Charta qua Berno, abbas Cluniacensis, ex una parte, et Sievertus et uxor ejus Engeltrudis, ex altera, inter se res commutant in agro Galoniacensi, etc.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem domnum Bernonem, monasterii Cluniacensis abbatem, et ab alia parte Sievertum et uxorem ejus Engeltrudem, ut res suas inter se commutarent;
quod et fecerunt. Inprimis dederunt Sievertus et uxor sua campos tres in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, quorum unus vocatur in Naves; et terminat a mane increpito, a medio die et a sero ad terram Sancti Petri, a cercio ad terram Bernardi; alius campus vocatur Excola, et terminat a mane molaro finali, a medio die ad terram Warenberti, a sero increpito, a cercio ad terram Sancti Petri; tercius campus vocatur Afrasnum; terminat a mane rivo currente, et ad terram Sancti Petri, a medio die ad terram Sancti Victoris, a sero et a cercio via publica. Infra istas determinationes donamus ipsos campos monasterio Cluniensi et abbati Bernoni, pro una ancilla nomine Ermensenda et filio ejus Berengario et omni cognatione sua. Si quis vero, quod futurum non credimus, nos ipsi vel aliquis de heredibus nostris, aut ullus homo hanc commutationem calumniare presumpserit, non valeat vendicare quod repetit, sed fisco uncias auri duas inferat, et hæc commutatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice, anno XIII regnante Karolo rege. S. Sieverti. S. Engeltrudis, uxoris ejus. S. Adoini. S. Rotberti. S. Ascherii. S. Arnulfi. S. Amberti. S. Gerbaldi. S. Ungrimaldi.