CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3915     View  [Back]
Notitia injuriarum quæ illatæ fuerunt monasterio Moyriacensi post donationem ejusdem coenobii monasterio Cluniacensi a Willelmo Arnaldi factam, et conventionum super eisdem injuriis cum Petro vicecomite Gavarritano et aliis.
Apud veteres talis mos fuisse dinoscitur, ut rerum gestarum noticiam posteritati futur&#281; recolendam litteris seu scedulis exaratam reservarent, ne quod eis certum aut cognitum habebatur posteris incertum aut incognitum stare videretur. Quamobrem nosse volumus omnes qui in hoc monasterio Beat&#281; Mari&#281; semper virginis de Moyriaco, scilicet nunc et in posterum futuri sunt monachi, quod bon&#281; memori&#281; domnus Willelmus Arnaldi de Moyriaco, lene Christi jugum ferre cupiens, atque se totum regularibus disciplinis sub monastico habitu coaptans, hoc monasterium in suo proprio alodio beat&#281; Mari&#281; primitus devotus fundavit, et plurimas possessiones, qu&#281; proprio jure tam in vineis quam in terris cultis atque incultis sibi eveniebant, jure ei hereditario delegavit. De hereditate vero filiorum suorum hoc in opus monasterii Moyriacensis retinuit, ut nulli unquam aliquid de hereditate ipsa venderetur aut in pignus daretur, nisi monachis, si ipsi retinere voluerint. Similiter ne monachis alterius monasterii daretur, nisi quantum in vita sua ipse dederat, cum anathematis interdictione prohibuit. Desiderans etiam quatinus excellentiori deserviret religioni, decrevit ut hic locus sancti c&#281;nobii Cluniensis potestati ac religioni perpetuo subjaceret. In quo videlicet monasterio Cluniense obtulit Deo et sancto Petro apostolo domnum Petrum filium suum, ut, secularem relinquens, c&#281;lestem assumeret militiam. Qui apud Cluniacum regulari disciplina non mediocriter im<div id="pagtext">263div>butus, huic monasterio prelatus et prior effectus, ampliavit eum quantis potuit muneribus, hornavit eum suppellectilibus preciosis, locupletavit tabula altare argentea, turibulis argenteis, calicibus ac variis ornatibus; sed, ut omittam c&#281;tera, usque pene ad exitum vit&#281; utilitatibus hujus loci et ut in religionis stabilitate persisteret, fideliter insudavit. Denique, quidam qui de ejus prosapia exortus est, Raimundus Bernardi, cognominatus de Durfort, filius scilicet sororis domni Petri, violentias atque multas injurias contra nos et contra locum nostrum, in petendo partem, in terra nostra fecit. Postea vero vulneratus Alairiaco jacens, p&#281;nitentia ductus, omnia qu&#281; Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus Moyriaco dederat, Deo et beat&#281; Mari&#281; reliquit, in manu ipsius domni Petri et domni Unaldi abbatis et Andre&#281; monachi, vidente et audiente Petro, vicecomite Gavarritano, et Arnaldo Rotgerii fratre ejus et multis aliis. Sed sanus factus hoc donum non diu tenuit, quia medietatem de terra qu&#281; Fangosa vocatur sibi retinuit. Iterum quoque apud Seram letali vulnere in capite percussus, et apud civitatem Lactoranam deportatus, domnum Petrum avunculum suum convocans, ut eum absolveret rogavit; et ut pro anima ejus Dominum deprecaretur, omnia qu&#281; ante tulerat beat&#281; Mari&#281; dimisit in perpetuum, presente vicecomite Viviano et Raimundo de Prada cum multis aliis. Ante hoc vero placitum, post mortem Willelmi Arnaldi, patris ipsius domni Petri prioris, soror ejus Arsendis nomine, Passercula cognominata, et Willelmus Bernardi de Narces, maritus ejus, cum ipso discordantes, plurima qu&#281; supradictus pater beat&#281; Mari&#281; dederat sibi vindicantes, c&#281;tera qu&#281; tenere non poterant igni ferroque vastantes; quorum infestationem, data quadam porcione terr&aelig; cum consilio domni Arnaldi de Bovilla, qui quondam Aginensis episcopus fuerat, domnus Petrus sapienter mitigavit. Dedit enim eis medietatem villarum Sanct&#281; Columb&#281;, et aliam de Loniaco, excepto quod ecclesias vel res ecclesiasticas et salvationem et vineam qu&#281; prope est, quam ipse &aelig;dificaverat, retinuit. Insuper dedit eis VI denariadas vine&aelig;, in villa qu&#281; <div id="pagtext">264div> vocatur Albars, tali tenore ut hanc vineam in vita sua tenerent et post mortem illorum Sanct&#281; Mari&#281; redderetur. Veniens itaque supradicta Arsendis cum viro suo Wilelmo et filiis Arnaldo et Bernardo apud Moyriacum, in altare Dei genitricis Mari&#281;, super vivificum corpus sanctamque crucem jurantes, firmaverunt ut in perpetuum sine querela possideretur a monachis omne quod Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus dederant, exceptis villarum medietatibus, et vinea in vita eorum quam supra denotavimus. Terram quoque illam, qu&#281; juxta ecclesiam est de Albars, in jus monasterii dederunt una cum filio suo Bernardo, quem obtulerunt Deo et beat&#281; Mari&#281; ut monachus efficeretur. Visores fuerunt domnus Petrus prior, et Anna mater ejus et Arsendis soror ejus, cum viro suo Willelmo Bernardi et filiis Arnaldo et Bernardo monacho, A. ... G. ... et G. ... monachus, Johannes et Fredulfus, pueri monachi, G. ... Etius, A. ... et alii quamplures. At vero Petrus, vicecomes Gavarritanus, hujus qui modo superest pater, quia erat consanguineus domni Petri prioris, c&#281;pit terras nostras calumniari et inquietare jura honoris nostri, qui etiam quadam a domno Petro priore terr&#281; accepta portiuncula, videlicet medietatem de parrochia qu&#281; vocatur Esquirs in fevum, excepto ecclesiam et res ecclesiasticas, ut faceret ei tenere omnem aliam terram et ut super altare, sicut alii fecerunt, firmaret; quod et fecit, videntibus domno Symone, Agynensium episcopo, et domno Esquitilio, Moisiacensium abbate, cum aliis pluribus. Sed postea mentitus est, quia ea qu&#281; Raimundus Bernardi abstulerat monasterio, ipse similiter tollere presumpsit. Mortuo autem eo, uxori ejus et Petro filio dedit Petrus prior ducentos solidos, et firmaverunt ei Fangosa et omnem aliam terram. Sed et illam culturam quam pater istius Petri emerat a quodam nostro rustico Arnal Fornet XXI solidis Aginensium, tunc mater cum filio dimiserunt in manu ipsius Petri prioris ac domni Hugonis abbatis, vidente G. ... Vuillelmi, Donato vicario nostro cum multis aliis. Sed non post multum tempus, cum Petrus iste, <div id="pagtext">265div> Petri vicecomitis filius, patris in vicecomitatu potestatem indeptus fuisset, c&#281;pit inmaniter contra nos et contra omnes terras quas habemus ultra et citra flumen Gorcii sevire, rusticos depredari, et ad ultimum totam illam terram, qu&#281; vocatur Fresonia, sibi vindicare presumpsit. Quid crudelius est? Ipsum priorem capi et sub captur&#281; custodia teneri jubere inreverenter ausus est. Sed consilio domni Gausberti, [Aginnensis] episcopi, acceptis a priore cc solidis, firmavit ei secundo omnem terram Beat&#281; Mari&#281;, vidente ipso episcopo et Petro de Monte Calvo, ubi hoc factum est, Willelmo de Gualardo et Monteto, priore Alayriaci et G. ... Lagania cum multis. Iterum quoque, veteribus malis nova adiciens, Petrus vicecomes bannum suum in omni terra de Fangosa misit, sublatis inde plus quam quinquaginta modios annon&#281;, et per tres annos in heremum redacta est. Qui etiam burgum et omnem parrochiam Moyriaci cum honore sibi pertinente usurpare non timuit. Tantas igitur ac tales a Petro vicecomite sustinuit domnus Petrus prior persecutionum molestias, ut quasi in exilio positus longa quereret latibula, immanissimam ejus volens declinare persecutionem. Denique metuens ne hujus ecclesi&#281; thesauros violenter raperet, transmisit eos Cluniaco, argentum scilicet de tabula, calices et turibula, et alia qu&#281; huic loco hornatui essent vasa argentea. Sed domnus Pontius, Cluniensium abba, previdens quieti hujus monasterii, omne illud argentum ad nos remisit, precipiens ut Petro vicecomiti daretur, si in manu domni Gausberti, Agi[n]ensis episcopi, et domni Monteti, prioris Alayriaci, domnique Heliae, sacrist&#281; Moysiaci, ac domni G. ... de Balagerio, aliorumque hujus terr&aelig; prudentissimorum virorum, et etiam super altare Sanct&#281; Mari&#281; juraret, fidem pleviret ipse et uxor sua, nomine Guiscarda, et fratres sui predictam terram donare, derelinquere Deo et Sancto Petro Cluniaci et Sanct&#281; Mari&#281; de Moiriaco: tali pacto talique convenientia, ut in tota terra qu&#281; ad jus Sanct&#281; Mari&#281; pertinere videtur, nunquam in perpetuum ipse vel aliqui de parentela sua aliquid tollerent, raperent vel aliquam violentiam facerent. Qu&#281; <div id="pagtext">266div> convenientia hoc modo facta est: Posita veneranda cruce et reverendo corpore Christi super altare Beat&#281; Mari&#281; semper virginis, una cum plurimorum sanctorum reliquiis, ego Petrus vicecomes, cum uxore mea Guiscarda, dono Deo et Sancto Petro Cluniaci et sanct&#281; Mari&#281; matri Christi et huic monasterio Moiriaci et monachis, qui modo sunt hic et qui in &#281;ternum in hoc loco Deo sunt servituri, omnem terram illam quam hucusque huic loco calumniabam et auferebam; et per fidem meam plivisco super has sanctas reliquias, et super altare Sanct&#281; Mari&#281;, et super crucem et venerabile corpus Christi, ut in tota ista terra quam superius donavi huic loco et dereliqui, nichil mali ultra faciam, non tollam aliquid violenter aut voluntarie, nec tollere faciam, nec aliqui qui post me de mea progenie nascituri sunt. Ut autem ista convenientia semper integra teneatur, ego et uxor mea facimus &#8224; signum propriis in charta manibus, et damus partem corrigi&#281;, servanda posterius, in testimonium veritatis. Accepi quoque propter hoc a domno Petro priore et a domno G. ... de Balager LX et VI marchas argenti, inter quas duo turibula et duo calices, duo quoque candelabra argentea erant, et totum argentum tabul&#281; altaris Beat&#281; Mari&#281;, precium videlicet duo milia et ducentorum solidorum Aginensis monet&#281;. Quicunque violaverit aut infregerit istam convenientiam, partem accipiat cum Satan. Amen, amen, amen. Quod militibus A. ... et P. ... de Moirac dedi absolute reddam huic loco; et fratribus meis R. ... et A. ..., sicut ego feci, firmare super altare faciam. Visores fuerunt G[ausbertus], episcopus, P. prior Moiriaci et M. prior Alairiaci, K. ... prior Sancti Genesii, G. de Balager, B. de Narces, G. monachus, P. de Golengs, P. de Albino, P. de Moirac, pueri, et c&#281;teri monachi. Milites vero Willelmus de Galard, Montesin de Golengs, P. de Monte Calvo, R. et G. de Auliniaco, Willelmus Amaneu de Segoniaco, Bernucia de Marciola, cum aliis multis, Bruno et Ingrosus de Alairiaco, Calvus de Calda Costa, Martinus de Moirac et Willelmus filius ejus; Willelmus de Castilio, qui argentum ad altare reddere monachis debuit, sed quia reddere contempsit, octingentos, et postea duo milia solidorum coactus dedit, qui simul <div id="pagtext">267div> juncti quinque milia faciunt. Facta autem h&aelig;c convenientia die dominica, VI idus augusti, luna XIIII<sup>asup>, concurrentes IIII, epacta XXIII<sup>asup>, anno ab incarnatione Domini M<sup>osup>. C<sup>osup>. XV<sup>mosup>, indictione VIIII, regnante Ludovico Francorum rege, Roman&#281; ecclesi&#281; domno Paschasio papa II<sup>osup> pontificatum tenente, et in Aginensi Gauberto, quo presente hoc totum factum est, in Guasconia Wilelmo Aquitanorum duce principatum tenente. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung