Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 21     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 82, 2, n. 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat Monasterio Clun. Capellaniam Ecclesiæ de Brolletto in Xantonen. Diœcesi.

XXVII. (Hugoni), abbati Cluniacensi, asserit capellaniam ecclesiæ S. Viviani Brollettersis, Theobaldo, «nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi,» ab Ademaro episcopo Santonensi, tributam. [ 1377B ]
(Veronæ, Mart. 21.)
[Bullar. Cluniac. p. 82.]

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi Abbati Salutem & Apostolicam Benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, [ 82/2 ] Capellaniam Ecclesiæ sancti Viviani de Brolletto cum pertinentiis ejus, quam Ademarus Xantonensis Episcopus venerabili fratri nostro Theobaldo nunc Hostiensi Episcopo & tunc Abbati Cluniacensi, & per eum successoribus ejus, de consensu dilectorum filiorum nostrorum I. Decani. R. Archidiaconi, & Canonicorum Ecclesiæ suæ rationabiliter assignavit, ita quod ipse & quicumque successores ipsius, vel per se, vel per procuratorem suum, Capellanum in ipsa Ecclesia institueret, sine controversia possidet; auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ XII. Kalendas Aprilis. Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellaniam ecclesiæ Sancti Viviani de Brolletto cum pertinentiis ejus, quam Ademarus Santonensis episcopus venerabili fratri nostro Theobaldo nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi, et per [ 1377C ] eum successoribus ejus, de consensu dilectorum filiorum nostrorum J. decani, R. archidiaconi, et canonicorum ecclesiæ suæ rationabiliter assignavit, ita quod ipse et quicunque successores ipsius, vel per se vel per procuratorem suum, capellanum in ipsa ecclesia institueret, sine controversia possideat, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus; statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. [ 1377D ]
Datum Veronæ, XII Kalendas Aprilis.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio