Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1162, Mai 22     ||     Religiosis desideriis dignum

Bull. Clun. 69, 2

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Bernardum Priorem sancti Stephani Nivernensis, per quod confirmat omnia bona dicto Prioratui per Vvillelmum Comitem Nivernensem concessa sub ordine Cluniacensi

LXXIV. Privilegium pro monasterio S. Stephani Nivernensis.
(Ap. Montempessulanum, Maii 22.)
[BULLAR. Cluniac., 69.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Bernardo Priori sancti Stephani Nivernensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem præbere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Monasterium sancti Stephani Nivernensis, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona, idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Burgum ipsum sancti Stephani cum hominibus inibi hospitatis, omnibusque redditibus & consuetudinibus ejusdem burgi, sicut Willelmus quondam Nivernensis Comes instinctu & assensu Hugonis quondam Nivernensis Episcopi eidem Monasterio & fratribus Cluniacensibus liberum & immunem ab omni exactione & consuetudine sua suorumque hæredum & hominum quemadmodum in scripto donationis & concessionis utriusque continetur, noscitur contulisse. Homines quoque ejusdem burgi liberam habeant facultatem [ 70/1 ] utendi omnibus opportunitatibus suis in terra Comitis Nivernensis tam in aquis, quam in pascuis, silvis, mercatis, nundinis, viis & semitis, sicut cæteri ejusdem Comitis homines tam in civitate quam extra quemadmodum à jam dicto Vuillelmo Comite Nivernensi statutum atque sancitum est; cursum quoque & usum per omnes silvas Nivernensis Comitis, ad calefaciendum & ædificandum, & porcorum vestrorum panagium, vineas quoque & censum, & omnia quæ idem Comes vobis rationabiliter contulit, ultra Croam, & ad sanctum Benignum cum hominibus advenis qui ibi hospitati sunt, ab omni exactione & consuetudinis Comitis libera sicut ipse vobis ea concessit; vineas Clementis & vineas de Bussiliaco, quæ fuerunt matris ejusdem Comitis: & hæreditate Raynaldi de Vallano, & allodium quod habebat idem Comes in Vernaco, & terram de Forgiis cum hominibus & consuetudinibus suis, terram etiam de Moussiaco, quæ est propè castellum montis Onesii, quæ erat in Casamento, & quam idem Comes habebat in dominio apud castrum de Moncellis ab eodem Comite vobis concessam. Allodium quoque de Marcilliaco, in quo pars burgi sita est quod adjacet castro, & Capellas de Moncellis cum eis quæ ad Capellas pertinent; & decimas Salomonum ejusdem Comitis apud Nivernensem Ecclesiam de Luxiaco cum curte & appendiciis suis, molendinum de Moysiaco cum aquę ductu, & terra quæ est in circuitu, allodium de Meleravo, & terram quam dedit Bonifacius Presbyter juxta campum vertum apud veterum Croam, in villam quæ vocatur Chivinias juxta Alluisiacum, medietatem decimæ, grangiam de assertis cum omnibus pertinentiis suis apud campum vertum, tres Ramatas in flumine Arronii, Ecclesiam sancti Petri quæ est in suburbio Nivernensi cum terra, decima & censu quæ Olivarius in supradicto burgo habebat, Cellam de Boonaco cum terris, pratis, vineis, molendinis & omnibus pertinentiis suis, villam de Suriaco dum terris, pratis, molendinis & omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Lincone cum furno, torculari, terris pratis, vineis & decima, aliisque pertinentiis suis: Ecclesiam de Vxelo cum decima & pertinentiis suis, decimam tam vini quam annonæ de Sarmasia, & ea quæ in ejusdem villæ potestate habetis. Quartam partem Allodii de Lupi cum pertinentiis suis, prata de Vrzeio, Ecclesiam de Chevenum cum decima & appendiciis suis. Sancimus præterea ut præfatum Monasterium in eadem libertate & immunitate, in qua hactenus fuisse dignoscitur, futuris temporibus Apostolicæ Sedis auctoritate permaneat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata & integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Diœcesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam venire temerè tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud strictum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. [ 70/2 ]
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Hubaldus Presbyter tit. sanctæ Crucis in Hierusalem.
Ego Gregorius Sabinensis Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Anastasiæ.
Ego Albertus Presb. Card. tit. sancti Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus Presb. Card. tit. sancti Petri ad vincula.
Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Bernardus Portuensis Episcopus.
Ego Gualterius Albanensis Episcopus.
Ego Hyacintus Diaconus Card. sanctæ Mariæ in Cosmidin.
Ego Oddo Diac. Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ardicis Diaconus Card. S. Theodori.
Ego Euthyus Diac. Card. S. Adriani.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu.
Datum apud montem Pessulanum per manum Armani, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi & Notarii XI. Kalendas Juni, indictione X. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo sexagesimo secundo, Pontificatus verò Domini Alexandri Papæ III. anno tertio.
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO priori Sancti Stephani Nivernensis ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. [ 145B ]
Religiosis desideriis dignum est facilem præbere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Stephani Nivernensis in quo divino mancipati estis servitio sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis [ 145C ] vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: burgum ipsum Sancti Stephani cum hominibus ibi hospitatis, omnibusque redditibus et consuetudinibus ejusdem burgi, sicut Willelmus quondam Nivernensis comes instructu et assensu Hugonis, quondam Nivernensis episcopi eidem monasterio et fratribus Cluniacensibus liberum et immunem, ab omni exactione et consuetudine sua suorumque hæredum et hominum quemadmodum in scripto donationis et concessionis utriusque continetur, noscitur contulisse.
Homines quoque ejusdem burgi liberam habeant facultatem utendi omnibus opportunitatibus suis in terra comitis Nivernensis tam in aquis quam in pascuis, silvis, mercatis, nundinis, viis et semitis, [ 145D ] sicut cæteri ejusdem comitis homines tam in civitate quam extra quemadmodum a jam dicto Willelmo comite Nivernensi statutum atque sancitum est, cursum quoque et usum per omnes silvas Nivernensis comitis, ad calefaciendum et ædificandum, et porcorum vestrorum panagium, vineas quoque et censum ut omnia quæ idem comes vobis rationabiliter contulit ultra Croam et ad S. Benignum cum hominibus, advenis qui ibi hospitati sunt, ab omni exactione et consuetudine comitis libera sicut ipse vobis ea concessit; vineas Clementis et vineas de Bussiliaco, quæ fuerunt matris ejusdem comitis, et hæreditate Raynaldi de Vallano, et allodium quod habebat idem comes in Vernaco, [ 146A ] et terram de Forgiis cum hominibus et consuetudinibus suis; terram etiam de Morelliaco, quæ est prope castellum montis Onesii, quæ erat in Casamento, et quam idem comes habebat ut dominio apud castrum de Moncellis ab eodem comite vobis concessam; allodium quoque de Morcilliaco, in quo pars burgi sita est quod adiacet castro, et capellas de Moncellis cum eis quæ ad capellas pertinent, et decimas Salomonum ejusdem comitis, apud Nivernensem ecclesiam de Luniaco cum curte et appendiciis suis; molendinum de Moisyaco cum aquæ ductu, et terra quæ est in circuitu; allodium de Meleravo, et terram quam dedit Bonifacius presbyter, juxta campum vestrum apud veterum Croam, in villa quæ vocatur Chivinias [ 146B ] juxta Alluisiacum, medietatem decimæ; grangiam de Assertis cum omnibus pertinentiis suis; apud campum Vertum, tres Rainatas in flumine Arronii; ecclesiam Sancti Petri quæ est in suburbio Nivernensi cum terra decima et censu quæ Olivarius in supradicto burgo habebat; cellam de Boonaco cum terris, pratis, vineis, molendinis et omnibus pertinentiis suis, villam de Suriaco, cum terris, pratis, molendinis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sanctæ Mariæ de Limone cum furno, torculari, terris, pratis, vineis et decima, aliisque pertinentiis suis; ecclesiam de Uxelo cum decima et pertinentiis suis, decimam tam vini quam annonæ de Sarmaria et ea quæ in ejusdem villæ potestate habetis; quartam partem allodii de Lupi [ 146C ] cum pertinentiis suis, prata de Uzzeio, ecclesiam de Chevenum cum decima et appendiciis suis. Sancimus præterea ut præfatum monasterium in eadem libertate et immunitate, in qua hactenus fuisse dignoscitur, futuris temporibus apostolicæ sedis auctoritate permaneat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, diœcesani episcopi canonica justitia. [ 146D ] Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini, Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Alexander catholicæ Ecclesiæ episcopus. [ 147A ]
Ego Hubaldus presbyter tit. S. Crucis in Hierusalem.
Ego Gregorius Sabinensis episcopus.
Ego Joannes presbyt. cardinalis tit. Sanctæ Anastasiæ.
Ego Albertus presb. card. tit. Sancti Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus presb. card. tit. S. Petri in Vincula.
Ego Hubaldus Ostiensis episcopus.
Ego Bernardus Portuensis episcopus.
Ego Gualterius Albanensis episcopus.
Ego Hyacinthus diaconus card. S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. [ 147B ]
Ego Ardicio diaconus card. S. Theodori.
Ego Euthyus card. S. Adriani.
Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariæ in Porticu.
Datum apud Montempessulanum per manum Hermanni sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi et notarii, XI Kalendas Iunii, indictione X, Incarnationis Dominicæ, anno millesimo centesimo sexagesimo secundo, pontificatus vero domni Alexandri papæ tertii anno tertio.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio