancti Martini servosque in villa Domni Martini.
Cunctis sub chatolice norma fidei militantibus satis est notum, quod Domini pietas in tantum consulit saluti hominum, ut ętiam ex his
quas temporaliter ab eo percipiunt rebus æterna valeant mercari, si eis bene utantur. Inter cętera namque salutifera monita quę Verbum quod in principio erat apud Deum, et in temporis plenitudine caro pro humani redemptione generis est factum, mentibus suaviter propinavit hominum, hoc quoque uniuscujusque saluti providit remedium, ut sua recte distribuendo pauperibus, thesaurum hinc indeficientem faciat in cęlestibus: «Thesaurizate,» inquit, «vobis thesauros in cęlo, ubi nec tinea demolitur, nec erugo, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Alio quoque in loco, ammonens: «Datę, ait, helemosinam et ecce munda sunt vobis omnia.» Quę nos duo fratres Frodegarius et Oddo, mente pertractantes, et secundum quod Dominus permiserit adimplere cupientes, donamus interim Deo, omnium largitori bonorum, Petro etiam et Paulo principibus apostolorum, necnon et Cluniacensi cœnobio, cui preest venerabilis pater Odilo, unam nostram medietatem cujusdam ęcclesię in honore beati Martini Christi pontificis dicatę, in Lugdunensi episcopatu sitę, in villa quę vocatur Domnus Martinus constructę, cum oblatis vel decimis omnibus omnino ad eam pertinentiis, cujus videlicet alteram medietatem per nostrę donum parentelę possidere se gaudent prefati loci habitatores; donamus etiam similiter duos servos, quorum unus vocatur Tecfredus, alter vero Bernardus. Hanc itaque donationem facimus pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, et pro salute omnium christianorum, vivorum scilicet ac defunctorum, quatinus predictis apostolis apud justum judicem tam pro nobis quam pro ipsis omnibus in illo ultimi examinis die intercedentibus, dampnationis sententiam evadere possimus, et illam suavissimam Domini vocem qua fideles refovebit dispensatores audire mereamur: «Euge,» inquiens, «serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.» Faciant igitur ab hodierna die, absque ullius contradictione hominis, Cluniacenses monachi quicquid inde facere voluerint, excepto quod aut in beneficium, vel
in custodiam, seu in salvamentum nulli umquam homini tradant. Si quis autem, quod minime fore credimus, huic nostrę donationi calumpniam inferre fuerit ausus, hic talis, nisi resipuerit, a regno Dei exul effectus, tartareis tradatur pœnis sine fine cruciandus et ut firmissimum obtineat vigorem in perpetuum, manibus ex more propriis subterfirmavimus, tradidimusque roborandam testibus. Signum Frodegarii et Oddonis, qui hoc testamentum fecerunt, et rogaverunt firmari. S. Lanberti. S. Arlei. S. Rainaldi. S. Maingaudi. S. Artaldi. S. Adalardi. S. Evę. Actum Cluniaco, regnante Rodberto rege anno XXXIIII. Vuarnerius ad vicem cancellarii recognovit.
(Au dos:) Carta Frodegarii et Oddonis de ecclesia Domni Martini, in pago Lugdunensl.