Charta qua Wido et uxor ejus Ambrosia dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Sarciaco.
In nomine summi Dei. Notum sit cunctis christianis fidelibus, quod ego Wido et uxor mea Ambrosia donamus Deo et ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, de rebus nostris quas Deo propicio adquisivimus. Sunt autem ipsæ res site in pago Matisconense, in villa Sarciaco, unum videlicet curtilem, terminantem a mane terra Jocildis,
a medio die terra Beraldi, a sero via publica, a cirtio terra Wichardi. In ipsa villa unum campum in transversum habentem perticas III, a mane pascherio terra Sancti Nazarii, a medio die de ipsa hereditate, a sero Sancti Nazarii. Donamus etiam duas partes ex omni nostra hereditate, quecunque adquirere adque possidere possumus aud valemus in omnibus omnino locis, ubicumque invenire poterint, in tali conventu, ut pars mea, videlicet Widonis, ab hac die ad locum denominatum supra deveniat. Pars autem uxoris meæ jam nominate in vita sua, si ipsa tenere voluerit, ei permaneat; post suum vero discessum ad ante jam dictum locum perveniat. S. Ambrosiæ et filii ejus Duranni, qui hanc cartam firmaverunt et firmare rogaverunt. S. Vendranni. S. Guandalgisi. S. Bernardi. S. Jozaldi. S. Landaldi. Actum in mense febroario, die Saturni, indictione XI, regnante Rodberto rege anno XL
mo secundo. Rainardus monacus scripsit.
(Au dos:) Carta Widoni in Sarciaco.