Charta qua Agi femina, cum consensu mariti sui Narduini, duas ancillas monasterio Cluniacensi in Augia loco dat.
Sacrosanctæ ecclesiæ Cluniacensi, in pago Matisconensi fundatę, in loco qui dicitur Augia, quam vir quidam Rainerius nomine et levita ad regendum habere videtur. Igitur ego Agi, cum consensu senioris mei Arduini, dono ad ipsam casam Dei duas ex ancillis meis, utrasque sorores, quarum altera vocatur Autberga et altera Aalgardis, et omnia earum peculiaria quę habent et inantea adquirere potuerint, pro anima senioris mei Lamberti, ut a presenti die ejusdem ecclesiæ rectores quicquid illis placuerit faciant, nullo contradicente. Si quis vero donationem istam voluerit destruere, auri II uncias componat, et donatio nostra firma et stabilis perhenniter maneat, cum stipulatione subnixa. S. Narduini, S. Agi, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Girbaldi. S. Girberti. S. Johannis. S. Bavolini. S. Tedaldi. S. Tedoini. S. Arnaldi. Dictata per manum Beraldi, die mercurio, II kalendas julii, anno V regnante Ludowico rege.