Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1174-1176, Ian. 16     ||     Quanto vos et ecclesiam

Bull. Clun. 74, 1 n. 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Rodulphum Abbat. quo prohibet ne Abbas Cluniac. Thesaurum Ecclesiæ, possessiones, & obedientias alienet aut distrahat sine consensu Capituli.

Alexandri Papæ inhibitio sub interminatione anathematis, ne Abbas possessiones, & res alias detrahat, & in alio aliquo titulo alienet, sine consensu Capituli, tempore Rodulphi Abb. Clun. XII.
Charta xxv.

MCCXXVIII. Petentibus Rodulfo abbate et monachis Cluniacensibus, thesaurum, honores, obedientes, possessiones Ecclesiæ Cluniacensis ab abbatibus alienari invito capitulo vetat.
(Anagniæ, Jan. 16.)
)[Bibliotheca Cluniac., 1431.]

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Rodulpho Abbati & fratribus Monasterij Cluniac. salutem & Apostolicam benedictionem. Quanto vos, & Ecclesiam vestram, quæ ad jurisdictionem beati Petri, & nostram provisionem specialiter nullo mediante noscitur pertinere, intuitu Religionis, devotionis, & fidei, qua noscimini largiente Domino præeminere, arctiori Charitate diligimus; tantò vobis potius volumus in neccessitatibus vestris adesse, & jura vestra propensiori studio & sollicitudine conservare, ac vobis, in quibus expedit, gratiæ nostræ favorem, & tuitionis præsidium diligentius impertiri. Sanè per dilectum filium nostrum I. Monachum vestrum à nobis devotè ac suppliciter postulastis quod thesaurum Ecclesiæ vestræ, honores ac possessiones, & obedientias, quas in præsentiarum eadem Ecclesia possidet, aut in futurum auctore Domino justè poterit adipisci, Te, fili Abbas, & quemlibet successorum tuorum absque communi consensu Capituli, distrahere vel alienare deberemus districtius prohibere. Nos igitur commodis ac profectibus vestris cupientes ferventer intendere, & Monasterium vestrum volentes auctore Domino in quiete perpetua & tranquillitate persistere, ut ibidem à sæcularibus tumultibus liberi omnipotentis Dei servitio vacare quietius valeatis, auctoritate Apostolica sub interminatione Anathematis prohibemus, ut tibi, vel cuilibet successorum tuorum nullatenus liceat thesaurum memoratæ Ecclesiæ vestræ, quem nunc possidet, vel recuperare, seu justis modis auctore Domino acquirere poterit, honores etiam, possessiones sive obedientias ipsius, sine communi consensu Capituli, vel sanioris partis distrahere, vel quolibet titulo personis extraneis obligare. Datum Anagniæ XVII. Kalendas Februarii. Alexander Episcopus seruus seruorū Dei, dilectis filiis Rodulso Abbati & fratribus Monasterij Clun. salutem & Apostolicā benedictionem. Quanto vos & Ecclesiā vestrā, quæ quoad iurisdictionem beati Petri, & nostram prouisionem specialiter nullo mediante noscitur pertinere, intuitu religionis, deuotionis, & fidei, qua noscimini, largiente Domino, præminere, arctiori caritate diligimus: tanto vobis potius volumus in necessitatibus vestris adesse, & iura vestra propensiori studio & sollicitudine conseruare, ac vobis, in quibus expedit, gratiæ nostræ fauorem, & tuitionis præsidium diligentibus impertiri. Sane per dilectum filium nostrum [ 1432 ] I. Monachum vestrum a nobis deuote ac suppliciter postulasti; quod thesaurū Ecclesiæ vestræ, honores ac possessiones, & Obedientias, quas in præsentiarū eadē Ecclesia possidet; aut in futurū auctore Domino iuste poterit adipisci: te, fili Abbas, & quemlibet successorum tuorum, absque communi consensu Capituli distrahere vel alienare deberemus districtius prohibere. Nos igitur commodis ac profectibus vestris cupientes feruenter intendere, & Monasterium vestrum volentes auctore Domino in quiete perpetua & tranquillitate persistere; vt ibidem a sæcularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei seruitio vacare quietius valeatis, auctoritate Apostolica sub interminatione anathematis prohibemus, vt tibi vel cuilibet successorum tuorū nullatenus liceat thesaurum memoratæ Ecclesiæ vestræ, quem nūc possidet, vel recuperare, seu iustis modis auctore Domino acquirere poterit: honores etiam, possessiones, siue Obedientias ipsius, sine communi consensu Capituli, vel sanioris partis, distrahere, vel quolibet titulo personis extraneis obligare. Datum Anagniæ xvii. Kalendas Febroarij. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RODULFO abbati et fratribus monasterii Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto vos et Ecclesiam vestram, quæ quoad jurisdictionem beati Petri et nostram provisionem [ 1060B ] specialiter nullo mediante noscitur pertinere, intuitu religionis, devotionis et fidei, qua noscimini, largiente Domino, præeminere, arctiori charitate diligimus, tanto vobis potius volumus in necessitatibus vestris adesse, et jura vestra propensiori studio et sollicitudine conservare, ac vobis, in quibus expedit, gratiæ nostræ favorem, et tuitionis præsidium diligentibus impertiri. Sane per dilectum filium nostrum I. monachum vestrum a nobis devote ac suppliciter postulasti, quod thesaurum Ecclesiæ vestræ, honores ac possessiones, et obedientias, quas inpræsentiarum eadem Ecclesia possidet; aut in futurum auctore Domino juste poterit adipisci, te, fili abbas, et quemlibet successorum tuorum, absque communi consensu capituli distrahere [ 1060C ] vel alienare deberemus districtius prohibere. Nos igitur commodis ac profectibus vestris cupientes ferventer intendere, et monasterium vestrum volentes auctore Domino in quiete perpetua et tranquillitate persistere, ut ibidem a sæcularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei servitio vacare quietius valeatis, auctoritate apostolica sub interminatione anathematis prohibemus, ut tibi vel cuilibet successorum tuorum nullatenus liceat thesaurum memoratæ Ecclesiæ vestræ, quem nunc possidet, vel recuperare, seu justis modis auctore Domino acquirere poterit: honores etiam, possessiones, sive obedientias ipsius, sine communi consensu capituli, vel sanioris partis, distrahere, vel quolibet titulo personis extraneis obligare. [ 1060D ]
Datum Anagniæ, XVII Kal. Februarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio