Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1174-1176, Ian. 17     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 72, 2 n. 2

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Rodulfum Abbatem Clun. de Ecclesia S. Ioannis quam confirmat.

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Rodulfo Abbati & fratribus Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam sancti Joannis à vobis constructam in terra, quam à Gozero Grosso emptionis titulo acquisistis, sicut eam impræsentiarum legitimè possidetis, & rationabiliter acquisisse noscimini, devotioni vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes, &c.
Datum Anagniæ XVI. Kalendas Februarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio