Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius III     ||     1182, Iul. 14     ||     Ad tantam iam

Bull. Clun. 54, 1 n. 2 [Lucius II.]
Bull. Clun. 77, 2 n. 3 [Lucius III.]

LUCII II[I]. EPISTOLA AD UNIVERSOS Prælatos contra malefactores qui molestant Monachos venientes ad Capitulum Generale Cluniacense.

LXIV. Universis Ecclesiarum prælatis mandat ud excommunicent eos qui monachis ad generale capitulum Cluniacense euntibus insidias posuerint.
(Velletri, Jul. 14.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 414.]

LUCIUS Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universis Ecclesiarum Prælatis in quorum Diœcesibus malefactores existunt, qui Monachis venientibus ad Generale Capitulum Cluniacense insidias ponunt, sive res proprias auferunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad tantam jam (sicut accepimus) pravorum hominum malitia devenit insaniam, & ita eorum cupiditas in immensum exarsit, ut nec pudori nec Religioni jam pareat; sed passim avaritiæ suæ undequaque fomenta perquirant. Sicut autem nostris est auribus intimatum, quidam malefactores Monachis ad Generale Capitulum Cluniacense venientibus ponunt insidias, & eis, quos deprehendere possunt, rebus, quas deferunt, violenter ablatis, injurias præsumunt plurimas irrogare. Volentes itaque hujusmodi homines à tanta nequitia coërcere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus eos, quos noveritis talibus criminibus irretitos, tamdiu sicut excommunicatos, nullius contradictione obstante, faciatis ab omnibus arctius evitari, donec damna illata resarciant, & de injuriis satisfaciant competenter. Datum Velletri secundo Idus Julii. LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Ecclesiarum prælatis, in quorum diœcesibus malefactores existunt, qui monachis venientibus ad generale capitulum Cluniacense insidias ponunt, sive res proprias auferunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad tantam jam, sicut accepimus, pravorum hominum [ 1157B ] malitia devenit insaniam, et ita eorum cupiditas in immensum exarsit, ut nec pudori nec religioni jam parcat; sed passim avaritiæ suæ undequaque fomenta perquirant. Sicut autem nostris est auribus intimatum, quidam malefactores monachis ad generale capitulum Cluniacense venientibus ponunt insidias, et eis quos deprehendere possunt, rebus quas deferunt violenter ablatis, injurias præsumunt plurimas irrogare. Volentes itaque hujusmodi homines a tanta nequitia cœrcere, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus eos quos noveritis talibus criminibus irretitos, tandiu, sicut excommunicatos, nullius contradictione obstante faciatis ab omnibus arctius evitari, donec damna illata resarciant, et de injuriis satisfaciant competenter.
Datum Velletri secundo Idus Julii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio