Charta qua Rotrudis dat monasterio Cluniacensi curtilum in Villareio.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus quæ transitoriæ possidentur, si eis
bene utantur, semper mansura valeant premia promereri. Quod ego Rotrudis sollicita perpendens, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et monachis Cluniensibus dono aliquid de rebus meis pro remedio animæ meæ, et senioris mei Sigualdi, et parentum meorum, et omnium fidelium christianorum, vivorum seu defunctorum, hoc est curtilus cum supraposito et vinea insimul tenente, in Villareio, in agro Cavaniaco, qui est situs in pago Matisconense, cum omnibus rebus et adjacenciis suis, excepto una vinea; terminat autem ipsa ereditas a duabus partibus terra Raduini, a sero terra Arnulfi, a quarta parte terra similiter Raduini. Hæc omnia ego jam dicta Rotrudis Deo et sanctis apostolis ejus dono, eo tenore ut dum advixero teneam et possideam, et singulis annis monachis ejusdem loci in censu seu vestitura quattuor vini sextaria persolvam; post meum vero discessum, sine alicujus interpellatione, rectores loci in suos usus recipiant. Si quis vero contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam generare temptaverit, secundum mundialem legem, his quibus calumpniam intulerit, auri libras quattuor coactus exsolvat; hæc vero donatio a me libenti animo facta semper stabilis et inconcussa permaneat, cum stipulatione subnexa. S. Rotrudis. S. Sindileni levitæ. S. Rainulfi levitæ. S. Arnulfi. S. Mainardi. S. Beroldi. S. Amalberti. S. Isingaudi. S. Radoini. S. Secbranni. S. item Secbranni. S. Ingelbaldi. S. Andrei. S. Vitradi. Ego Rodulfus levita scripsi anno XVIII regnante Ludovico rege, feria IIII, in mense aprili.
(Au dos:) Carta Rotrudis quam fecit Sancto Petro necnon et Paulo, in Villareio.