Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 20     ||     Non absque dolore

Bull. Clun. 168, 2 n. 1

Privilegium Urbani papæ III, contra eos qui invadunt res et bona
fratrum ordinis Cluniacensis vel in ipsos manus injiciunt violentas.
[Vidimus Clementis papæ V.]

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ V. contra eos qui invadunt res & bona fratrum Ordinis Cluniac. vel in ipsos manus injiciunt violentas.
Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Monasterij Cluniacensis Matisconensis Diœcesis salutem, & Apostolicam benedictionem. Habet opportunæ provisionis industria, ut vetusta renovet, & renovatione restauret, confirmet antiqua, & authoritate fulciat innovata. Igitur tenore cujusdam privilegii fœlicis recordationis Vrbani Papæ III. prædecessoris nostri vobis, & personis Monasterij vestri concessi quod incipit nimia vetustate consumi, & quod inspici, & examinari fecimus diligenter ne propter vetustatem hujusmodi, vestris & Monasterij vestri juribus, & libertatibus derogari contingat de verbo ad verbum ad perpetuam memoriam futurorum præsentibus annotari fecimus, qui talis est:


Urbanus Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archepiscopis, Episcopis & dilectis filiis Abbatibus, Decanis aliisque Ecclesiarum prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint; salutem, & Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis, & plurima turbatione dedicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvatur, & Canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri Religiosi, & hi maximè qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustineant & rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, & pro fovenda pauperum innocentia murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii nostri fratres Cluniacenses tam de frequentibus injuriis suis quam de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes universitatem vestram per litteras petierunt Apostolicas excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab Angustiis quas sustinent, & pressuris nostro possint præsidio respirare. Ideoque universitati vestræ per Apostolica scripta districtè mandamus, quatenus illos qui in aliquem de fratribus istis vel conversis instigante Diabolo manus violentas injecerint vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreverenter invaserint, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum spretis privilegiis Apostolicæ Sedis extorserint, aut ea quæ prædictis fratribus de testamento decedentium relargiuntur, contra justitiam retinuerint, si laici fuerint eos candelis accensis sublato appellationis obstaculo excommunicationis sententia percellatis; clericos autem appellatione remotâ à beneficio & officio suspendatis nutram relaxaturi sententiam donec prædictis fratribus plenariè satisfaciant, & hi præcipuè qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis immodati cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi villas autem in quibus bona prædictorum fratrum seu hominum suorum per violentiam [ 169/1 ] detenta fuerant quamdiu ibi sunt interdicti sententiæ supponatis. Datum Veronæ decimo tertio Kalendas Aprilis. Nos itaque propter vestræ sanctæ Religionis mores vestris in hac parte supplicationibus inclinati hujusmodi privilegium ratum, & gratum habentes illud auctoritate Apostolica ex certa scientia confirmamus & etiam innovamus, & præsentis scripti patrocinio communimus decernentes, ut idem tenor taliter annotatus illud idem robur, eandémque vim, & etiam eumdem vigorem per omnia habeat, & habere debeat quæ habet privilegium supradictum, & eadem prorsus ei fides adhibeatur quandocumque, & ubicumque in judicio vel alibi productus vel ostensus fuerit, & stetur eidem in omnibus etiam si non appareret vel non haberetur, sicut eidem privilegio staretur si foret exhibitum vel ostensum. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avenioni Kalendis Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio