CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0875     View  [Back]
Charta qua Rodingus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sanctæ Mariæ cum manso et aliis pertinentiis in villa Salentiaco, in loco qui vocatur Vererias.
Mediator Dei et hominum, Dominus noster Jesus Christus, videns antiqui hostis calliditate genus humanum diversis peccatorum maculis obsitum, recuperationis illius causa, contra multiplicia peccatorum vulnera obponere dignatus est salubria multiplicium pręcęptorum medicamina, inter quę saluberrimum quoddam nitet mandatum quo jubemur amicos nobis facere de iniquo Mamona, qui nos recipiant in ęterna tabernacula. Quod ego Rodingus, in Dei nomine, non obturata cordis aure, sed intenta, in ęcclesia recitari audiens, enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, ultimi quoque examinis horam vehementer expavescens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Heymardus abbas, aliquid de mea hereditate, quę michi ex alodo vel conquisto legaliter obvenit. Sunt autem ipse res quas dono in pago Matisconense site, in agro Catciacense, in villa Salenciaco, ubi Vererias vocat. In primis dono in ipsa villa mansum indominicatum cum cappella in honore sanctę Marię dicata, et omnibus ad ipsum mansum pertinentibus: hoc sunt alii villares cum ędificiis, campis, pratis, silvis, pascuis, pomis, egressis, exeis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, et omnia ex omnibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, tam ex alodo quam ex conquisto. Dono etiam de mancipiis quorum ista sunt nomina: Rainoardum cum uxore sua et infante uno, et locum ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et Ermenaldum cum uxore sua, cum loco ubi fuit visus manere, totum ad integrum; et item alium Ermenaldum cum uxore sua et infantes II, et locum ubi fuit visus manere, totum ad integrum; Gonterium quoque cum uxore sua et infantes III, cum loco ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et Cristianum cum infante uno, et loco ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et Martinum cum uxore sua et infantes IIIIor, et locum ubi mansit, totum ad integrum; et Gondricum cum infantibus IIIIor, et locum ubi mansit, totum ad integrum. Hęc omnia infra memorata dono Deo et sanctis ejus apostolis superius nominatis pro remedio animę meę et uxoris meę Adeleydis, ut ipsi dignentur nobis advocati esse in die ultimi examinis. Si quis autem huic nostrę donationi aliquid contradicere voluerit, non valeat vindicare quod requirit, sed insuper coactus in ęrario publico solvat auri libras X; et ut hęc nostra donatio firma permaneat et inconvulsa, manu studui firmare propria, testibusque tradidi roborandam. S. Rodingi, qui fieri firmarique rogavit. S. Bernardi, qui consensit. S. Attonis. S. Bertelonis. S. Stephani. S. Selardi. S. Randoeni. S. Gomerii. S. Raimberti. S. Adalberti. S. Randoeni. S. Adalranni. S. Vulrici. Rotardus, levita et monacus, scripsit VI nonas marci, die jovis, Cluniaco, publice, regnante Karolo rege.
(Au dos:) Rodingus in Vererias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung