Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1185, Dec. 16     ||     Quoties a nobis petitur

Bull. Clun. 85, 1 n. 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona, jura, & posseßiones Prioratus S. Petri de Consiaco sueßionen. Dioc. sub Cluniacensis Monasterij obedientia & subjectione.

IV. Privilegium per quod confirmat omnia bona, iura et possessiones prioratus S. Petri de Consiaco Suessionen. diœc. sub Cluniacensis monasterii obedientia et subiectione.
(Veronæ, Dec. 16.)
[Bullar. Cluniac., 85.

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Joanni Priori de Consiaco, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum, Quoties à nobis petitur quod honestati & religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Ecclesiam S. Petri de Consiaco, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio [ 85/2 ] communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum & beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia impræsentiarum justè & Canonicè possidet, aut infuturum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo præfata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis. Altare de vico Duroman. Altare de Curte Roberti. Altare de Gentovillari. Altare de Sarmasia. Altare de Besona. Quatuor Altaria, quæ vobis dedit bonæ memoriæ Hugo Suessionensis Episcopus, scilicet de Saponiaco, de Runcheriis, de Berniaco, de Espargo. Et quatuor Altaria, quæ vobis dedit Lisiardus bonæ memoriæ Suessionensis Episcopus, scilicet de Cresenci, de Condez, de Vulcenis, de Calte. Ecclesiam S. Petri de Calte, cum pertinentiis suis. Minutam decimam de Parochia S. Leodegarii Suessionensis. Ecclesiam de Bruclio, cum appendiciis suis. Ecclesiam S. Mariæ de Fonce, cum appendiciis suis, & homines ad Altare ejusdem Ecclesiæ pertinentes ubicumque sint. Altare Despalx. Altare de Ascerpiniaco, cum appendiciis suis, & omni decima, de qua Sacerdos eisdem Altaribus deserviens habet in unoquoque anno duos modios hyemalis annonæ, & unum modium Avenæ. Decimam de Luy magnam & minutam. Decimam de S. Remigio de Yvery; & quicquid habuerunt Joannes de Brumes, & Hugo Cognomento Punarque in Altari & decima de Vuescli. Decimam de Maisiaco. Altare de Raoulcourt. Altare de Carcobio. Decimam de Armenteria, & de Cursabro. In decima de Cugny unum modium hiemalis annonæ de eleemosyna Hugonis de Magny. Dimidium modium frumenti, de Terragiis de Ton, de eleemosyna Joannis Christion. Unum modium hiemalis annonæ apud Asunliz, de eleemosyna Guidonis de Conce. Quidquid Joannes de Ulcheio cognomento Vicecomes possidebat in terragiis de Ulanzi, & nemore. Decimam de Sarmasia, & de Ciriaco magnam & minutam. Omnem magnam de partibus decimam, & tertiam partem minutæ decimæ. Decimam de Berciaco sancti Basoli. Decimam de Bernerda, & omnem tractum. Decimam de Grisoltis, & de Raoulcourt. Unum modium frumenti in decima de Aucensvilla, de eleemosyna Lisiardi Teuvagia de Lasteli; & omnem censum de omnibus masuris, quæ sunt in atrio, & quod habetis in altari de Duro magno omni die tres partes oblationum omnium, quarta autem Sacerdotis est, cum oblatione nummi & candelæ die Dominica pro pane benedicto, & cum oblatione nubentium post Missæ celebrationem, cum oblationibus etiam & benedictione peregrinantium, & quicquid mulier purificanda manu suâ obtulerit. De minutis decimis, vino scilicet, fabis, pisis, lana, lino, fœno, pecudibus, & volatilibus, vos tres partes; Presbyter autem quartam; de magna verò decima vos septem partes & omnem tractum habetis, Presbyter verò octavam, exceptis decimis Caltararum Comitis, de quibus Sacerdos nihil accipit; tres partes omnium candelarum, quæ per totum annum offeruntur, excepta illa Dominicali candela quæ Sacerdotis est. Si verò incensum vel candela in Ecclesia deficiunt, seu defecerint, de communi oblatione comparabuntur. Quicquid etiam Petrus de Noroy apud Vismolin. possidebat, & modium unum vini apud Palie, viginti solidos ad Bac. Apud Pontuert unum modium annonæ, medietatem frumenti & reliquum avenæ, de eleemosyna Oilardi Armigeri. Quicquid Guido de Brenna [ 86/1 ] habebat apud Berniacum & apud Crucem, Altare scilicet cum appendiciis suis, & homines ad Altare pertinentes cum universis consuetudinibus quas ei debebant. Apud longam-villam, quicquid habebat præter capita hominum. Apud Cresanciacum, quidquid habebat in Briennensi pago. Allodium suum de curte Roberti. Allodium de Vverdon & omnia ipsis Allodiis, in hominibus, fœminabus, terris, pratis, aquis, molendinis & sylvis pertinentia, & manum firmam de Jamvillari, villam scilicet cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias in decimis magnis & minutis duas partes; in villa de omnibus redditibus & proventibus, quoquo modo evenerint, tertiam partem; in nemoribus verò & Pascuis ad villam pertinentibus, ubicumque sint, tertiam partem, exceptis masuris, quarum census singulariter vester est, & masura cum omnimoda justitia. Partem villæ propriæ vestræ quæ incipit à domibus, quæ sunt subter viam quæ subjacet domui vestræ, & tendit usque ad viculum illum qui vertitur ad fontem Vberti: ex alia verò parte vertitur per publicum aggerem qui tendit Castellionem usque ad nemus de Campo-vicini, & inde per fossatum quod dicitur Brunechildis tendit usque ad fontem Boël, inde autem revertitur usque ad angulum antiqui nemoris, quod est ad exitum villæ versus Castellionem, & Ecclesiam de sancto Fidolo cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam de donatione bonæ memoriæ Philippi quondam Trecensis Episcopi rationabiliter possidetis. Item apud sanctum Fidolum, quod vobis & Ecclesiæ vestræ bonæ memoriæ Comes Theobaldus, & filius ejus Hugo quondam Trecensis Comes in eleemosynam pia concessione dederunt, sicut in eorum scripto authentico continetur, cum his quæ in altari de Sticourt & Toncourt possidetis. Libertatem villæ vestræ, in qua Ecclesia vestra fundata est, sicut eam quondam Theobaldus Comes antiquior, & postmodum filius ejus Comes Stephanus vobis pia concessione donarunt. Altare quoque de Misiaco cum magna & minuta decima. Libertatem villæ de Vlcenis ab Hugone Trecensi Comite vobis concessam. Altare & personatum de Glisoliis cum omnibus appendiciis suis. Apud Boncherias Terragia de Carruragio vestro sine parte militis & Vice-comitatum ejusdem villæ, Terragia, & census, & omnem plenariam justitiam ejusdem Vice-comitatus sine militis reclamatione vel advocatione. Sanè Novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat.
Liceat vobis clericos vel laïcos è sæculo fugientes liberos & absolutos ad conversionem recipere, & eos absque contradictione aliqua retinere. Cum generale autem interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis & interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina celebrare. In Parochialibus verò Ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis Sacerdotes eligere & Diœcesano Episcopo præsentare, quibus, si idonei fuerint, Episcopus curam animarum committat, & ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Libertates præterea & immunitates antiquas, & rationabiles consuetudines Monasterio vestro concessas, & hactenus observatas ratas habemus, & eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Chrisma verò, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu Monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, à Diœcesano suscipiatis Episcopo, siquidem Catholicus fuerit, & gratiam atque communionem Apostolicæ Sedis habuerit, & ea vobis gratis & absque pravitate aliqua [ 86/2 ] voluerit exhibere; alioqui liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi fortè excommunicati fuerint vel interdicti nullus obsistat, salva tamen justitia Ecclesiarum illarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri quàm nova lege Ministris Ecclesiarum sunt concéssæ, auctoritate Apostolica prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Prohibemus etiam ne cui liceat infra terminos Parochiarum vestrarum Ecclesiam vel Oratorium sine assensu Diœcesani Episcopi, & Abbatis, & Capituli Cluniacensis, de novo construere, salvis tamen privilegiis Romanorum Pontificum. Inhibemus etiam ne Ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius Capituli, aut majoris & sanioris partis. Si quæ verò donationes aliter quàm dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Paci quoque & tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam furtumve committere, ignem apponere, hominem capère vel interficere aliqua temeritate præsumat. Locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis Monasterij obedientia & subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum locum temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Diœcesani Episcopi canonica justitia, Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Therdinus Portuensis & sanctæ Barsinensis Sedis Episcopus.
Ego Henricus Albanensis Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Velletrensis Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci.
Ego Laborans Presbyter Cardin. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Pandulphus tit. duodecim Apostolorum.
Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem Presbyter Cardinalis.
Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii.
Ego Ardicio Diac. Card. S. Theodori.
Ego Gratianus SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis.
Ego Sofredus S. Mariæ in via-lata Diac. Cardinalis. [ 87/1 ]
Ego Rolandus S. Mariæ in Porticu Diaconus Card.
Ego Petrus Diaconus Cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Veronæ per manum Transimundi S.R. Ecclesiæ Notarii XVII. Kalendas Januarii indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXV. Pontificatus autem Domni Urbani Papæ tertii anno primo.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis IOANNI priori de Consiaco eiusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. [1334A]
Quoties a nobis petitur quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam S. Petri de Consiaco, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quæcunque bona eadem ecclesia impræsentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum [1334B] concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo præfata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis. Altare de vico Duroman. Altare de curte Roberti. Altare de Gentovillari. Altare de Sarmasia. Altare de Besona. Quatuor altaria quæ vobis dedit bonæ memoriæ Hugo Suessionensis episcopus, scilicet de Saponiaco, de Runcheriis, de Berniaco, de Espargo. Et quatuor altaria quæ vobis dedit Lisiardus bonæ memoriæ Suessionensis episcopus, scilicet de Cresenci, de [1334C] Condez, de Vulcenis, de Calte. Ecclesiam S. Petri de Calte, cum pertinentiis suis. Minutam decimam de parochia S. Leodegarii Suessionensis. Ecclesiam de Bruilio, cum appendiciis suis. Ecclesiam S. Mariæ de Fonce cum appendiciis suis, et homines ad altare eiusdem ecclesiæ pertinentes, ubicunque sint. Altare Despalx. Altare de Ascerpiniaco, cum appendiciis suis, et omni decima, de qua sacerdos eisdem altaribus deserviens habet in unoquoque anno, duos modios hiemalis annonæ, et unum modium avenæ. Decimam de Luy magnam et minutam. Decimam de Sancto Remigio de Ivery; et quidquid habuerunt Ioannes de Brumes, et Hugo cognomento Punarque in altari et decima de [1334D] Uveseli. Decimam de Maisiaco. Altare de Raoulcourt. Altare de Carcobio. Decimam de Armenteria et de Cursabro. In decima de Cugny unum modium hiemalis annonæ de eleemosyna Hugonis de Magny. Dimidium modium frumenti, de Terragiis de Ton, de eleemosyna Ioannis Christion. Unum modium hiemalis annonæ apud Asunliz, de eleemosyna Guidonis de Conce. Quidquid Ioannes de Ulcheio cognomento Vicecomes possidebat in terragiis de Ulanzi, et nemore. Decimam de Sarmasia, et de Ciriaco magnam et minutam. Omnem magnam de partibus decimam, et tertiam partem minutæ decimæ. Decimam de Berciaco Sancti Basoli. Decimam de Bernerda, et omnem tractum. Decimam de Grisoltis, et de Raoulcourt. Unum modium frumenti [1335A] in decima de Aucensvilla, de eleemosyna Lisiardi Teuvagia de Lasteli; et omnem censum de omnibus masuris, quæ sunt in atrio, et quod habetis in altari de Duro magno omni die tres partes oblationum omnium, quarta autem sacerdotis est, cum oblatione nummi et candelæ die Dominica pro pane benedicto, et cum oblatione nubentium post missæ celebrationem, cum oblationibus etiam et benedictione peregrinantium, et quidquid mulier purificanda manu sua obtulerit. De minutis decimis, vino scilicet, fabiis, pisis, lana, lino, feno, pecudibus et volatilibus, vos tres partes, presbyter autem quartam; de magna vero decima vos septem partes et omnem tractum habetis, presbyter vero octavam, exceptis decimis Caltararum comitis, de quibus sacerdos nihil accipit; tres partes omnium [1335B] candelarum, quæ per totum annum offeruntur, excepta illa Dominicali candela quæ sacerdotis est. Si vero incensum vel candela in ecclesia deficiunt, seu defecerint, de communi oblatione comparabuntur. Quidquid etiam Petrus de Noroy apud Vismolin. possidebat, et modium unum vini apud Palie, viginti solidos ad Bac. Apud Pontuert unum modium annonæ, medietatem frumenti et reliquum avenæ, de eleemosyna Ailardi Armigeri. Quidquid de Brenna habebat apud Berniacum et apud Crucem, altare scilicet cum appendiciis suis, et homines ad altare pertinentes cum universis consuetudinibus quas ei debebant. Apud Longam-villam quidquid habebat præter capita hominum. Apud Cresanciacum, [1335C] quidquid habebat in Briennensi pago. Allodium suum de curte Roberti, allodium de Werdon et omnia ipsis allodiis, in hominibus, feminabus, terris, pratis, aquis, molendinis et sylvis pertinentia, et manum firmam de Ianvillari, villam scilicet cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias in decimis magnis et minutis duas partes; in villa de omnibus redditibus et proventibus, quoquo modo evenerint, tertiam partem; in nemoribus vero et pascuis ad villam pertinentibus, ubicunque sint, tertiam partem, exceptis masuris, quarum census singulariter vester est, et masura cum omnimoda iustitia. Partem villæ propriæ vestræ quæ incipit a domibus, quæ sunt subter viam quæ subiacet [1335D] domui vestræ, et tendit usque ad viculum illum qui vertitur ad fontem Uberti; ex alia vero parte vertitur per publicum aggerem qui tendit Castellionem usque ad nemus de Campo-vicini, et inde per fossatum quod dicitur Brunechildis tendit usque ad fontem Bœl, inde autem revertitur usque ad angulum antiqui nemoris, quod est ad exitum villæ versus Castellionem, et ecclesiam de Sancto Fidolo cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam de donatione bonæ memoriæ Philippi, quondam Trecensis episcopi, rationabiliter possidetis. Item apud Sanctum Fidolum, quod vobis et ecclesiæ vestræ, bonæ memoriæ comes Theobaldus, et filius eius Hugo quondam Trecensis comes in eleemosynam pia concessione dederunt, sicut in eorum scripto authentico [1336A] continetur, cum his quæ in altari de Sticourt et Toncourt possidetis. Libertatem villæ vestræ in qua ecclesia vestra fundata est, sicut eam quondam Theobaldus comes antiquior, et postmodum filius eius comes Stephanus vobis pia concessione donarunt. Altare quoque de Misiaco cum magna et minuta decima. Libertatem villæ de Ulcenis ab Hugone Trecensi comite vobis concessam. Altare et personatum de Glivoliis cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias terragia de Carturagio vestro sine parte militis et vice comitatum eiusdem villæ, terragia, et census et omnem plenariam iustitiam eiusdem vicecomitatus sine militis reclamatione vel advocatione. Sane novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, [1336B] sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat.
Liceat vobis clericos vel laicos e sæculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum generale autem interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina celebrare. In parochialibus vero ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis sacerdotes eligere et diœcesano episcopo præsentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Libertates præterea et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines monasterio [1336C] vestro concessas, et hactenus observatas ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diœcesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicæ sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri [1336D] deliberaverint, nisi forte excommunicati fuerint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen iustitia ecclesiarum illarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimæ tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum sunt concessæ, auctoritate apostolica prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Prohibemus etiam ne cui liceat infra terminos parochiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu diœcesani episcopi, et abbatis et capituli Cluniacensis, de novo construere, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Inhibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli, [1337A] aut majoris et sanioris partis. Si quæ vero donationes, aliter quam dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus.
Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam furtumve committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate præsumat. Locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subiectione perpetuo consistat.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit præfatum locum temere perturbare, aut eius [1337B] possessiones auferre, vel abbatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, et diœcesani episcopi canonica iustitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini [1337C] Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Theodinus Portuensis et Sanctæ Bartinensis sedis episcopus.
Ego Henricus Albanensis episcopus.
Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Ioannes presbyter cardinalis S. Mariæ trans [1337D] Tiberim tit. Calixti.
Ego Pandulphus tit. duodecim Apostolorum.
Ego Albinus tit. S. Crucis in Ierusalem presbyter cardinalis.
Ego Melior presb. card, SS. Ioannis et Pauli tit. Pammachii.
Ego Ardicio diac. card. S. Theodori.
Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani diaconus cardinalis.
Ego Sofredus S. Mariæ in Via Lata diac. cardinalis.
Ego Rolandus S. Mariæ in Porticu diaconus cardinalis.
Ego Petrus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. [1338A]
Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.
Datum Veronæ per manum Transmundi S. R. Ecclesiæ notarii, XVII Kalendas Ianuarii, indictione IV, Incarnationis Dominicæ anno 1185, pontificatus autem domni Urbani papæ anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio