Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 26     ||     Religionis monasticae modernis

Bull. Clun. 90, 1

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbat. continens confirmationem generalem omnium jurium & privilegiorum Monasterij & ordinis Cluniacensis, & prohibitionem alienandi quodlibet eorum.

(ex Cart. E)

Quod Curati Clun. non debent Synodum, & de terminis Clun. & multa alia.
An. 1187.
Charta xvii.

XXV. Monasterii Cluniacensis possessiones omnes confirmat.
(Laterani, Febr. 25.)
[Bibliotheca Cluniac., 1453.]

CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedis Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde prædecessores nostri sanctæ recordationis Joannes XI. Item Joannes XIX. Agapitus II. Benedictus VI. Item Benedictus VII. Leo VII. Item Leo IX. Gregorius VI. Item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus, Victor III. Urbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Ludus II. Eugenius III. Adrianus IV. & Urbanus III. Ecclesiæ Romanæ Pontifices, [ 90/2 ] locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, clerici, & laici universi infra terminos habitantes, qui sunt à rivo de Salnay, & ab Ecclesia Rufiaci, & cruce de Lornant: à termino quoque molendini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna cum nemore Burseriol à termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani, ad cujuslibet nisi Romani Pontificis & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium & Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit Antistitem evocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona, præter Romanum Pontificem aut Legatum, qui à latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Vrbano Papa II. constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus, ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat, infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, & altare ad Masillias. In strata versus Bellum-jocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper molendinum Cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum versus Masillias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masillias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Besorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est intra Carruvium citra locum ubi dicunt ad Turgum. In Strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super boscum Bannedum. Versus Trenorchium terminus est super rivulum quem dicunt longam-aquam. Inter Blanoscum & Donziacum versus Perronam vel Lasiacum terminus est ad tres fagos, ubi patiuntur vester boscus de Cluniaco & boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super montem medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis: Monasterij novi Pictavis, sancti Joannis Angeliacensis: Monasterij Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Cathurcensi pago: in Arvernia Mauziacensis, Tiernensis & Minatensis: in Antisiodorensi S. Germani: in Rothomagensi Abbatia apud Ponteseram: in Tervanensi sancti Wlmari sine Abbatis Cluniacensis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus Prioratibus & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat: sed tam Prioratus ipsi & Cellæ, quàm & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supradictum Papam Urbanum II. celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quàm successoribus tuis in pace semper & quietè serventur. Pro Altaribus & Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare. Sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, [ 91/1 ] quæ à laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant; qui vestro sumptu à Monasteriis & Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ, & Cimiteria libera sint & omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam & justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi, quàm & famuli eorum, & qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis.
In Burgundia Ecclesiam de Villa Franca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims, Ecclesiam de Belna cum appendiciis suis. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Domna Petra, Ecclesiam de Crispeio. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias sanctæ Columbæ. In Hispanis, Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, Villam-Viridem, Villam-francam, Vallem-viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem pertinet. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet. In Episcopatu de Castro, Ecclesiam sancti Petri de Aliano. In Episcopatu Tusculanensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Pesculo. In Episcopatu de Vrbeveteri, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Aqua-mola, & Ecclesiam S. Angeli.
Prohibemus autem ne infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterij pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis consensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Inhibemus autem ne terras, seu possessiones alias, & thesauros Ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum pro aliquo fidejubere, absque consensu Abbatis & Capituli vestri, aut majoris & sanioris partis; quod si factum fuerit, decrevimus irritandum. [ 91/2 ] Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni: cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci.
Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem.
Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tituli S. Pammachii.
Ego Jacobus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Cosmedin.
Ego Octavianus SS. Sergii & Bachi Diaconus Cardinalis.
Ego Goffridus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis.
Ego Petrus S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis.
Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kalendas Martii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LXXXVII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ III. anno primo.
Clemens Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Hvgoni Abbati Cluniacensi, eiusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuū. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in ius propriū est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis Ioannes XI. item Ioannes XIX. Agapitus II. Benedictus VI. itē Benedictus VII. Leo VII. item Leo IX. Gregorius VI. item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus, Victor III. Vrbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Lucius II. Eugenius III. Adrianus IV. & Vrbanus III, Ecclesiæ Romanæ Pontifices, Locū ipsū singularis dilectionis ac libertatis prærogatiua donarunt, & vniuersa ei pertinentia priuilegiorum suorū sanctionibus muniuerunt. Statutum est enim vt Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, & laici vniuersi infra terminos habitantes, qui sunt a riuo de Salnai, & ab Ecclesia Rufiaci, & Cruce de Lornant: a termino quoque molendini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna, cum nemore Burserio: a termino etiam qui dicitur Perois ad riuum vsque de Salnai, sub Apostolicæ tantum Sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacēsis loci Presbyteri, aut etiam parrochiani, ad cuiuslibet nisi Romani Pontificis & Clun. Abbatis cogantur ire Synodum vel Conuentum. Sane pro Abbatis, Monachorum, seu Clericorū [ 1454 ] infra prędictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, & Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit Antistitem euocet. Cluniacenses Monachos vbilibet habitantes nulla omnino persona, præter Romanum Pontificem, aut Legatum, qui a latere ipsius fuerit destinatus excommunicet, aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a præfato antecessore nostro Vrbano Papa II. cōstituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus, ne videlicet vllus homo cuiuscumque conditionis ac potestatis inuasionem, prædam, aut rapinam facere, siue homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versus Berziacū terminus est ad biuium circa Sarratam, vnde vna via venit ad Cluniacum, & altera ad Masillias. In strata versus Bellum-iocum terminus est contra carruuium, quod est desuper molendinum Cellerarij Clun. Citra Viengias vltra Cluniacum versus Masillias terminus est ad biuium, vnde vna via tendit ad Masillias, altera ad sanctam Mariam de bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad biuium, vnde vna tendit ad Besorniacum, altera ad Quarellam. Versus Sergiacū terminus est intra carruuium citra locum vbi dicunt ad Turgum. In strata versus Cabilonēsē pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marniacum. Versus Brancedunum terminus est in via super boscum bannedum. Versus Trenorchium terminus est super riuulum quem dicunt Longam-aquam. Inter Banoscum & Donziacum versus Petronam vel Zasiacum, terminus est ad tres fagos, vbi partiuntur noster boscus de Cluniaco, & boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem Medium.
In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datę sunt, videlicet S. Martialis Lemouicensis: Monasterij noui Pictauis, S. Ioannis Angeliacensis: Monasterij Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Cathurcensi pago: In Aruernia Mauziacensis, Tiernensis, & Minatensis: In Antisiodorēsi, S. Germani: In Rothomagensi Abbatia apud Ponteseram: In Taroanensi, S. Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis cōsilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adiicimus, vt in omnibus Prioratibus & Cellis, quę nūc sine proprio Abbate vestro regimini subiectæ sūt, nullus futuris vnquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Sed tam Prioratus ipsi & Cellæ, quam & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia, Aruernensis Concilij, quod per supradictum Papam Vrbanum II. celebratum est, tempore inuestita erat, de quibus tūc nulla quæstio mota est, tam tibi quam successoribus tuis in pace semper & quiete seruentur. Pro altaribus & Ecclesiis, siue decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit grauamen aliquod vobis, aut molestias irrogare. Sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorū potestati subtrahere vestræ religionis reuerentia poterit, ad vestram & pauperum gubernationē vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis viros inquietare [ 1455 ] Episcopi consuerunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant: qui vestro sumptu a Monasteriis, & Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ vbilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ & Cimiteria libera sint & omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, & iustitiam in Presbyteros, qui aduersus sui Ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris Presbyteros eligere: ita tamen vt ab Episcopis, vel Episcoporum vicariis animarum curam absq. vænalitate suscipiant: quam si committere illi, quod absit, de prauitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrādi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu Altarium consecrationes, si diocesani Episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipiatis Episcopo: nec Cellarum vestrarum vbilibet positarū fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione diuinorum officiorum suspensionē patiantur; sed tā Monachi ipsi, quam & famuli eorum, & qui se monasticæ professioni deuouerunt, clausis Ecclesiarum ianuis, non admissis diocesanis, diuinæ seruitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea, quascumque possessiones, quæcumque bona idē Monasterium in præsentiarum iuste & canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda nominibus.
In Burgundia Ecclesiam de Villa-franca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims, Ecclesiam de Belna cum appendiciis suis. In Francia Ecclesiam Montis-Desiderij, Ecclesiam de Dompetra, Ecclesiam de Crispeio. In Prouincia Monasterium iuxta Montem-pessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias Sanctæ Columbæ. In Hispaniis, Nazaram, S. Isidorum, S. Zoelum de Carrione, S. Romanum de Pennis, Villam-viridem, Villam-francam, Valem-viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimeneriam, S. Martinum de Nebda, S. Vincentiū de Salamantica, Sanctā Colūbā de Burgis, Cornilanā, quæ propriæ Cluniacēsi Monasterio datæ sunt. Item in Niuernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco quod ad Caritatem pertinet. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad S. Martinum de Campis, Canonicalem Ecclesiam de Abbe-villa. Item Ecclesiam de Rua, quę ad Monasterium de Abbeuilla pertinet. In Episcopatu de Castro, Ecclesiam S. Petri de Aliano. In Episcopatu Tusculanensi Ecclesiam S. Mariæ de Pesulo. In Episcopatu de Orbeueteri, Ecclesiam S. Mariæ de Aqua-mola, & Ecclesiam S. Angeli.
Prohibemus autem ne infra parochias ad ius Clun. Monasterij pertinentes, absque Clun. Abbatis assensu vllus Ecclesiam vel Capellam ædificare pręsumat, salua in omnibus Sedis Apostolicæ [ 1456 ] auctoritate. Inhibemus autem ne terras, seu possessiones alias, & thesauros Ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrū vestrorum pro aliquo fideiubere absque consensu Abbatis & Capituli vestri, aut maioris & sanioris partis. Quod si factum fuerit, decreuimus irritandum. Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione cōcessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sęcularisue persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se iudicio diuino existere de perpetrata iniquitate cognoscat; & a sacratissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę subiaceat vltioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Ioannes Presbyter Cardin. tit. S. Marci ff.
Ego Laborans Presbyter Cardinalis S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti ff.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem ff.
Ego Melior Presbyter Card. SS. Ioānis & Pauli tit. Pamachij ff.
Ego Iac. Diaconus Card. S. Mariæ in Cosmidin ff.
Ego Oct. SS. Sergij & Bachi Diaconus Cardinalis ff.
Ego Gofridus S. Mariæ in via lata Diaconus Cardinalis ff.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card. ff.
Ego Radulphus G. Georgij ad velum aureum Diaconus Card. ff.
Datū Laterani per manū Moysi Lateran. Can. vices agentis Cancellarij, V. Kal. Martij, Indict. VI. Incarn. Dominicæ anno MCLXXXVII. Pontificatus vero Domini Clementis Papæ III. anno I.
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso suæ fundationis exordio sedi apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, [ 1307B ] Benedictus VI, item Benedictus VII, Leo VII, item Leo IX, Gregorius VI, item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Lucius II, Eugenius III, Adrianus IV et Urbanus III, Ecclesiæ Romanæ pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa et pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim ut ecclesiæ omnes, cœmeteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnai, et ab ecclesia Rufiaci et Cruce de Lornant; a termino quoque molendini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna, cum nemore Burserio; a termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de [ 1307C ] Salnai, sub apostolicæ tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani, ad cujuslibet nisi Romani pontificis et Clun. abbatis cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis, monachorum, seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei ecclesiarum, altarium, et cœmeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium, quem maluerit antistitem evocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, præter Romanum pontificem, aut legatum, qui a latere ipsius fuerit destinatus excommunicet, aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri, [ 1307D ] qui a præfato antecessore nostro Urbano papa II constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus, ne videlicet ullus homo cujuscunque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: Versus Berziacum terminus est ad bivium circa Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, et altera ad Masillias; in strata versus Bellumjocum terminus est contra carruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Clun; citra Viengias ultra Cluniacum versus Masillias terminus est ad bivium, [ 1308A ] unde una via tendit ad Masillias, altera ad Sanctam Mariam de Bosco; super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium, unde una [ via ] tendit ad Besorniacum, altera ad Quarellam; versus Sergiacum terminus est intra carruvium, citra locum ubi dicunt ad Turgum; in strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marniacum; versus Brancedunum terminus est in via super hoscum Bannedum; versus Trenorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longamaquam; inter Banoscum et Donziacum versus Petronam vel Zasiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur noster boscus de Cluniaco et boscus comitalis; versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem Medium.
In abbatiis, quæ cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemovicensis, monasterii novi Pictavis, S. [ 1308B ] Joannis Angeliacensis, monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Cathurcensi pago; in Arvernia Mauziacensis, Tiernensis et Minatensis; in Antissiodorensi, S. Germani; in Rothomagensi abbatia apud Ponteseram; in Taroanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis abbatis consilio abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus prioratibus et cellis, quæ nunc sine proprio abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare præsumat. Sed tam prioratus ipsi et cellæ, quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia, Arvernensis concilii, quod per supradictum papam Urbanum II celebratum est, tempore investita erat, [ 1308C ] de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quam successoribus tuis in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare, sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis viros inquietare episcopi consuerunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasteriis, et cellarum vestrarum [ 1308D ] clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ et cœmeteria libera sint et omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris presbyteros eligere: ita tamen ut ab episcopis, vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant: quam si committere illi, (quod absit!) de pravitate noluerint, tunc presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, [ 1309A ] si diœcesani episcopi gratis voluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipiatis episcopo; nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi quam et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus [ 1309B ] et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda nominibus:
In Burgundia ecclesiam de Villafranca, ecclesiam de Barberiaco, monasterium de Prims, ecclesiam de Belna cum appendiciis suis; in Francia ecclesiam Montis-Desiderii, ecclesiam de Dompetra, ecclesiam de Crispeio; in Provincia monasterium juxta Montem-Pessulanum; in Tolosano episcopatu ecclesias Sanctæ Columbæ; in Hispanias, Nazaram, S. Isidorum, S. Zœlum de Carrione, S. Romanum de Pennis, Villamviridem, Villamfrancam, Valemviridem, Palumbarium, Bodinum, Vimeneriam, S. Martinum de Nebda, S. Vincentium de Salamantica, Sanctam Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriæ Cluniacensi monasterio datæ sunt. [ 1309C ] Item in Nivernensi episcopatu monasterium de Albiniaco quod ad Charitatem pertinet. In Francia monasterium de Causiaco, quod ad S. Martinum de Campis pertinet, canonicalem ecclesiam de Abbevilla. Item ecclesiam de Rua, quæ ad monasterium de Abbevilla pertinet. In episcopatu de Castro, ecclesiam S. Petri de Aliano; in episcopatu Tusculanensi ecclesiam S. Mariæ de Pessulo [Pesculo]; in episcopatu de Orbeveteri, ecclesiam S. Mariæ de Aquamola, et ecclesiam S. Angeli.
Prohibemus autem ne infra parochias ad jus Clun. monasterii pertinentes, absque Clun. abbatis assensu ullus ecclesiam vel capellam ædificare præsumat, salva in omnibus sedis apostolicæ auctoritate. [ 1309D ] Inhibemus autem ne terras, seu possessiones alias, et thesaurus ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum pro aliquo fide jubere absque consensu abbatis et capituli vestri, aut majoris et sanioris partis. Quod si factum fuerit, decrevimus irritandum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, [ 1310A ] contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
facere voluntatem tuam doce me, domine.
Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti [ 1310B ] Marci.
Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctæ Mariæ Trans-Tiberim tituli Calixti.
Ego Albinus presbyter card. tit. Sanctæ Crucis in Hierusalem.
Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii.
Ego Jacobus diaconus card. S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis.
Ego Gofridus S. Mariæ in Via Lata diaconus cardinalis.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card.
Ego Radulphus G. Georgii ad Velum Aureum diaconus card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateran. can. vices agentis cancellarii, V Kal. Martii, indict. VI, Incarn. Dominicæ anno 1187, pontificatus vero domni Clementis papæ III anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio