Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 26     ||     Gloriosa et admirabilis

Bull. Clun. 88, 2 n. 2

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quo confirmat Balmense Monasterium sub ordine Clun. cum titulo Prioratus.

XXIII. Hugoni abbati Cluniacensi monasterium Balmense asserit.
(Laterani, Febr. 25.)
[Bullarium Cluniac., 88.]

CLEMENS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Cluniacensis Monasterij, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis salutem & Apostolicam benedictionem. Gloriosa & admirabilis divinæ providentia Majestatis ad hoc diversos gradus & ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam & reverentiam exhiberent, una [ 88/2 ] fieret ex diversitate connexio, & ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum. Sicut sanctæ filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles & elati, qui per molestiam suam quasi peccatum ariolandi & idolatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres inibi congregatos & odore bonæ opinionis, & religionis decore splendescere ac florere debuerat; quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente contabuit. Unde tam in spiritualibus quàm temporalibus miserabiliter fuerat imminutum, cum autem placuit ei, qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, & locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, & ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hæc itaque justitia præeunte, felicis recordationis Eugenius Papa prædecessor noster prædictum Balmense Monasterium, cum omnibus pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum, & privilegii sui munimine confirmavit, Nos itaque ejusdem Eugenii & Vrbani Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, præfatum Monasterium, sicut illud justè & pacificè possidetis, cum omnibus, quæ in præsentiarum justè & Canonicè possidet, aut infuturum justis modis præstante Domino poterit adipisci, vobis & Ecclesiæ vestræ per vos auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti privilegio communimus. Hac videlicet ratione, ut ordo Monasticus ibi secundùm institutionem Cluniacensem semper futuris temporibus inviolabiliter observetur, & pro rebellione, contumacia, & offensa, quam Balmensis Monasterij Abbas & fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodò sortiatur. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve, persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Veliterrensis Episcopus.
Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci.
Ego Laborans Presbyter Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem.
Ego Melior Presbyter Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii. [ 89/1 ]
Ego Hiacinthus Diaconus Cardinalis S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Octavianus SS. Sergii & Bacchi Diaconus Card.
Ego Soffredus S. Mariæ in via lata Diaconus Card.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card.
Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Card.
Datum Laterani per manum Mosi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kalendas Martii, Indictione VI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVIII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ III. anno primo.
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati Cluniacensis monasterii, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.
Gloriosa et admirabilis divinæ providentia majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut, dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, [ 1303D ] una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum. Sicut sanctæ filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per molestiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus cœrcendi. Balmense itaque monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonæ opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus quam temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem [ 1304A ] placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent.
Hæc itaque, justitia præeunte, felicis recordationis Eugenius papa prædecessor noster prædictum Balmense monasterium, cum omnibus pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit.
Nos itaque ejusdem Eugenii et Urbani Romanorum pontificum prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, præfatum monasterium, sicut illud juste et canonice possidetis, cum omnibus [ 1304B ] quæ impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, vobis et Ecclesiæ vestræ per vos auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus, hac videlicet ratione ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensem semper futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres, adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicunque regimen in eodem loco per vos obtinuerit, nunquam abbatis sed prioris nomen tantum sortiatur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas [ 1304C ] sit præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum apostolicæ sedis auctoritate. Si quæ igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena [ 1304D ] fiat, atque in extremo examine divinæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci.
Ego Laborans presb. card. S. Mariæ Trans-Tiberim tit. Calixti.
Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. [ 1304D ]
Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii.
Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis.
Ego Suffredus S. Mariæ in Via Lata diac. cardinalis.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Julliano diac. card.
Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici, vices agentis cancellarii, V Kalendas Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicæ anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papæ III anno primo
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio