Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 5     ||     Gloriosa et admirabilis

Bull. Clun. 82, 2 (Regestum)

Est & aliud Privilegium ejusdem Pontificis ad eumdem Hugonem Abbatem de subjectione Abbatiæ Balmensis cum titulo Prioratus sub Ordine Clun. Datum Veronæ IV. nonas Martii anno M. C. LXXXV. cùm signis Cardinalium quæ habentur in præcedenti Privilegio est que omnino simile Privilegio dato per Adrianum Papam IV. ad eumdem effectum,
quare vide supra pag.: 67, 1

Privilegium Urbani papæ III, de subjectione abbatiæ Balmensis monasterio Cluniacensi.
(Bibl. nat. cop. 88-221; E. 87. LXXIX)
1186, 4 ou 5 mars.

Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati monasterii Cluniacensi[s] ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Gloriosa, et ammibilis, [ 666 ] etc. Hac itaque justitia preeunte felicis recordationis Eugenius papa predecessor noster, predictum Balmense monasterium, cum omnibus pertinentiis suis, Cluniacensi ecclesie in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit. Nos itaque ejus vestigiis inherentes, prefatum monasterium sicut illud juste et canonice possidetis, cum omnibus que inpresentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore optinuerit, nunquam abbatis, sed prioris nomen tantummodo sorciatur. Decernimus ergo, etc. (Cercles et Benevalete.) Ego Urbanus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Chunradus, Sabinensis episcopus et Magontinus archiepiscopus, subscripsi. Ego Theodinus, Portuensis et Sancte Rufine sedis episcopus, subscripsi. Ego Henricus, Albanensis episcopus, subscripsi. Ego Theobaldus, Hostiensis et Velletrensis episcopus, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli Sancti Marci, subscripsi. Ego Laborans, presbiter cardinalis Sancte Marie trans Tiberim, tituli Calixti, subscripsi. Ego Pandulfus, presbiter cardinalis basilice XII apostolorum, subscripsi. Ego Albinus, presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jherusalem, subscripsi. Ego Melior, Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pagmachii presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Adelardus, tituli Sancti Marcelli presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Gratianus, Sanctorum Cosme et Damiani diac. card., subscripsi. [ 667 ] Ego Soffredus, Sancte Marie in Via Lata diac. card., subscripsi. Ego Rollandus, Sancte Marie in Porticu diac. card., subscripsi. Ego Petrus, Sancti Nicholai in Carcere Tulliano diac. card., subscripsi. Ego Radulfus, Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card., subscripsi. Datum Veronne, per manum Transmundi, sancte Romane ecclesie notarii, III nonas marcii, indictione quarta, incarnationis Dominice anno Mo Co LXXXVo, pontificatus vero domni Urbani pape [III] anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio