CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0002     View  [Back]
Præceptum Ludovici imperatoris de monasterio Aliano et Campo Honorato, in Tuscia.
Ludovicus, Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, omnibus Christo faventibus salutem et devotum amorem. Dignum et justum esse credimus, ut omnes qui Christi jugo summiserunt colla, omni sollicitudine studeant quatenus ecclesia Dei ad perfectum et perfectionem tendat semper; maxime nos, qui in sublimitate positi sumus, omni sagacitate condecet eam ad augmentum ducere, manu tenere atque ubique defendere. Inde est, quod mortuo domino meo Carulo, et me, Deo favente, succedente in imperio, cum venissemus in partibus Tuscię, ad eandem ecclesiam defendendam, et essemus in villa que, ex una parte, vocabatur Aliano, et, ex altera, Campus Honoratus, quia, pro magnitudine sui, quasi divisa videbatur; cum quadam nocte dormissemus ibi, apparuit michi quidam pulcher vetulus dicens: «Ludovice, surge et metire locum istum, et edifica ibi pro remedio anime tuę ecclesiam ad honorem Dei et beate Marie semper virginis, atque ad honorem mei et fratris mei Pauli, et dota eam magnis dotis atque possessionibus, et firma privilegiis, atque ordina ibi cum consilio Romani pontificis monachos et religiosos viros, quia ibi magnifice, per magnum tempus, conlaudatur Dominus; deinde, in tempore prefinito, venient Saraceni, et a fundamentis destruent locum istum et omnia que in circuitu ejus sunt; sed iterum rehedificabitur et nunquam penitus deseretur, donec, circa finem mundi, mittat Dominus nuntium suum, qui in omni sanctitate et religione reducat eam. Tu vero, noli timere, surge et fac.» Ego autem, cum surrexissem mane, alacer effectus de tanta visione, vocavi omnes principes meos, et habui cum eis consilium. Qui dederunt consilium et auxilium ut inciperem; statimque misi nuntios ad dominum Stephanum papam, cujus fretus consilio et auxilio edificavimus pulchram ecclesiam et omnes officinas, et dotavimus eam magnis dotis argento et auro et possessionibus, scilicet, imprimis dedimus villam Aliani, in qua situm est monasterium, deinde villam Campi Honorati, villam Sancti Martini, villam Montis, castrum Villanum, villam Amprognam, villam Sancti Glorii (?), villam Sancti Aproniani, villam Balneorum, villam Sancti Martini Bone Polle, villam Cripte Dalphie, villam Silicani, villam Tradamie, villam Silvarelle, villam Lamiarum, villam Superille, villam Gurge Pardule, castrum Granarium, domos Canalis Cerrosi, domos etiam Cardetule, ceteras ecclesias et domos quę infra fines villarum supradictarum sunt. Omnia ista in manibus vestris, domine Andreas, religiosus abbas, damus et successoribus vestris, et quicquid acquirere poteritis. Similiter concedimus vobis in perpetuum, sed, ne ville detrimentum patiantur de augmentatione vestra, non damus vobis circa abbatiam, nisi ubi possetis habere vineas et ortos, et hoc spatium sit ab abbatia usque ad aquas Canistrasii; ab aqua autem incipiantur possessiones proprias, et firmentur talibus terminis qui nunquam possint oblivione deleri. Hoc etiam precipimus, ut, antequam diffiniantur termini, omnes ville vel domus que infra terminos istos sunt penitus destruantur, nisi eas tantummodo quę apta sunt ad manenda pecora. Et ne ecclesia perdat homines, dividantur in aliis villis. A vado Gurge Pardule incipiantur termini et descendant per aquam, ex una parte, usque in finibus Siligani; postea descendunt per quandam vallem justa (juxta) terminos Badaucię, deinde per columbarium prope saltus Cervorum, inde vadunt ad Campum Magnum, qui vulgo vocatur Mortuum, quem accipiunt totum, et ita recta linea descendunt usque ad mare. Et ut habeant monachi de piscibus satis, damus eis infra mare XXXta perticas; verumtamen et portum Murellæ damus eis, ut emant ibi vestimenta et quę necessaria sunt. Similiter, ex altera parte, incipiunt ab eodem vadu, et recta linea vadunt usque ad caveam que vulgo dicitur Obscuram, deinde descendit per carrariam usque ad terminum Superille, inde per aliam carrariam quę quasi revertitur ad vadum regularium; deinde descendunt per clivum collis usque ad caveam que est in planioribus; inde intrant per caveam et exeunt ad piscinam que justa viam est, et transeunt ad cavonem ex altera parte viæ, et ita recta linea vadunt ad alium cavonem qui est in capite Lamiarum, inde descendunt per cursum Cervorum usque ad pedem montis Casalis; deinde descendunt per Fontanam Silingam ad caveam latiorem ab introitu et exitu suo, in medio autem est arca; a cavea vero descendunt in Sabrone, a Sabrone in Larone; deinde descendunt in transversum super campum qui vocatur ... inde usque ad aquam Cazanelli; et sic descendunt, sicut ex altera parte, usque ad mare, et infra mare per triginta perticas. Redditus autem villarum ad ecclesiam sit talis, scilicet, bandum et placita, et quicumque habuerit jugum boum in domo sua det, per optimam salmam frumenti et alteram annone, duo opera in ruptione et duo in semente; qui non habuerit proprium, faciat cum socio. Similiter, qui non habent boves, dent quattuor opera quocumque tempore voluerint monachi; quicumque habuerit abundantiam porcorum sive pecorum, in festivitate beati Petri deferat castratum in dedicatione porcum; in ambobus festivitatibus his mares et femine omnes portent vel mittant offertionem; in nativitate Domini mittat unusquisque lumbum vel spallam porci, in Pascha flavonem, in festivitatem sanctę Marię gallinam seu capponem; qui habuerit habundantiam apium, portet in cathedra Sancti Petri libram cere in vinculis de favo mellis, in nativitate sanctę Marię salmam vini novi; qui habuerit abundantiam olei, similiter offerat primitiam; et omnes sint parati ad defensionem ecclesię, si necesse fuerit. Hec ideo tam subtiliter ordinavimus, quia modo raro inveniuntur monachi, ne aliquam sollicitudinem habeant, nisi in servitio Dei. Hoc etiam volumus omnes scire, quod, si qua supradictarum villarum vel domorum aut ecclesiarum destructa fuerit quacumque occasione, omnes possessiones ad abatiam revertantur; nulli hominum, neque ecclesiasticę, neque laicali persone, volumus ecclesia ista esse subjecta, nisi solummodo domino apostolico, et nisi, quod absit, peccatis nostris exigentibus, ad tantum detrimentum venerit, ut ibi non glorificetur Deus; tunc si talis fuerit necessitas, submittatur alicui religiose abbatię que reducat eam ad ordinem et religionem, ita tamen ut numquam nomen abbatię aliquando perdat. Hoc etiam consilium damus, quod, si ab aliquibus personis infestata fuerit ipsa ecclesia, et non se potuerit, neque per se, neque per suos, defendere, tunc convocet abbas majores natu de villis suis, et habeant consilium, et prevideant personam timentem Deum, sive marchionem, seu comitem, qui eos defendat, atque dent ei aliquod feudum in aliquibus de villis istis, scilicet, bandum et medietatem placitorum, hostem et conventum; non habeat potestatem venundandi, neque pignorandi, neque locandi, seu feudandi, sine licentia abbatis. Quod si aliter presumpserit, precipimus omnibus vicinis ut adjuvent ecclesiam et auferantur ab eo omnia. Quod si ipse adhuc perseverat in malo, et perturbat ecclesiam, tunc sit in bando curię centum librarum argenti, et omnes qui eum juverint, sint proscripti cum omnibus suis. Ecce hoc parvum servitium, et hoc parvum donum, pro remedio anime nostrę, et parentum nostrorum, fecimus Deo et beate Marię semper virgini, apostolisque Christi Petro et Paulo, et tradimus in manibus vestris, domine Andrea abbas, et vobis, domine Deodatus prior, ac successoribus vestris in perpetuum, et hoc privilegio confirmamus. Et quęcumque, quocumque modo, acquirere poteritis, simili modo concedimus et confirmamus. Vos autem rogamus, fratres, ut tali conversatione vivatis, quod cito possitis, exemplo vestro, consurgere ad propositum nostrum numerum, scilicet quadraginta monachorum; nolumus enim amplius esse in his possessionibus, ut optime possint habere necessaria. Quod si domus creverit vos in possessionibus, et vos crescite in numerum, sed et hoc nolumus vos latere nos alia privilegia jam fecisse, sed non ita pleniora atque apertiora sicuti istut. Igitur, quicumque presumpserit contra hoc privilegium temere aliquid agere et bona istius ecclesię in aliquo defraudare vel diminuere, a Deo sit anathema maranatha, et cum Juda traditore, atque cum Dathan et Abiron, et cum omni contione Chore, sit perpetuo in inferno multatus, sed et a nobis atque successoribus nostris tali pena dampnetur, si dives est, centum librarum auri obriçi; si mediocris, quinquaginta; si pauper, decem; si ex toto nichil habet, personę suę penam sustineat. Hoc privilegium factum et confirmatum est octingentesimo tertio decimo anno ab incarnatione Domini, indictione octava, tertio anno imperii mei, primo anno domini Stephani IIII pape. Amen.
(Au dos:) Carta de monasterio Aliano et Campo Honorato, in Tuscia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung