Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 27     ||     Privilegiis quae a sede

Bull. Clun. 91, 2

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbatem pro confirmatione Abbatiæ sancti Benedicti super Padum sub obedientia Abbatum Cluniacensium.

(ex Cart. E)

Confirmatio S. Benedicti super Padum.
An. 1187.
Charta cxxxi.

XXVI. Abbatum S. Benedicti Padilironensium electionem jubet secundum monasterii Cluniacensis privilegia fieri.
(Laterani, Febr. 26.)
[Bibliotheca Cluniac., p. 1452.]

CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati & Conventui Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Privilegiis, quæ à Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifestè cognovimus, quod beati Benedicti Monasterium à prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio Papa VII. Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione atque custodia & potestatem habeant, & studium procurationis impendant: obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper provideant diligentia, quatinus idonea & huic officio digna in loco regiminis secundum beati Benedicti regulam subrogetur persona, & quidquid in Monasterio ad augmentum & observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper ministerio & dispensatione pariter impleatur; salva quidem in omnibus auctoritate Apostolicæ Sedis, cujus juris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus, prædecessoribus nostris, & præcipuè Papa Calixto [ 92/1 ] felicis memoriæ, statutum est & confirmatum: qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Cluniacensis Abbatis consilio, provisione, & præcepto Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniac. Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat: alioquin & consecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, & consecrati electio seu ordinatio, donec Apostolicæ sedi & eidem Clun. Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatæ memoriæ Lucii Papæ prædecessoris nostri, Petrus tunc Abbas Monasterij vestri, tam per se quàm per fratres suos, prædecessoribus ejusdem Lucii Papæ, & ipsi etiam sæpius conquestus fuit, quod eodem P. inconsulto fratres prædicti Monasterij S. Benedictum contra prædictum tenorem sibi Abbatem elegerant, & debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant. Unde prædecessor noster felicis memoriæ Innocentius Papa per litteras eis suas mandavit, ut Guillelmus Abbas, qui Abbate & fratribus Cluniacensibus inconsultis electus & ordinatus fuerat, cum honestis & discretis personis de fratribus suis Monasterium & fratres Cluniacenses adiret, & eidem P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quemadmodum prædecessor suus bonæ memoriæ Henricus Abbas exhibuerat, devote & humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, & fratribus in sua querimonia persistentibus idem Lucius Papa per sua eis scripta mandavit, ut memoratus G. Abbas cum honestis & discretis personis, & privilegiis sui Monasterij, præteritis beati Andreæ octavis, ejus se conspectui præsentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino sæpedicti Lucii conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifestæ Clun. Monasterij justitiæ idem Lucius ulterius deesse non poterat, per Apostolica eis scripta mandavit, atque præcepit, quatenus ipse Guillelmus Abbas cum honestis & discretis personis de fratribus suis, occasione & dilatione remota, Cluniacense Monasterium visitaret, atque prædicto P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quam prædecessores sui prædecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet. Quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset, per meliores personas ipsius Monasterij adimpleret. Nos igitur prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ne de cætero in eodem S. Benedicti Monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis Apostolicæ, Abbatis fiat electio, ad exemplar sæpedicti Lucii auctoritate Apostolica prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita & vacua habeatur. Datum Laterani IV. Cal. Martii Pontificatus nostri anno primo. Clemens Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Hvgoni Abbati, & Conuentui Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Priuilegiis, quę a sede Apostolica Cluniacēsi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifeste cognouimus, quod beati Benedicti Monasterium a prędecessore nostro bonę memorię Gregorio Papa VII. Hugoni Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus commissum est, vt in eius gubernatione atque custodia & potestatē habeant, & studium procurationis impendant: obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper prouideat diligentia, quatinus idonea, & huic officio digna in loco regiminis secundum beati Benedicti regulam subrogetur persona: & quicquid in Monasterio ad augmentum & obseruationem Monasticę religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper ministerio & dispensatione pariter impleatur; salua quidem in omnibus auctoritate Apostolicę Sedis, cuius iuris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorij successoribus prędecessoribus nostris, & pręcipue Papa Calixto felicis memorię, statutum est & confirmatum: qui in sua confirmatione addidit, vt in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Cluniacensis Abbatis consilio, prouisione & pręcepto Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Clun. Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat. Alioquin & consecrator tanquam constitutionis Apostolicę pręuaricator grauiori subiaceat vltioni, & consecrati electio siue ordinatio, donec Apostolicę Sedi, & eidem Clun. Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatę memorię Lucij Papę prędecessoris nostri, Petrvs tunc Abbas Monasterij vestri tam per se quam per fratres suos, prędecessoribus eiusdem Lucij Papę, & ipsi etiam sępius conquestus fuit, quod eodem P. inconsulto fratres prędicti Monasterij S. Benedicti cōtra supradictum tenorem sibi Abbatem elegerant, & debitam ei obedientiam ac reuerentiam subtrahebāt. Vnde prędecessor noster felicis memorię Innocentius Papa per litteras eis suas mādauit, vt Guillelmus Abbas, qui Abbate & fratribus Cluniacēsibus inconsultis electus & ordinatus fuerat, cum honestis & discretis personis de fratribus suis Monasterium & fratres Clun. adiret, & eidem P. [ 1453 ] Abbati obedientiam ac reuerētiam, quemadmodum prędecessor suus bonę memorię Henricus Abbas exhibuerat, deuote & humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, & fratribus Clun. in sua querimonia persistentibus, idem Lucius Papa per sua eis scripta mandauit, vt memoratus G. Abbas cum honestis & discretis personis, & priuilegiis sui Monasterij, pręteritis beati Andreę octauis, eius se conspectui pręsentaret, vt vtriusque partis causa cognita pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino sępedicti Lucij cōspectui pręsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifeste Clun. Monasterij iustitię idem Lucius vlterius deesse non poterat, per Apostolica eis scripta mandauit, atque pręcepit, quatinus ipse G. Abbas cum honestis & discretis personis de fratribus suis, occasione & dilatione remota, Cluniacense Monasterium visitaret, atq. prędicto P. Abbati obedientiam ac reuerentiam, quam prędecessores sui prędecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet. Quod si infirmitate grauatus per se id adimplere nō posset, per meliores personas ipsius Monasterij adimpleret. Nos igitur prędecessorum nostrorum vestigiis inhęrentes, ne de cętero in eodem S. Benedicti Monasterio, nisi iuxta prędictum tenorem priuilegiorum Sedis Apostolicę, Abbatis fiat electio, ad exemplar sępedicti Lucij auctoritate Apostolica prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita & vacua habeatur. Datum Laterani IV. Kal. Martij, Pontificatus nostri anno primo. Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati, et conventui Cluniacensi, [ 1310D ] salutem et apostolicam benedictionem.
Privilegiis, quæ a sede apostolica Cluniacensi monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifeste cognovimus quod Beati Benedicti monasterium a prædecessore nostro bonæ memoriæ, Gregorio papa VII, Hugoni Cluniacensi abbati ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione, atque custodia et potestate habeant, et studium procurationis impendant; obeunte quoque ipsius loci abbate, eorum semper provideat diligentia, quatenus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum Beati Benedicti Regulam subrogetur persona, et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper [ 1311A ] ministerio et dispensatione pariter impleatur, salva quidem in omnibus auctoritate apostolicæ sedis, cujus juris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus prædecessoribus nostris, et præcipue papa Calixto felicis memoriæ, statutum est et confirmatum: qui in sua confirmatione addidit ut, in eodem Beati Benedicti monasterio, sine Cluniacensis abbatis consilio, provisione et præcepto abbas nullatenus eligatur, nullusque episcoporum sine commendatitiis litteris Clun. abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat. Alioquin et consecrator tanquam constitutionis apostolicæ prævaricator graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio sive ordinatio, donec apostolicæ sedi et eidem Clun. monasterio [ 1311B ] satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatæ memoriæ Lucii papæ prædecessoris nostri, Petrus tunc abbas monasterii vestri, tam per se quam per fratres suos, prædecessoribus ejusdem Lucii papæ, et ipsi etiam sæpius conquestus fuit quod eodem P. inconsulto fratres prædicti monasterii S. Benedicti contra supradictum tenorem sibi abbatem elegerant, et debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant. Unde prædecessor noster felicis memoriæ Innocentius papa per litteras eis suas mandavit, ut Guillelmus abbas, qui abbate et fratribus Cluniacensibus inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis monasterium et fratres Clun. adiret, et eidem P. abbati obedientiam ac reverentiam, [ 1311C ] quemadmodum prædecessor suus bonæ memoriæ Henricus abbas exhibuerat, devote et humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, et fratribus Clun. in sua querimonia persistentibus, idem Lucius papa per sua eis scripta mandavit, ut memoratus G. abbas cum honestis et discretis personis, et privilegiis sui monasterii, præteritis Beati Andreæ octavis, ejus se conspectui præsentaret, ut, utriusque partis causa cognita, pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino sæpe dicti Lucii conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifeste Clun. monasterii justitiæ [ 1311D ] idem Lucius ulterius deesse non poterat, per apostolica eis scripta mandavit atque præcepit, quatenus ipse G. abbas cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione et dilatione remota, Cluniacense monasterium visitaret, atque prædicto P. abbati obedientiam ac reverentiam, quam prædecessores sui prædecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet; quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset, per meliores personas ipsius monasterii adimpleret. Nos igitur prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ne de cætero in eodem S. Benedicti monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis apostolicæ abbatis fiat electio, ad exemplar sæpe dicti Lucii auctoritate apostolica [ 1312A ] prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur.
Datum Laterani, IV Kal. Martii. Pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio