Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1178, Dec. 6     ||     Susceptae administrationis

Bull. Clun. 75, 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat Prioratum sancti Viventii de Vergiaco cum omnibus suis pertinentiis sub obedientia Abbatis Clun.

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Joannis Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ de Vergiaco, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris Regularem vitam professis in perpetuum. Susceptæ administrationis officium monet nos impensius & hortatur loca religiosa speciali charitate diligere, & ab injuriis malignantium protectionis Apostolicæ clypeo præmunire. Eapropter dilecti in Christo filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, & præfatam Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum & sancti Benedicti regulam in Monasterio vestro statutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascunque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia in præsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam sanctæ Mariæ & sancti Viventii de Vergiaco cum Villa, Ecclesiam sancti Saturnini in eadem villa, cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Victoris de Marrineiaco, cum appendiciis suis, & Capellam ejusdem Castri, cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Joannis de Boes cum appendiciis suis, Ecclesiam & Villam sancti Albini de Artenant cum appendiciis suis; Ecclesiam & Villam sancti Martini de Boons cum appendiciis suis; Ecclesiam & Villam sanctæ Mariæ de Flageiaco cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Joannis de Flaveuerat cum appendicis suis; Ecclesiam sancti Martini de Genleiaco, cum appendiciis suis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Cultis juxtà Malleiacum cum appendiciis suis, Ecclesiam S. Mariæ & Villam de Ladona, & Prioratum cum omnibus appendiciis, sicut in privilegio felicis memoriæ prædecessoris nostri Innocentii Papæ continetur; Ecclesiam & Villam sancti Viventii Prioratum cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam [ 75/2 ] & Villam quæ dicitur Ausona cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam sanctæ Mariæ in eadem Villa cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Stephani de Abergement cum eadem Villa & omnibus aliis appendiciis suis; Ecclesiam & Villam sancti Albini cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam de Jambent cum omnibus appendiciis suis, Ecclesiam de Sampens cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Petri de Charreiaco cum Capella de Veleiaco cum omnibus appendiciis suis, Ecclesiam sancti Andreæ de Brent cum appendiciis suis, Ecclesiam, Villam, Prioratum sanctæ Mariæ & sancti Viventii de Borsi cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Patricii de Novavilla cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Gengulphi de Mesler cum appendiciis suis; Ecclesiam, Villam, Prioratum sancti Clementis de Maseries cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Viventii de Saler cum appendiciis suis, Minagium de Ausona de dono Comitis Stephani, & quadraginta solidos in redditibus ejusdem villæ, quos de portione & donatione ejusdem Comitis possidetis; ex dono Guidono de Chauls molendinum de Serrea cum Foresta ad eum pertinente & cæteris appendiciis suis. Præterea pactum quod inter Guichardum Priorem quondam Monasterij vestri, & nobilem virum Willermum Comitem Matisconensem & filios ejus, super villa ædificanda, quæ Veson vocatur, de libera voluntate pretium intercessit ratum habemus, ipsumque authoritate Apostolica confirmamus. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. In Paroch. autem Ecclesiis vestris vacantibus liceat vobis Sacerdotes eligere & Episcopo præsentare, quibus, si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committat; & de plebis quidem cura Episcopo, nobis verò de temporalibus debeant respondere; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci etiam & tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus ne infra clausuram loci vestri, seu grangiarum vestrarum ullus violentiam, vel rapinam, seu furtum facere, vel homines capere aut interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis Apostolicæ authoritate, Abbatis Cluniacensis obedientia & reverentia, atque in præscriptis Ecclesiis Diœcesani Episcopi Canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire, tentaverit secundò, tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ vitæ inveniant. Amen.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Imbaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Ioannes Presbyter Cardinalis sanctorum Ioannis & Pa. tituli Pammachii. [ 76/1 ]
Ego Ioannes Presb. Card. tit. sanctæ Anastasiæ.
Ego Ioannes Presbyter Cardinalis tit. S. Marci.
Ego Petrus Presbyter Card. tit. sanctæ Susannæ.
Ego Vivianus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Celio monte.
Ego Cencius Presbyter Card. tit. sanctæ Cæciliæ.
Ego Iacobus Diac. Card. S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Ardicio Diaconus Card. S. Theodori.
Ego Rainerius Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum.
Ego Ioannes Diaconus Cardinalis sancti Angeli.
Ego Rainerius S. Adriani Diaconus Cardinalis.
Ego Matthæus Diaconus Card. sanctæ Mariæ novæ.
Ego Bernardus Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Datum Tusculani, per manum Arberti S. R. E. Presbyteri Cardinalis Cancellarii, octavo Idus Decembris, Indictione XI. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo octavo, Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. anno vicesimo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio