Charta qua Vuarfredus et uxor ejus Vuarina, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, campos in Lornanto, etc., commutant.
Quodcumque firmum proclivi temporis statu et inmutabile permanere cupimus, opus est ad posterorum noticiam perveniri, ne aliqua succedentis progenie occasione, diabolo instigante, valeat everti, et scripturarum allegationibus annotari. Quapropter omnibus tam presentibus quam absentibus esse notum volumus, quod placuit atque convenit inter domnum Oddonem, abbatem Cluniensem, et Vuarfredum, una cum uxore sua, nomine Vuarrina, quarumdam rerum suarum commutationem facere; quod et ita fecerunt. In primis Vuarfredus et uxor sua dederunt parti Sancti Petri tres campos. Terminatur unus a Maliaco, ubi dicitur Alcarno, in ambobus frontibus ex ipso Sancto Petro, a medio die terra Gudulrici et Rotberti, a certio terra Ymonis. Alter autem campus in Lornanto; terminatur a mane et a sero ab eodem Sancto Petro, a medio die Sancto Vincentio, a cercio via publica. Tercius quoque prope murum de Lordono; terminatur de tribus partibus ex eodem Sancto Petro, ab aquilone Sancta Maria. Infra has terminationes totum ad integrum vobis trado. At contra domnus Oddo dedit campum unum super Lornaizo; ter
minatur de tribus partibus increpito, de quarta vero via publica; ita vero ut a presenti die et deinceps unusquisque quod sibi visum fuerit faciat de portione sua. Si forte quis contra hanc commutationem, quod minime futurum existimo, heres vel coheres, aut ulla submissa persona, venire presumpserit, non valeat quod repetit vendicare, sed a liminibus sanctæ matris æcclesiæ sequestratus, cui litem intulerit, judice cogente, juxta legem mundanam, auri libram cogatur reddere; et hæc nostra commutatio semper rata et inconcussa, stipulatione subnixa, permaneat. Actum apud Lordonum castrum. S. Vuarfredi et uxoris suę Vuarine, qui fecerunt et firmari rogaverunt. S. Arberti. S. Gutruldrici. S. Lamberti. S. Seederii. S. Aramberti. Ego Teogerius rogatus scripsi, dictavi die dominico, XIIII kalendas febroarias, anno III regnante Ludowico rege.