Notitia werpitionis servorum et terræ cujusdam in villa Marziaco monasterio Cluniacensi ab Attoardo milite factæ.
Noticia vel werpitio facta apud Cluniacum monasterium, ante presentiam domni Odilonis abbatis et monachorum sub eo degentium. Veniens namque ante eorum presentiam quidam miles, nomine Attoardus, proclamabat quod jam dicti monachi quędam mancipia per vim ei tollerent. Quę mancipia reclamabat ex parte Sancti Cyrici. Recognoscens autem quia injusta esset sua proclamatio, fecit hanc werpitionem propter amorem Dei. Similiter aliam terram in Marziaco, quam injuste reclamabat, cessit. Si quis autem hanc werpitionem conturbare voluerit, omni maledictioni subjaceat, nisi ad emendationem congruam venerit. Actum Cluniaci publice. Accepit autem a monachis valens XXV solidos. S. Aytoardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani, Bernardi, Deodati, Ansaldi. Data mense aprili, regnante Hugone rege. Rodbertus scripsit.