Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 26     ||     Quanto specialius ecclesia

Bull. Clun. 89, 2

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. quo confirmat omnia Monasteria, bona & jura Cluniacensis Cœnobii.

XXIV Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit, et bona quædam ac privilegia confirmat.
(Laterani, Febr. 25.)
[Bullarium Cluniac., 89.]

CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Monasterij sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tanto propensius ejus juri providere, compellimur ne super his quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & præfatum Monasterium in quo divino mancipati estis obsequio ad instar felicis recordationis Alexandri & Vrbani Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum sub beati Petri, & nostra protectione suscipimus & præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum & beati Benedicti regulam in vestro Monasterio noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & Canonicè possidet, aut infuturum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum sanctæ Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum sanctæ Trinitatis de Lencona, cum omnibus pertinentiis suis. Sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonicè possidet, & de donatione prædicti Prioratus S. Mariæ in scripto authentico concedimus vobis & eidem Ecclesiæ autoritate Apostolica confirmamus. Sanè Novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos liberos & absolutos, è sæculo fugientes ad conversionem recipere, & eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit nisi arctioris religionis obtentu absque Abbatis sui licentia de eodem discedere; discedentem verò absque literarum communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni & extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverunt nisi fortè excommunicati vel interdicti, sint nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecdesiarum à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri quàm nova [ 90/1 ] lege Ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessa sub interminatione anathematis prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni: cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Velletrensis Episcopus.
Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci.
Ego Laborans Presb. Card. sanctæ Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Albinus Presb. Cardinalis sanctæ Crucis in Jerusalem.
Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tituli Pammachii.
Ego Hyacinthus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Cosmedin.
Ego Octavianus SS. Sergii & Bachi Diaconus Cardinalis.
Ego Soffredus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis.
Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis.
Ego Radulphus sancti Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kal. Martii indictione VI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ tertii, anno primo.
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii Sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est, nullo mediante, subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his quæ rationabiliter [ 1305C ] noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad instar felicis recordationis Alexandri et Urbani Romanorum pontificum prædecessorum nostrorum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in monasterio vestro noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem [ 1305D ] monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum Sanctæ Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis; prioratum Sanctæ Trinitatis de Lencona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus Ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione prædicti prioratus S. Mariæ in scripto authentico concedimus vobis, et eidem Ecclesiæ auctoritate [ 1306A ] apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque nobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e sæculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere; discendentem vero absque litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam propterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverunt, [ 1306B ] nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimæ tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub interminatione anathematis prohibemus, ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus [ 1306C ] omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci.
Ego Laborans presb. card. Sanctæ Mariæ Trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Albinus presb. card. Sanctæ Crucis in Jerusalem.
Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii.
Ego Hyacinthus diaconus cardinalis S. Mariæ in Cosmedin. [ 1306D ]
Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis.
Ego Saffredus S. Mariæ in Via Lata diaconus cardinalis
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card.
Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici vices agentis cancellarii, V Kalendas Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicæ anno 1187, pontificatus vero domini Clementis papæ III anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio