CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0395     View  [Back]
Charta qua Sobo et uxor ejus Vuandalmodis campum in villa quinciaco monasterio Cluniacensi dant.
In onore beatorum apostolorum Petri et Pauli sacrosanctis eclesiis hubi domnus Odo aba prodesse videtur, qui sunt in pago Matisconensis, in venerabile loco Cluniaco. Sicut ego, in Dei nomen, ac venerabile Sobani et uxor sua Vuandalmodis, in pro Dei amore et animas nostras redimendum, donamus ad ipsa casa Dei et ad ipsam congregationem Sancti Petri, pro ipsa amore donamus campo qui est in pago Lucdunensis, in agro Caviniacensis, in Quinciaco villa, que sedit in Campania; qui terminat a mane terra Bencione, a medio die et a sero terra ad ipsos datores, a cercio terra Aldoino et Ingelart. Infra istas terminaciones, una cum exivo et regresso, ad integrum nos donamus ad ipsa chasa Dei, in pro animas nostras redimendum. Et si quis vero, si nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris, aut ullus omo qui donacione ista inquietare vel infrangere presumpserit, non hoc valead vindicare, sed componat auri uncia I, et ec omnis presens donacio ista omnique tempore firma permanead, cum stibulacione subnixa. S. Soboni, S. Vuandalmodi, qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. filio meo Soboni. S. Arhimberto. S. Vuedoni. S. Arfondi. S. Gilemaro. Robertus postea subscripsit. S. Annone. S. Esdemaro. Gondoinus supscripsit. S. Asherio. Ego Gondoinus sup jusione Godoino chancellario escripsit, datavit die marcio, mense madii, annos VIII regnante Radulfo rege de Francia.
(Au dos:) Saboni in Quintiaco, Matiscono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung