Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius III     ||     1184, Sep. 26     ||     Quotiens a nobis petitur

Bull. Clun. 79, 1

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus de Radolio Cluniacensis Ordinis, Meldensis Diœcesis.

CLXII. Monasterii S. Petri Radoliensis protectionem suscipit bonaque confirmat.
(Veronæ, Sept. 26.)
[Bullarium Cluniacensis, 79.]

LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Simoni Priori Monasterij sancti Petri de Radolio, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens à vobis petitur quod religioni & honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Quapropter, in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & præfatum Monasterium sancti Petri de Radolio, quod ad Cluniacense Monasterium spectare dignoscitur, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque [ 79/2 ] bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est cum tota villa Radiolensi & pertinentiis suis, & quidquid habetis juxta confines ejusdem villæ tam in bosco quam in plano, Ecclesiam sancti Stephani de Condeiaco cum decimis & duabus partibus tortellorum in crastino natalis Domini, & candelarum in Purificatione beatæ Mariæ, Capellam sancti Martini in eadem Parochia, novem arpenta pratorum inter eumdem & pontem de Condé, furnum & molendinum de firmitate Anculfi, Ecclesiam de Chaminiaco cum decimis & capella beatæ Mariæ Magdalenæ in eodem loco sita, tertiam partem, decimarum de Lusenciaco cum aliis decimis & redditibus quæ in eadem Parochia possidetis, molendinum unum apud Vavas cum prato quod Brubium dicitur cum hospitibus etiam & aliis redditibus & pratis, quæ habetis in Parochiis de Chaminiaco & Lusentiaco, terras, aquas, prata, nemora & hospites quæ habetis apud Grupellerias, apud Canescellum, & apud Caminiacum octo sextaria avenæ quos reddit Ausculfus de Marvo pro excambio molendini, Ecclesiam de Chælliaco cum decimis & oblationibus, & quidquid habetis in eadem Parochia, in terris & terragiis sive aliis redditibus, Ecclesiam de Bussy cum decimis & duabus partibus candelarum in Purificatione sanctæ Mariæ, & oblationum in Pascha, nativitate Domini, & festo omnium Sanctorum & S. Sulpicii, Ecclesiam de Dusiis cum tertia parte tortellorum in Nativitate Domini, & candelarum in Purificatione sanctæ Mariæ, terram de Chalmot, nemus de Rugel, nemus Butardi cum nemore de Molera in Parochia de Staalda, dimidium molendinum, decimas, & alios redditus, terras, hospites, prata quæ habetis apud Teviants, decimam, partem decimæ de Montiniaco ex ea parte aquæ quæ versus Ecclesiam est, exceptis aquis & vitulis, terram & prata de Vsco, tertiam partem decimæ de Mesilam in blado cum tractu & tertiam partem minutarum decimarum, apud Iahamias terram arabilem cum viginti tribus denariis de censu, sex solidos, de censu in Ecclesia de Venderia, & undecim partes decimarum tam minutarum quàm aliarum & tortellorum in Nativitate Domini, & omnes candelas in Purificatione beatæ Mariæ, exceptis duodecim & exceptis minutis decimis quatuor hospitum sancti Faronis, terras, prata, homines seu hospites & redditus, quos in illa Parochia habetis: tertiam partem decimarum de Huguerre, cum tertia parte tortellorum in nativitate Domini, terras & hospites & redditus alios, quos habetis apud Loriacum; medietatem decimæ de Crespeel tractu apud Vendeul, tertiam partem decimæ sancti Juliani cum tertia parte hospitum, atrii, & tortellorum, & quod habetis in decimis & redditibus apud Gandelus dimidium modium frumenti in molendino de Trema, Capellam B. Mariæ de Lisiaco cum tribus modiis frumenti, qui recipiuntur in molendinis ejusdem loci, & decem solidos cum duobus modiis vinagii & duobus denariis, unaquæque hebdomada in foro & cæteris ad eamdem Capellam pertinentibus in eodem loco & apud Villerias, medietatem decimæ de blado cum tractu & unum septarium plus in singulis modiis, pecuniam quam habetis apud Asverias, apud Eschancru quatuor solidos de censu, de terra Salviniaci in Ecclesia de Placeio quartam partem tortellorum & oblationum in nativitate Domini, in Pascha, in festo omnium Sanctorum, & sancti Victoris, & duas partes decimarum, villam quæ dicitur [ 80/1 ] Bennarim cum appendiciis suis, & justitia, & quidquid habetis in hominibus, pratis, & censibus apud Congiacum & apud Vvivum, sextam partem decimæ de blado, apud Sanctipelliacum duos sextarios avenæ & duos de frumento cum terragio & censu, apud Orthollim duas partes decimæ, quatuor sextarios frumenti qui debent recipi in grangia sancti Faronis, apud Vanderiam pro encambio de Panchat. In civitate Meldensi Ecclesiam sancti Christophori cum tertia parte oblationum in Nativitate, in Epiphania, in Pascha, in Pentecoste, in festivitate omnium Sanctorum, in Purificatione verò beatæ Mariæ, in festo sancti Christophori tertiam partem candelarum, item in eadem civitate tertiam partem censuum, quos habent ex dono Wiardi de Venderia cum quibusdam aliis censibus, dimidium modium bladi quem reddunt vobis leprosi ejusdem urbis, pro terra de Chamolt duas partes decimæ de Varenna cum jure præsentationis, quod in eisdem Ecclesiis habetis in villis etiam vestris, & hominibus liberam justitiam, sicut ab Ada Vicecomitissa, & ab Hugone filio ejus scripto est authentico confirmata, item decimam de Firmitate & de Conday tam in vino quàm in grano villam eleemosynarii, villarium cum justitia, villam de Vorpellariis cum justitia ex dono Agathæ decimam de Chaviniaco, medietatem decimæ de Nusimento, molendinum de Vannis, boscum & hospites de Chasverel ex dono Radulfi de monte mirabili, allodium de Chamot cum appendiciis suis, homines quoque & ancïllas de Firmitate, sicut Hugo albus eos tenuerat, allodium de Pavant cum octo hospitibus, & justitia, & possessionibus eorum, decimam de Rutel, allodium de Crutis ex dono Vvillelmi Joharanni, terram & redditum de Freneio ex dono Petri de Trema, & Simonis fratris sui, terram & hospites de Torcham ex dono Reginaldi Gurdonis. Item terram, decimam, censum & casamentum Anculfi de Conde apud Lori & Tauro medietatem terræ, & grangiæ de Dusiis, ex dono Roberti de Lisy, terram de Cusiis ex dono Roberti de Lisiaco Goonis, de Gaudi & Odonis de Staalda, decimam de Montiniaco, furnum de Gaudeluco & foragium ejusdem castri prædictæ Comitissæ & Hugonis filii ejus, usum furni & domus sicut in authentico eorum scripto continetur, in Ecclesia beatæ Mariæ de Dusiis quinque modios frumenti in Meldensi granario viginti solidos in consuetudine quæ passagium dicitur, duos sextarios salis singulis annis, jus & domum, quæ juxta domum sita est ex dono prædictæ Vicecomitissæ & filii ejus, mortuas etiam manus, & recognitiones servorum & Ancillarum, quas Hugo albus dedit, apud firmitates Anculfi, sicut ipse tenuit Capellam sanctæ Mariæ de fonte sereno cum appendiciis suis, & quidquid habetis, Naudelu, Choisy, & Cury decem solidos de Bernardo de Charon, quos sextarios frumenti apud Choisy quatuor sextarios bladi, in decima de Canos quidquid habetis apud Latingis, apud Currem, Ecclesiam ipsius loci cum præsentatione Presbyteri, quidquid habetis apud Frenios, Trebure, Curtogiis, castrum Theoderici, Varenas, Panant, Crutis Neustorel, Cardulet, Villarium, Vastulum, Vuelli, Selonts, medietatem magni molendini, & quidquid habetis Buzæ, Bivul, Premant, medietatem decimæ de Damant, & quidquid habetis apud Lory, Socom, & apud Villerslevast, quidquid habetis in firmitate Anculfi & finibus ejus ex dono prædictæ Vicecomitissæ Adæ & Hugonis filii ejus sicut in eorum scripto authentico continetur, possessiones verò alias quas Monasterium vestrum à quadraginta annis inconcussè possedit, & impræsentiarum sine contróversia possidetis vobis nihilominus confirmamus. Sanè Novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere aut extorquere [ 80/2 ] præsumat, liceatque vobis clericos vel laicos è sæculo fugientes, liberos & absolutos ad conversiones recipere, & eos absque contradictione aliqua remanere, prohibemus insuper ne cui fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque Prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu de eodem loco discedere discedentem, absque communium litterarum testimonio canonicè nullus audeat recipere: cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis, excommunicatis & interdictis, non pulsatis campanis suspensa voce divina officia celebrare. Inhibemus etiam ut intra fines Parochiarum vestrarum nullus Ecclesiam vel Oratorium sine consensu Diœcesani Episcopi & vestro ædificare præsumat, salvis tamen privilegiis Romanorum Pontificum, libertates præterea & immunitates vestras antiquas, & rationabiles consuetudines Monasterio vestro concessas & hactenus observatas, ratas habemus, & eas futuris temporibus illibatas manere sancimus, sepulturam verò illius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverunt, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, Diœcesani Episcopi justitia, & Cluniacensis Monasterij debita reverentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam scienter contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, eamque maledictam existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Datum Veconti per manum Hugonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii VI. Kalendas Octobris, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno 1184. Pontificatus. Domni Lucii Papæ III. anno IV.
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SIMONI priori monasterii Sancti Petri de Radolio, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuribus regularem vitam professis in perpetuum
Quoties a vobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Sancti Petri de Radolio, quod ad Cluniacense monasterium spectare dignoscitur, [ 1280D ] in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est cum tota villa Radiolensi et pertinentiis suis, et quidquid habetis juxta confines ejusdem [ 1281A ] villæ tam in bosco quam in plano, ecclesiam Sancti Stephani de Condeiaco cum decimis et duabus partibus tortellorum in crastino Natalis Domini, et candelarum in Purificatione Beatæ Mariæ, capellam Sancti Martini in eadem parochia, novem arpenta pratorum inter eumdem et pontem de Conde, furnum et molendinum de firmitate Anculfi, ecclesiam de Chaminiaco cum decimis et capella Beatæ Mariæ Magdalenæ in eodem loco sita, tertiam partem decimarum de Lusenciaco cum aliis decimis et redditibus quæ in eadem parochia possidetis, molendinum unum apud Vavas cum prato quod Brubium dicitur cum hospitibus etiam et aliis redditibus et pratis, quæ habetis in parochiis de Chaminiaco et Lusentiaco, terras, aquas, prata, nemora et [ 1281B ] hospites quæ habetis apud Grupellarias, apud Canescellum, et apud Caminiacum octo sextaria avenæ quos reddit Ausculfus de Marvo pro excambio molendini, ecclesiam de Chælliaco cum decimis et oblationibus, et quidquid habetis in eadem parochia, in terris et terragiis sive aliis redditibus, ecclesiam de Bussy cum decimis et duabus partibus candelarum in Purificatione Sanctæ Mariæ, et oblationum in Pascha, Nativitate Domini, et festo Omnium Sanctorum et S. Sulpicii, ecclesiam de Duciis cum tertia parte tortellorum in Nativitate Domini, et candelarum in Purificatione Sanctæ Mariæ, terram de Chalmot, nemus de Rugel, nemus Bulardi cum nemore de Molera in parochia de Staalda, dimidium molendinum, decimas, et alios redditus, terras, [ 1281C ] hospites, prata quæ habetis apud Teviants, decimam partem decimæ de Montiniaco ex ea parte aquæ quæ versus ecclesiam est exceptis aquis et vitulis, terram et prata de Usco, tertiam partem decimæ de Mesilam in blado cum tractu et tertiam partem minutarum decimarum, apud Iahamias terram arabilem cum viginti tribus denariis de censu, sex solidos de censu in ecclesia de Venderia, et undecim partes decimarum tam minutarum quam aliarum et tortellarum in Nativitate Domini, et omnes candelas in Purificatione Beatæ Mariæ, exceptis duodecim et exceptis minutis decimis quatuor hospitum Sancti Faronis, terras, prata, homines seu hospites et redditus, quos in illa parochia habetis: tertiam partem decimarum de Huguerre, [ 1281D ] cum tertia parte tortellorum in Nativitate Domini, terras et hospites et redditus alios, quos habetis apud Loriacum; medietatem decimæ de Crespeel tractu apud Vendeul, tertiam partem decimæ Sancti Juliani cum tertia parte hospitum, atrii, et tortellarum, et quod habetis in decimis et redditibus apud Gandelus, dimidium modium frumenti in molendino de Trema, capellam B. Mariæ de Lisiaco cum tribus modiis frumenti, qui recipiuntur in molendinis ejusdem loci, et decem solidos cum duobus modiis vinagii et duobus denariis, unaquæque hebdomada in foro et cæteris ad eamdem capellam pertinentibus in eodem loco et apud Villerias, medietatem decimæ de blado cum tractu et unum [ 1282A ] septarium plus in singulis modiis, pecuniam quam habetis apud Asverias, apud Eschancru quatuor solidos de censu, de terra Salviniaci in ecclesia de Placeio quartam partem tortellarum et oblationum in Nativitate Domini, in Pascha, in festo Omnium Sanctorum, et Sancti Victoris, et duas partes decimarum, villam quæ dicitur Bennarim cum appendiciis suis, et justitia, et quidquid habetis in hominibus, pratis, et censibus apud Congiacum et apud Uvivum, sextam partem decimæ de blado, apud Sanctipelliacum duos sextarios avenæ et duos de frumento cum terragio et censu, apud Orthollim duas partes decimæ, quatuor sextarios frumenti qui debent recipi in grangia Sancti Faronis, apud Vanderiam pro encambio de Panchat. In civitate [ 1282B ] Meldensi ecclesiam Sancti Christophori cum tertia parte oblationum in Nativitate, in Epiphania, in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Omnium Sanctorum, in Purificatione vero Beatæ Mariæ, in festo sancti Christophori tertiam partem candelarum; item in eadem civitate tertiam partem censuum, quos habent ex dono Wiardi de Venderia cum quibusdam censibus, dimidium modium bladi quem reddunt vobis leprosi ejusdem urbis, pro terra de Chamolt duas partes decimæ de Varenna cum jure præsentationis, quod in eisdem ecclesiis habetis in villis etiam vestris, et hominibus liberam justitiam, sicut ab Ada vicecomitissa, et ab Hugone filio ejus scripto est authentico confirmata, item decimam de Firmitate et de Canday tam in vino quam [ 1282C ] in grano. Villa Eleemosynarii, villarium cum justitia, villam de Vorpellariis cum justitia ex dono Agathæ, decimam de Chaviniaco, medietatem decimæ de Nucimento, molendinum de Vannis, boscum et hospites de Chasverel ex dono Radulfi de monte mirabili, allodium de Chamot cum appendiciis suis, homines quoque et ancillas de Firmitate, sicut Hugo albus eos tenuerat, allodium de Pavant cum octo hospitibus, et justitia, et possessionibus eorum, decimam de Rutel, allodium de Crutis ex dono Willelmi Joharanni, terram et redditum de Freneco ex dono Petri de Trema, et Simonis fratris sui, terram et hospites de Jorcham ex dono Reginaldi Gurdonis. Item terram, decimam, censum [ 1282D ] et casamentum Anculfi de Conde apud Lori et Tauro medietatem terræ, et grangiæ de Duciis, ex dono Roberti de Lisy, terram de Cusiis ex dono Roberti de Lisiaro Goonis, de Gaudi et Odonis de Staalda, decimam de Montiniaco, furnum de Gaudeluco et foragium ejusdem castri prædictæ comitissæ et Hugonis filii ejus, usum furni et domus sicut in authentico eorum scripto continetur, in ecclesia Beatæ Mariæ de Duciis quinque modios frumenti in Meldensi granario viginti solidos in consuetudine quæ passagium dicitur, duos sextarios salis singulis annis, jus et domum, quæ juxta domum sita est ex dono prædictæ vicecomitissæ et filii ejus, mortuas etiam manus, et recognitiones servorum et ancillarum, quas Hugo albus dedit, apud firmitates Anculfi, [ 1283A ] sicut ipse tenuit capellam Sanctæ Mariæ de Fonte Sereno cum appendiciis suis, et quidquid habetis, Naudelu, Choisy, et Cury decem solidos de Bernardo de Charon, quos sextarios frumenti apud Choisy quatuor sextarios bladi, in decima de Canos quidquid habetis apud Latingis, apud Currem ecclesiam ipsius loci cum præsentatione presbyteri, quidquid habetis apud Frenios, Trebure, Curtogiis, castrum Theoderici, Varenas, Panant, Crutis, Neustorel, Cardulet, Villarium, Vestulum, Vuelli, Selonts, medietatem magni molendini, et quidquid habetis Buzæ Bivul, Premant, medietatem decimæ de Damant, et quidquid habetis apud Lory, Socom, et apud Villerslevast, quidquid habetis in firmitate Anculfi et finibus ejus ex dono prædictæ [ 1283B ] vicecomitissæ Adæ et Hugonis filii ejus, sicut in eorum scripto authentico continetur. Possessiones vero alias quas monasterium vestrum a quadraginta annis inconcusse possedit, et impræsentiarum sine controversia possidetis vobis nihilominus confirmamus.
Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, liceatque vobis clericos vel laicos a sæculo fugientes, liberos et absolutos ad conversiones recipere, et eos absque contradictione aliqua remanere. Prohibemus insuper ne cui fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque prioris sui licentia, [ 1283C ] nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; discedentem, absque communium litterarum testimonio canonice nullus audeat recipere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis suspensa voce divina officia celebrare. Inhibemus etiam ut intra fines parochiarum vestrarum nullus ecclesiam vel oratorium sine consensu diœcesani episcopi et vestro ædificare præsumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum: libertates præterea et immunitates vestras antiquas, et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas, ratas habemus, et eas futuris temporibus [ 1283D ] illibatas manere sancimus, sepulturam vero illius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus [ 1284A ] omnibus profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, diœcesam episcopi justitia, et Cluniacensis monasterii debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc.
Datum Veronæ per manum Hugonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ notarii, VI Kalendas Octobris, indictione III, Incarnationis Dominicæ anno 1184, pontificatus domni Lucii papæ III anno IV.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio