CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2808     View  [Back]
Charta qua Warnerius et uxor ejus Astriburgis dant monasterio Cluniacensi omnem hereditatem quam Aldo, pater Warnerii, eidem dereliquerat in villis Talento et Istriniaco.
Cunctis sane sapientibus liquido patet, quod Salvator noster suis sanctis monitis nos ammonet dicens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis», et iterum: «Tesaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur». Unde noverint cuncti fideles, quod ego Vuarnerius et uxor mea, nomine Astriburgis, cupientes hanc Domini vocem adimplere, donamus Deo et sanctis ejus Petro et Paulo Cluniasensique loco, aliquid ex propria hereditate, in comitatu Cabilonense, in villis his nominibus, Talento et Istriniaco, omnem videlicet partem quam pater meus Aldo in predictis villis habere visus est, tam in servis quam in ancillis, in campis et vineis, consuetudinibus et usuariis, servis et ancillis in supradicta villa, vel fine Talentensi manentibus, vel ubicumque dispersis, seu omni alodo eorum, et uno curtilo in villa Istriniacensi qui habet radalem consuetudinem [in omni silva Braniacensi, alioque curtilo in Talento, qui similiter habet radalem consuetudinem] per totam silvam Braniacensem. De his igitur omnibus prescriptis, totam meam partem, cum omni consuetudine que ad eam pertinet, cum omni alodo meo, cum servis et ancillis, patribus et filiis, presentibus et futuris, vel ibi manentibus, sicut dictum est, vel ubicunque dispersis ad ipsam terram pertinentibus, et cum omni alodo ipsorum, totum dono Deo et Cluniacensi loco, ut faciant ab hodierna die habitatores prefati loci quicquid inde facere voluerint absque ullius contradictione hominis. Si quis autem contraire temptaverit, non valeat vendicare quod repetit, sed insuper judiciaria coactus potestate, auri libram cogatur exsolvere, et inantea presens donatio firma permaneat, stipulatione subnixa; et ut firmior habeatur, manibus propriis firmavimus testibusque roborandam tradimus. S. Vuarnerii et uxoris ejus Astreburgis, qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari. Actum apud Belmontensem villam, regnante Rodberto rege anno XXXIII.
(Au dos:) Carta Vuarnerii in Talento.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung