Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius III     ||     1182, Apr. 11     ||     Quotiens a nobis petitur

Bull. Clun. 77, 1

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus sancti Petri de Rumiliaco Boloniensis Diœcesis sub obedientia Abbatis Cluniacensis.

L. Bona et jura prioratus Sancti Petri de Rumiliaco, Boloniensis diœcesis, confirmat.
(Velletri, April. 11.)
[Bullarium Cluniacense, p. 77.]

LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori Monasterij beati Petri de Rumiliaco, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens à nobis petitur, quod religioni & honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & præfatum Monasterium beati Petri, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii Papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum oblatione fidelium, seu aliis justis præstante Domino poterit modis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu Lundoniensi Ecclesiam de Stanford, Ecclesiam de Lagefara, Ecclesiam de Lagefara parva, Ecclesiam de Cogeshala, Ecclesiam de Teja, Ecclesiam de Lanversoch ex dono Eustachii Comitis Boloniensis, villam quæ vocatur Rumiliacus, & Burdes, & Fosseneis, & Pochim cum terris à mari usque ad Fon. molendinis, aquis, aquarumque decursibus, adnocariis, pratis, pascuis, sylvis, servis & ancillis, & cæteris appendiciis suis. In Anglia, de dono Comitis Eustachii, terram solventem annuatim viginti libras sterlinorum, in villa quæ dicitur Fobinges. Locus autem ipse, scilicet prædictum ipsum Monasterium de Rumiliaco cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur sub Cluniacensis Monasterij obedientia & subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Diœcesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Petrus Tusculanensis Episcopus.
Ego Vivianus Presb. Card. tit. S. Stephani in Celio monte.
Ego Cinthius Presb. Card. tit. S. Ceciliæ.
Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. [ 77/2 ]
Ego Rainerius Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum.
Ego Gratianus SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis.
Datum Vellet. per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii III. Idus Aprilis, indictione XV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXII. Pontificatus verò Domni Lucii Papæ III. anno primo.
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori monasterii Beati Petri de Rumiliaco, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino [ 1133B ] filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Beati Petri, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii papæ, prædecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium inpræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
In episcopatu Lundoniensi ecclesiam de Stanford, [ 1133C ] ecclesiam de Lagefara, ecclesiam de Lagefara parva, ecclesiam de Cogeshala, ecclesiam de Teja, ecclesiam de Lanversoch ex dono Eustachii comitis Boloniensis, villam quæ vocatur Rumiliacus, et Burdes, et Fosseneis, et Pochim, cum terris a mari usque ad Fon., molendinis, aquis, aquarumque decursibus, adnocariis, pratis, pascuis, silvis, servis et ancillis, et cæteris appendiciis suis. In Anglia, de dono comitis Eustachii, terram solventem annuatim viginti libras sterlinorum in villa quæ dicitur Fobinges. Locus autem ipse, scilicet prædictum ipsum monasterium de Rumiliaco cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat. [ 1133D ]
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate et diœcesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc.
Ego Lucius catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Petrus Tusculanensis episcopus.
Ego Vivianus presb. card. tit. Stephani in Cœlio Monte. [ 1134A ]
Ego Cynthius presb. card. tit. S. Ceciliæ.
Ego Laborans presb. card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Rainerius diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum.
Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani diaconus cardinalis.
Datum Vellet. per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri, cardinalis et cancellarii, III Idus Aprilis, indict. XV, Incarnationis Dominicæ anno 1182, pontificatus vero domini Lucii papæ III anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio