Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1174, Feb. 1     ||     Suscepti regiminis

Bull. Clun. 73, 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus beatæ Mariæ Montisdesiderii ord. Clun. Ambianensis Diœcesis.

MCXVI. Ecclesiam S. Mariæ Montisdesiderii, ordinis Cluniacensis, tuendam suscipit, ejusque bona omnia ac jura confirmat.
(Anagniæ, Febr. 1.)
[Bullar. Cluniac., p. 73.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Berengario Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ Montisdesiderii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Suscepti regiminis administratione compellimur, & pietatis officio nihilominus commovemur religiosa loca pia consideratione respicere, & ne imposterum aliquorum possint indebita molestatione turbari Apostolicæ Sedis patrocinio communire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui in Ecclesia vestra secundum Deum & Benedicti regulam & institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; præterea quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia impræsentiarum justè & canonicè possidet; aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis, imprimis locum ipsum, in quo præscripta Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam videlicet beatæ Mariæ cum tredecim præbendis, quas solebant habere Canonici sæculares, illamque quam olim habuerunt Magistri Scholarum in castro Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa Præbenda triginta solidos Provinienses regimen scholarum, unctionis oleum, Ecclesiam sancti Petri cum atrio, & decima, & censu decem & septem solidorum, quos singulis annis Presbyteri illius Ecclesiæ solvere debent, de oblationibus verò altaris sancti Petri jam à multis annis statutum est, ut quinque partes earum, quæ scilicet ad Missas pro vivis offeruntur Monachis, sexta verò pars Presbyteris cederet, de his autem quæ ad Missas pro defunctis veniunt, media pars Monachorum, altera Presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur. Xarinus bonæ memoriæ Ambianensis Episcopus sub anathemate interdixit, & Ecclesiam quoque sancti Sepulchri cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Furelli curte cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam etiam de Villa cum capella du Maisnil cum altaribus & atriis & decimis, Ecclesiam quoque de nova Villa cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam de Fretcio cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Dommalich cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam de Esteltay cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam quoque de Domna Petra cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam quoque de Brach cum altari & atrio totaque decima, Ecclesiam de Souviller cum capella d'Aubeviller quæ subjecta est ei cum altaribus atriis & decimis, Ecclesiam quoque de Contorio cum altari & atrio & tota decima, medietatem Ecclesiarum de Annethi & de Fenerii, & altarium & minutarum decimarum, Ecclesiam de Cais cum altari & atrio, & duabus partibus totius majoris decimæ, item villam de Curcellis cum appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte & singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad Theloneum, [ 73/2 ] panis apud Contorium medietatem molendini de Prato, apud Forsenviller totum allodium in terris & nemoribus, quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis Episcopi, petitione Rodulfi Viromandorum Comitis, necnon Yvonis Suessionensis Comitis à vobis susceptam: item in Episcopatu Ambianensi majorem decimam de septem fortis, terragium de Plenivilla, & quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tournella & redditus segetis de Corbeiis. Apud Contorium molendini superioris medietatem & aquæ & mares ad jus ipsius pertinens apud Leplessis Radulphi vituli tres partes terragii de Goy. Apud Montisdesiderium medietatem molendini cognomento Engelrani, sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, & eorum devotioni & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint. Nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia Ecclesiarum illarum à quibus corpora mortua assumuntur: cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis, & interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sanè Novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas præsumat exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia & integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua ergo in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Rubaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Bernardus Portuensis & S. Rufinæ Episcopus.
Ego Galterus Albanensis Episcopus.
Ego Joannes Presb. Card. S. Anastasiæ.
Ego Guillelmus Presb. Cardinalis.
Ego Baso Presb. Card. S. Prudentianæ tituli S. Salvatoris.
Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli sancti Laurentii in Damasco.
Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci.
Ego Manfredus Presb. Cardinalis.
Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Chrysogoni.
Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Susannæ.
Ego Odo Diaconus Cardinalis tituli sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Cinthus Diac. Card. S. Adriani.
Ego Hugo Bononiensis Diac. tit. S. Eustachii juxta templum Agrippæ.
Ego Vitellus Diaconus Card. tit. sanctorum Sergii & Bachi.
Ego Hugo Diac. Card. S. Angeli.
Datum Anagniæ per manum Gratiani sanctæ Romanæ [ 74/1 ] Ecclesiæ Subdiaconi & Notarii quinto nonas Februarii, Indictione septima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo tertio Pontificatus verò Domini Alexandri Papæ tertii anno quintodecimo.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Berengario priori ecclesiæ Sanctæ Mariæ [ 970A ] Montisdesiderii, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Suscepti regiminis administratione compellimur, etc.

 

Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam vestram, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui in ecclesia vestra secundum Deum et beati Benedicti Regulam, et institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascunque possessiones, etc.,

 

 

in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
[ 970B ] In primis locum ipsum in quo præscripta ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam videlicet Beatæ Mariæ cum tredecim præbendis, quas solebant habere canonici sæculares, illamque quam olim habuerunt magistri scholarum in castro Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa præbenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, unctionis oleum, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu decem et septem solidorum, quos singulis annis presbyteri illius ecclesiæ solvere debent; de oblationibus vero altaris sancti Petri jam a multis annis statutum est ut quinque partes earum, quæ scilicet ad missas pro vivis offeruntur monachis, sexta vero pars presbyteris [ 970C ] cederet; de his autem quæ ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera presbyterorum esset; quod etiam ne ab aliquo mutaretur, Xarinus bonæ memoriæ Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit; et ecclesiam quoque Sancti Sepulcri cum altari, et atrio et decima, ecclesiam de Farelli cum curte, altari et atrio et decima tota, ecclesiam de Villa cum capella du Maisnil, cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Fretcio cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Esteltay cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Domna Petra cum altari et atrio et [ 970D ] tota decima, ecclesiam quoque de Brach cum altari et atrio, totaque decima, ecclesiam de Souviller, cum capella d' Aubviller quæ subjecta est ei cum altaribus, atriis et decimis, ecclesiam quoque de Contorio cum altari et atrio, et tota decima, medietatem ecclesiarum de Annethi et de Fenerii, et altarium et minutarum decimarum, ecclesiam de Cais cum altari et atrio, et duabus partibus totius majoris decimæ; item villam de Curcellis cum appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte, et singulis hebdomadis tres denarios Viromandensis monetæ ad teloneum, panis apud Contorium, medietatem molendini de Prato; apud Forsenviller totum allodium in terris et nemoribus, [ 971A ] quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Rodulphi Viromandorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis, a vobis susceptam; item in episcopatu Ambianensi majorem decimam de Septemfortis, terragium de Plenivilla, et quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tournella et reditus segetis de Corbeiis. Apud Contorium molendini superioris medietatem, et aquæ et mares ad jus ipsius pertinentes; apud Leplessis Rodulphi Vitali tres partes terragii de Goy. Apud Montisdesiderium medietatem molendini cognomento Engelrani. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni [ 971B ] et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere præsumat.
Decernimus ergo, etc.,

 

 

salva sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc.

 

 


Datum Anagniæ, per manum Gratiani sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi et notarii, V Nonas [ 971C ] Februarii, indictione VII, Incarnationis Dominicæ anno 1173, pontificatus vero domini Alexandri papæ III anno XV.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio