CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0192     View  [Back]
«Willelmus comes villam Aionam, quam dudum Ava abbatissa ad monasterium Cluniacum dederat, restituit.»
Noticia quo ordine vel qualiter Willelmus comes quandam villam nomine Aionam, lege favente, super Anscherium conquisivit. Noverint igitur omnes qui hoc vel audituri vel lecturi sunt, quod prefatus dux, infra tempora legibus prestituta, eundem Ansgerium interpellavit, quia scilicet villam Aionam contra jus vel civile vel publicum teneret; nec vim aliquam inferens, nec potestatem quamvis princeps exercens, concessit locum et tempus, ut si posset sese legaliter tueretur. Causa vero diu multumque discussa ac tandem ad sui finem ordinarie perducta, cum isdem Anscherius neque testamentariam neque hereditariam valeret obtendere, recredit se et in magno ut erat placito, in villa Anaziaco, IIII kalendas novembris, cunctis videntibus, reddidit eandem villam, et suo legali possessori, Willelmo videlicet comiti, legaliter restituit. Tunc ille mox Cluniaco, unde dudum fuerat et ad quam per testamentum pertinebat, quod Ava abbatissa, de eodem Cluniaco eidem fecerat, reddere studuit, atque Bernoni abbati et Cluniensibus monachis ad honorem Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli perpetualiter possidendam recipere fecit. S. Rogarii comitis, Guigonis, Guichardi, Unfredi, Begonis, Franconis, Bernardi, Gauzfredi, Herberti, Madalberti, Acberti, Ginuisi, Gerliconis. Actum Anaziaci publice, III kalendas novembris. Ego Ado, ad vicem cancellarii, scripsi, anno XVI regnante Karolo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung