Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 4     ||     Quanto specialius ecclesia

Bull. Clun. 80, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. Clun. per quod confirmat omnia bona & possessiones Monast. Clun. & inter cætera Prioratus sancta Mariæ de Nazara, & sanctissimæ Trinitatis de Lentona. Eximit Cluniacenses à decimis novalium & nutrimentorum suorum. Dat licentiam recipiendi clericos & laicos fugientes è sæculo, prohibetque ne laici decimas exigant ab ipsis Cluniacensibus.

(ex Cart. E)

Priuilegium Vrbani III. Papæ, in quo & confirmatio beatæ Mariæ de Nazara, & quorumdam Prioratuum, tempore Hugonis IV. Abbatis Cluniacensis XVI.
An. 1185.
Charta Clvn. Charta iv.

XXII. Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit et bona quædam ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate.
(Veronæ, Mart. 4.)
[Bibliotheca Cluniac., 1447.]

URBANUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quantò specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tantò propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis in debita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis [ 81/1 ] postulationibus clementer annuimus, & præfatum Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis privilegio scripto communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum & beati Benedicti regulam in vestro Monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis: Prioratum sanctæ Mariæ de Nazera cum omnibus pertinentiis suis: Prioratum sanctissimæ Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonicè possidet, & de donatione prædicti Prioratus sanctæ Mariæ in scripto authentico continetur, vobis & eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos à sæculo fugientes liberos & absolutos ad conversionem recipere, & eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit (nisi arctioris religionis obtentu) absque Abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Sepulturam prætereà illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri, quàm nova lege Ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub anathematis interminatione prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona, hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci.
Ego Laborans Presbyter Card. sanctæ Mariæ trans Tiberim tituli Calixti. [ 81/2 ]
Ego Pandulfus Presb. Card. Basilicæ XII. Apostolorum.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. sanctæ Crucis in Jerusalem.
Ego Melior SS. Joannis & Pauli tituli Pammachii Presbyter Cardinalis.
Ego Adelardus tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus & Moguntinus Archiepiscopus.
Ego Theodinus Portuensis & S. Rufinæ Sedis Episcopus.
Ego Henricus Albanensis Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Velletrensis Episcopus.
Ego Gratianus SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis.
Ego Goffredus sanctæ Mariæ in via lata Diaconus Cardinalis.
Ego Rollandus sanctæ Marię in Porticu Diaconus Cardinalis.
Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis.
Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Veronæ per manum Transimundi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii IV. Nonas Martii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LXXXV. Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii anno primo.
Vrbanus Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Hvgoni Abbati Cluniacensi, eiusque fratribus tam præsentibus quā futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subiecta, tanto propensius eius iuri prouidere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione grauetur. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, & præfatum Monasterium, in quo diuino [ 1448 ] mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, vt Ordo Monasticus, qui secundum Deum, & beati Benedicti Regulam in vestro Monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum iuste & canonice possidet, aut in futuro concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentibus suis: Prioratum S. Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis: Prioratum S. Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonice possidet, & de donatione prædicti Prioratus S. Mariæ in scripto authentico continetur, vobis & eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus.
Sane noualium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exiigere, vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes, liberos & absolutos ad conuersionem recipere, & eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, vt nulli fratrum vestrorum post factam in eodē loco professionē fas sit, nisi arctiori religionis obtentu, absque Abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem vero absque communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus, vt eorum quoque deuotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat: salua tamen iustitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimæ tam veteri, quam noua lege ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub anathematis interminatione prohibemus, ne vllus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo vt nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel oblatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sęcularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sāguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autē eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic [ 1449 ] fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Vrbanvs Catholicæ Ecclesię Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Ioannes Presbyter Cardinalis tit. S. Marci ff.
Ego Laborans Presbyter Cardin. tit. Calixti ff.
Ego Pandulphus Presbyter Cardinalis Basilicæ xii. Apostolorum ff.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Ierusalem ff.
Ego Melior SS. Ioannis & Pauli tit. Pamachij Presb. Card. ff.
Ego Adelardus tit. S. Marcelli Presb. Card. ff.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus & Mogontinus Archiepiscopus ff.
Ego Theodinus Portunens. & S. Rufinæ Sedis Episcopus ff.
Ego Henricus Albanensis Episcopus ff.
Ego Theobaldus Hostiensis & Velletren. Episcopus ff.
Ego Gratianus SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Card. ff.
Ego Rollandus S. Mariæ in Porticu Diaconus Card. ff.
Ego Petrus S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Card. ff.
Ego Radulfus S. Georgij ad Velum aureum Diaconus Card. ff.
Datum Veronæ per manū Transmundi S. Romanæ Ecclesiæ Notarij, Indict. IV. Incarn. Dominicæ anno MCLXXXV. Pontificatus vero domni Vrbani Papæ III, anno primo.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati Cluniacensi, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quanto specialius ecclesia vestra nobis est, nullo [ (1106)1366A ] mediante, subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et beati Benedicti Regulam in vestro monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea, quascunque possessiones, quæcunque bona [ (1106)1366B ] idem monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futuro concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo præfatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentibus suis; prioratum S. Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis; prioratum S. Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione prædicti prioratus S. Mariæ in scripto authentico continetur, vobis et eidem ecclesiæ auctoritate apostolica confirmamus. [ (1106)1366C ]
Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e sæculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, nisi arctiori religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem vero absque communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti [ (1106)1366D ] sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimæ tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in [ 1367A ] futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Urbanus, catholicæ Ecclesiæ episcopus, ss. [ 1367B ]
Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. S. Marci, ss.
Ego Laborans, presbyter cardin. tit. Calixti, ss.
Ego Pandulphus, presbyter cardinalis basilicæ XII Apostolorum, ss.
Ego Albinus, presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem, ss.
Ego Melior, SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii presb. card., ss.
Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. card., ss.
Ego Conradus, Sabinensis episcopus et Mogontinus archiepiscopus, ss.
Ego Theodinus, Portuens. et S. Rufinæ sedis episcopus, ss.
Ego Henricus, Albanensis episcopus, ss.
Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletren. episcopus, ss. [ 1367C ]
Ego Gratianus, SS. Cosmæ et Damiani diaconus card., ss.
Ego Rollandus, S. Mariæ in Porticu diaconus card., ss.
Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card., ss.
Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diaconus card., ss.
Datum Veronæ, per manum Transmundi S. Romanæ Ecclesiæ notarii, indict. IV, Incarn. Dominicæ anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papæ III anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio