Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1162, Mai 22     ||     Religiosam vitam eligentibus

Bull. Clun. 70, 2

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus sancti Arnulphi Crispejensis Clun. ordinis, Silvanectensis Diœcesis.

LXXV. Privilegium pro monasterio Sancti Arnulphi Crispeiensi.
(Ap. Montempessulanum, Maii 22.) [ 147C ]
[Ibid., 70.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Priori Monasterij sancti Arnulphi martyris Crespeii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos à proposito revocet, aut robur quod absit sacræ religionis restringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, & prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis, Paschalis, Innocentii, atque Eugenii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes præfatum beati Arnulphi martyris Monasterium, in quo Domino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius ditioni vel potestati nisi Romani Pontificis & Abbatis Cluniacensis subjectum esse dignoscitur, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. Imprimïs siquidem statuentes ut omnia quæ à fundatoribus vestris Gualterio, scilicet Ambianensi Comite, & conjuge ejus Adela vestro Monasterio concessa & tradira esse noscuntur, ad exemplum eorumdem prædecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus firma semper & illibata in eadem qua tradita sunt libertate permaneant: cuncta etiam quæ impræsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis & integra permanere sancimus, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Monasterium ipsum beati Arnulphi cum terris, vineis, decimis, & aliis omnibus pertinentiis suis mercatum scilicet & suburbium, castrum Crespei cum cultura quæ eidem castro adjacet, & in qua pars castri fundata est. Altare & villam Ogeri cum decimis & omnibus ad eam pertinentibus molendinum unum sub declivio montis castri Crespeii situm in [ 71/1 ] villa de Dilucio unum super Alturnam aquam, pratum unum & vineas Chaziacum, villam in Olhinensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, silvis, pratis ac molendinis, duabusque Ecclesiis, matricem videlicet Ecclesiam ejusdem villæ quę est fundata in honore beati Dionysii, & sibi subjacentem Capellam sancti Arnulphi cum decimis suis, & Ecclesiam sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum quibusdam terris & vineis, omnibusque pertinentiis suis, quæ quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quam successoribus vestris subjaceat, vestroque favore & consilio ordinetur. In silva Blera villam quæ dicitur Fagit cum omnibus pertinentiis suis. In Meldensi pago Ecclesiam unam in villa quæ dicitur Mallos cum terris, hominibus & decimis. In Episcopatu Silvanectensi Ecclesiam sanctæ Agathæ cum toto jure Parochiali. Totius castri Crespeii & omnibus pertinentiis suis. Altare de Fenico. In Episcopatu Belvacensi, altare & villam de Locellis cum omnibus pertinentiis suis, Cellam quoque de Franceriis cum omnibus appendiciis suis, Teneuram de Noitello, domos videlicet, vineas, & decimas de Gercheri. In Episcopatu quoque Ambianensi Cellam quæ vocatur Morandi, Monasterium cum grangia de avenis cum omnibus appendiciis suis, quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus, in qua hactenus mansisse dignoscitur. Possessiones de villa Villers prope montem Desiderii. Altare Villaris, altaria de Germiniaco quæ per Falconis Episcopi Ambianensis chirographum possidetis cum omni jure Parochiali ejusdem villæ & decimis. In Episcopatu Suessionensi, Ecclesiam de Bonoculo cum grangia, terris, vineis, pratis ac decimis, & aliis redditibus. Ecclesiam de Reptolio cum terris, decimis, & aliis ejusdem villæ redditibus. Allodium Guidonis militis apud Maromontem. Allodium Leotaldi apud Eilvenium cum aliis quæ ibi habetis, villam vallis, villam novam, villam Galcherii militis, allodium de Frenesta, quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferenda firma semper & illibata permaneant, tam à vobis quam aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint, perpetuo possidenda, regenda & disponenda. Hæ quoque adjicientes adjicimus, & Apostolicæ Sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum à sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne Papa primo statutum atque firmatum est, quando quidem locus tibi à jam dicto bonæ memoriæ Gualterio Ambianensi Comite in suæ fundationis exordio oblatus est atque ab eo tamquam novella plantatio in propriam & specialem sanctæ Sedis Apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli umquam Archiepiscoporum & Episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu & mandato Romani Pontificis vel Legati ab ejus latere destinati in idem Cœnobium promulgare, aliasque consuetudines ibi exigere, vel Missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, seu alicujus gravaminis causa manum apponere, neque enim dignum est ut qui ad ejus Romanæ Ecclesiæ, quæ omnium Ecclesiarum caput & mater est, pertinere cognoscuntur, quorumlibet offensionibus graventur vel incursionibus agitentur: liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere & Episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, Episcopus curam animarum committat vobis quidem de temporalibus, Episcopo verò de spiritualibus sine contradictione respondeant. Porro in Monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, quicumque à vobis Presbyter ut divina ibi celebret fuerit convocatus, nulli umquam nisi vobis & Ecclesiæ vestræ respondeat. Decimas quoque novalium vestrarum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum [ 71/2 ] animalium nullus à vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione Episcoporum & Episcopalium Ministrorum eas deinceps quietius possideatis, qui vestra peregrinis & pauperibus erogatis. Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis commendatis inquietare, sed tam vivorum quam defunctorum dona & oblationes, quæ ad vos deferentur, in vestris servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. Porro idem Monasterium cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus ex institutione & concessione, sanctæ Sedis Apostolicæ fuisse cognoscitur, sub Cluniacensi libera ordinatione & dispositione consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum Monasterium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia & integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate, & Diœcesanorum Episcoporum in prædictis Capellanis canonica justitia. Si qua verò in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri aliena fiat, atque se in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructus bonæ actionis recipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Gregorius Sabinensis Episcopus.
Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Bernardus Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Galterius Albani Episcopus.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Crucis in Jerusalem.
Ego Joannes Presb. Card. tit. S. ....
Ego Gilbertus Presb. Card. tit. sancti Cornelii Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus Presb. Card. tituli sancti Petri ad vincula.
Ego Hyacinthus Diaconus Card. sanctæ Mariæ in Cosmedin.
Ego Odo Diaconus Card. sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ardulio Diac. Cardinalis S. Theodori.
Ego Anthius Diac. Cardinalis S. Adriani.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu.
Datum apud montem-Pessulanum per manum Hermani sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi & Notarii undecimo Kalendas Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo sexagesimo secundo, Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. anno tertio.
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO priori monasterii Sancti Arnulphi martyris Crispeii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeriritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacræ religionis restringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, et prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis, Paschalis, Innocentii atque Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, præfatum Beati Arnulphi martyris [ 147D ] monasterium, in quo Domino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius ditioni vel potestati nisi Romani pontificis et abbatis Cluniacensis, subjectum esse dignoscitur sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut omnia quæ a fundatoribus vestris Gualterio, scilicet Ambianensi comite, et coniuge ejus Adela vestro monasterio concessa et tradita esse noscuntur, ad exemplum eorumdem prædecessorum nostrorum, vobis vestrisque successoribus firma semper et illibata in eadem qua tradita sunt libertate permaneant; cuncta quæ etiam in præsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis et [ 148A ] integra permanere sancimus, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis; monasterium ipsum Beati Arnulphi cum terris, vineis, decimis, et aliis omnibus pertinentiis suis, mercatum scilicet et suburbium, castrum Crespeii cum cultura quæ eidem castro adiacet, et in qua pars castri fundata est; altare et villam Ogeri cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus, molendinum unum sub declivio montis castri Crespeii situm in villa de Dilucio, unum super Alturnam aquam, pratum unum et vineas Chaziacum, villam in Othinensi pago sitam, cum omnibus pertinentiis suis, terris, silvis, pratis ac molendinis, duabusque ecclesiis, matricem videlicet ecclesiam ejusdem villæ quæ est fundata in honore beati Dionysii, et sibi subjacentem [ 148B ] capellam Sancti Arnulphi cum decimis suis, et ecclesiam Sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum quibusdam terris et vineis, omnibusque pertinentiis suis, quæ quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quam successoribus vestris subjaceat, vestroque favore et consilio ordinetur. In silva Blera villam quæ dicitur Fagit cum omnibus pertinentiis suis. In Meldensi pago ecclesiam unam in villa quæ dicitur Mallos cum terris hominibus et decimis. In episcopatu Silvanectensi ecclesiam Sanctæ Agathæ cum toto jure parochiali, totius castri Crispeii et omnibus pertinentiis suis; altare de Fenico. In episcopatu Belvacensi altare et villam de Locellis cum omnibus pertinentiis suis, cellam quoque de Franceriis [ 148C ] cum omnibus appendiciis suis, beneuram de Noitello, domos videlicet, vineas et decimas de Gercheri. In episcopatu quoque Ambianensi cellam quæ vocatur Morandi, monasterium cum grangia de avenis cum omnibus appendiciis suis quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus in qua hactenus mansisse dignoscitur; possessiones de villa Villers prope montem Desiderii; altare villaris, altaria de Germiniaco quæ per Falconis episcopi Ambianensis chirographum possidetis cum omni jure parochiali ejusdem villæ et decimis. In episcopatu Suessionensi ecclesiam de Bonoculo cum grangia, terris, vineis, pratis ac decimis, et aliis redditibus; ecclesiam de Reptalio cum terris, [ 148D ] decimis et aliis ejusdem villæ redditibus; allodium Guidonis militis apud Maromontem; allodium Leotaldi apud Erlvenium cum aliis quæ ibi habetis, villam vallis, villam novam, villam Galcherii militis, allodium de Frenesta.
Quæcunque præterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt vel in futurum conferenda firma semper et illibata permaneant, tam a vobis quam aliis qui per Cluniacenses abbates eidem loco præpositi fuerint, perpetuo possidenda regenda et disponenda. Hæc quoque adiicientes adiicimus, et apostolicæ sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum a sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne papa primo statutum est atque firmatum, quandoquidem locus tibi a jam dicto bonæ [ 149A ] memoriæ Ambianensi comite in suæ fundationis exordio oblatus ut atque ab eo tanquam novella plantatio in propriam et specialem sanctæ sedis apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli unquam archiepiscoporum et episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu et mandato Romani pontificis vel legati ab ejus latere destinati in idem cœnobium promulgare aliasque consuetudines ibi exigere, vel missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, seu alicujus gravaminis causa manum apponere, neque enim dignum est, ut qui ad jus Romanæ Ecclesiæ quæ omnium Ecclesiarum caput et mater est, pertinere cognoscuntur, quorumlibet offensionibus graventur vel incursionibus agitentur; [ 149B ] liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere et episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint episcopus curam animarum committat vobis quidem de temporalibus, episcopo vero de spiritualibus sine contradictione respondeant. Porro in monasterio in quo divino mancipati estis obsequio, quicunque a vobis presbyter, ut divina ibi celebret, fuerit convocatus, nulli unquam nisi vobis et Ecclesiæ vestræ respondeat. Decimas quoque novalium vestrarum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione episcoporum et episcopalium ministrorum eos deinceps quietius possideatis, qui vestra peregrinis et pauperibus erogatis. [ 149C ] Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis commendatis inquietare, sed tam vivorum quam defunctorum dona et oblationes, quæ ad vos deferentur, in vestris servorum Dei pauperumque usibus profuturas recipere liceat. Porro idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus ex institutione et concessione sanctæ sedis apostolicæ fuisse cognoscitur, sub Cluniacensi libera ordinatione et dispositione consistat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supra dictum monasterium timere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro [ 149D ] quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus sedis apostolicæ auctoritate, et diœcesanorum episcoporum in prædictis capellanis justitia.
Si qua vero in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. [ 150A ] Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen.
Ego Gilbertus presbyt. card. tit. Sancti Cornelii
Ego Alexander catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Gregorius Sabinensis episcopus.
Ego Hubaldus Ostiensis episcopus.
Ego Bernardus Portuensis et Sanctæ Rufinæ episcopus.
Ego Gualterius Albani episcopus.
Ego Hubaldus presbyt. card. tit. S. Crucis in Ierusalem.
Ego Joannes presbyt. card. tit. S.....
Ego Gilbertus presbyt. card. tit. Sancti Cornelii [ 150B ] Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus presbyt. card. tit. S. Petri ad Vincula.
Ego Hyacinthus diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Cosmedin.
Ego Odo diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Ego Ardicio diac. card. S. Theodori
Ego Anthius diac. cardinalis S. Adriani.
Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu.
Datum apud Montempessulanum per manum Hermanni sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi et notarii, undecimo Kalend. Iunii indictione decima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo [ 150C ] sexagesimo secundo, pontificatus vero domni Alexandri papæ tertii, anno tertio.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio