Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1181, Iul. 28     ||     In eo sumus loco

Bull. Clun. 72, 1 n. 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod inhibet ne quis Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium in Parochiis Cluniacensium, & præcipuè in Parochia de Molinis, ædificet absque assensu Clun. Abbatis.

MDXXI. Privilegium pro Cluniacensibus. — Inhibet ne quis ecclesiam, capellam seu oratorium in parochiis Cluniacensium et præcipue in parochia de Molinis, ædificet absque assensu Cluniacensis abbatis.
(Viterbii, Jul. 28.) [ 1316D ]
[Bullar. Clun., 72.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Abbati & fratribus Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. In eo sumus loco & officio quamquam immeriti disponente Domino constituti ut Ecclesias Dei, & præcipuè loca religiosa honorare & diligere propensius teneamur, eorumque indemnitati & profectui Pastorali sollicitudine attentius providere. Hac igitur consideratione inducti, vestris quoque nihilominus precibus inclinati auctoritate præsentium inhibemus, ut nullus infra Parochias vestras, & præcipuè de Molinis, Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium absque assensu vestro, & Diœcesani Episcopi, salvis tamen privilegiis Romanæ Ecclesiæ de novo ædificare præsumat. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Viterbii V. Kalendas Augusti.
S. Petrus, S. Paulus, Alexander Papa III.
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
In eo sumus loco et officio, quanquam immeriti, disponente Domino, constituti, ut Ecclesias Dei, et præsertim religiosa loca honorare et diligere propensius teneamur, eorumque indemnitati et profectui pastorali sollicitudine providere. Hac igitur consideratione inducti, vestris quoque nihilominus precibus inclinati, auctoritate præsentium inhibemus, ut nullius infra parochias vestras, et præcipue de Molinis ecclesiam, capellam seu oratorium absque assensu vestro et diœcesani episcopi, salvis [ 1317A ] tamen privilegiis Romanæ Ecclesiæ de novo ædificare præsumat. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Viterbii, V Kalendas Augusti.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio