Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius III     ||     1184-1185, Oct. 10     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 77, 2 n. 2

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat Ecclesiam S. Ioannis Evangelistæ ædificatam in sylva de Gron, ex concessione Ioceranni Grossi facta Cluniacensi Monasterio.

CCIV. Monasterio Cluniacensi asserit locum a Joceranno Grosso concessum.
(Veronæ, Oct. 23.)
[Bullar. Cluniac., 77.] [ 1326D ]

LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, locum quem vobis nobilis vir Jocerannus Grossus consentiente uxore sua, in allodio proprio & sylva de Gron, ubi Ecclesia in honorem sancti Joannis Evangelistæ ædificata dignoscitur, pia largitione concessit secundum limitationes terminorum, qui in scripto authentico ipsius continentur, & sicut locus ipse à vobis cum appendiciis justè & pacificè possidetur, vobis & Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, &c,
Datum Veronæ X. Kalendas Novembris.
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, locum quem vobis nobilis vir Jocerannus Grossus, consentiente uxore sua, in allodio proprio et silva de Gron, ubi ecclesia in honorem Sancti Joannis evangelistæ ædificata dignoscitur, pia largitione concessit secundum limitationes terminorum, qui in scripto authentico ipsius continentur, et sicut [ 1327A ] locus ipse a vobis cum appendiciis juste et pacifice possidetur, vobis et monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.
Datum Veronæ, X Kalendas Novembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio