Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1166, Mar. 1     ||     Venerabilis frater noster

Bull. Clun. 72, 1 n. 2

EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III. ad sanctum Abbatem & fratres Cluniacenses super electione Abbatis tit. sancti Benedicti super Padum ex neceßitate, & absque eorum consilio & auctoritate facta, quod non trahatur in exemplum.

CDXXVI. Ad abbatem et fratres Cluniacenses super electione abbatis tit. S. Benedicti Padilironensis ex necessitate, et absque eorum consilio et auctoritate facta, quod non trahatur in exemplum.
(Laterani, Mart 1.)
[Bullar. Cluniac., 72.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis sancto Abbati & fratribus Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Gradensis Patriarcha, & dilectus filius noster Iliad. Basilicæ duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis Apostolicæ Sedis Legatus, Brixiensis quoque & Castellanensis Episcopi transmissis nobis litteris intimarunt, quod bonæ memoriæ Geru quondam Monasterij sancti Benedicti super Padum Abbate de hac luce, prout placuit Redemptori, subtracto: cum eorum essent corda suspensa qualiter ad successoris illius electionem commodius possent intendere, Catholicos ejusdem congregationis Monachos post habitam diligentem deliberationem ad se convocarunt, & eos, ut in aliquam personam communiter convenirent, commovere studiosius & hortari curarunt: quibus tantam in electione facienda pacem & unanimitatis concordiam divina gratia ministravit: quod omnes pari voto & communi consensu dilectum filium nostrum Raim. Priorem suum, qui multa Religionis noscitur & discretionis virtute fulgere, in Abbatem suum elegerunt: cujus electionem prædictus Cardinalis metuens ne propter itineris difficultatem, & schismaticorum sævientium feritatem retardari posset, vel quomodolibet impediri, de eorumdem Episcoporum, & aliorum prudentum virorum consilio confirmavit; quam videlicet nos eligentium causa & necessitate comperta, posteà auctoritate Apostolica curavimus confirmare. Cum autem vos pariter, & Ecclesiam vestram, ex officii nostri debito, & consideratione vestræ devotionis sincerè velimus diligere, & jura & dignitates vestras attenta semper sollicitudine conservare; præsenti pagina duximus statuendum, [ 72/2 ] ut quod à nobis & ab eodem Cardinali factum est, vobis vel Ecclesiæ vestræ nullum imposterùm valeat præjudicium generare, neque fratres sancti Benedicti quodlibet inde possint exemplum, vel occasionem malignandi habere. Quocirca universitati vestræ prudentiam rogamus atque monemus, quatinus necessitatem & malitiam temporis attendentes, hoc in omni patientia & humilitate sustineatis, & quod ipsius Abbatis obitus vobis non fuit prius (sicut moris est) denuntiatus, graviter nullatenus vel molestè feratis, sed electionem ipsam approbetis. Nos enim eisdem Monachis dedimus in mandatis, ut antequam electus in Abbatem benedicatur, aliquem de fratribus suis, cum nostris & eorumdem litteris Cluniacum transmittant, per quem vobis significent qua necessitate inducti Abbatis sui obitum, secundùm præscriptæ sententiæ tenorem, non significaverunt, & in electionis executione auctoritatem & assensum vestrum non expectarunt, vos ex nostra & sua parte rogantes, ut necessitatem attendentes hoc in patientia & æquanimitate sustineatis; nihilominus etiam vobis proponant, quod hoc nullatenus in exemplum assument, nec à sententiæ tenore umquam recedent, sed ipsam sententiam perpetuò observabunt.
Datum Laterani Kalendis Martii.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis sancto abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilis frater noster Gradensis patriarcha, et dilectus filius noster Iliad. basilicæ Duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, Brixiensis quoque et Castellanensis episcopi [ 436A ] transmissis nobis litteris intimaverunt, quod bonæ memoriæ Geru quondam monasterii Sancti Benedicti super Padum abbate de hac luce, prout placuit Redemptori, subtracto; cum eorum essent corda suspensa qualiter ad successoris illius electionem commodius possent intendere, catholicos eiusdem congregationis monachos post habitam diligentem deliberationem ad se convocaverunt, et eos, ut in aliquam personam communiter convenirent, commovere studiosius et hortari curarunt: quibus tantam in electione facienda pacem et unanimitatis concordiam divina gratia ministravit, quod omnes pari voto et communi consensu dilectum filium nostrum Raim. priorem suum, qui multa religionis noscitur et discretionis virtute fulgere, [ 436B ] in abbatem suum elegerunt. Cuius electionem prædictus cardinalis metuens ne propter itineris difficultatem et schismaticorum sævientium feritatem retardari posset, vel quomodolibet impediri, de eorumdem episcoporum, et aliorum prudentium virorum consilio confirmavit; quam videlicet nos eligentium causa et necessitate comperta, postea auctoritate apostolica curavimus confirmare. Cum autem vos pariter, et ecclesiam vestram, ex officii nostri debito et consideratione vestræ devotionis sincere velimus diligere, et jura et dignitates vestras attenta semper sollicitudine conservare; præsenti pagina duximus statuendum, ut quod a nobis et ab eodem cardinali factum est vobis vel ecclesiæ [ 436C ] vestræ nullum inposterum valeat præjudicium generare, neque fratres Sancti Benedicti quodlibet inde possint exemplum vel occasionem malignandi habere. Quocirca universitatis vestræ prudentiam rogamus atque monemus, quatenus necessitatem et malitiam temporis attendentes, hoc in omni patientia et humilitate sustineatis, et quod ipsius abbatis obitus vobis non fuit prius (sicut moris est) denuntiatus, graviter nullatenus vel moleste feratis, sed electionem ipsam approbetis.
Nos enim eisdem monachis dedimus in mandatis, ut antequam electus in abbatem benedicatur, aliquem de fratribus suis, cum nostris et eorumdem litteris Cluniacum transmittant per quem vobis significent qua necessitate inducti abbatis sui obitum, secundum præscriptæ [ 436D ] sententiæ tenorem, non significaverunt, et in electionis exsecutione auctoritatem et assensum vestrum non exspectarunt, vos ex nostra et sua parte rogantes, ut necessitatem attendentes hoc in patientia et æquanimitate sustineatis; nihilominus etiam vobis proponant, quod hoc nullatenus in exemplum assument, nec a sententiæ tenore unquam recedent, sed ipsam sententiam perpetuo observabunt.
Datum Laterani, Kalendis Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio