Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Hadrian IV     ||     1155, Mai 21     ||     Iniuncti nobis a Deo

Bull. Clun. 68, 1 n. 1

PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod prohibet ne ullus ordo seu religio præter Cluniacensem in Parochiis ad jus Cluniacensem pertinentibus ponatur, néve Cimiterium construatur absque assensu Abbatis Cluniacensis.

LV. Privilegium pro monasterio Cluniacensi. (Sutrii, Maii 21.)
[Bullar. Cluniac., 68.]

ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Injuncti nobis à Deo Apostolatus officium, & Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortatur & ammonet, illas Ecclesias, quas in sanctæ religionis observantia ferventiores esse videmus, & eas honestate ac religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, majoremque illis honorem jugiter & gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre, Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo sincere ac tenerè, utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolicæ Sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum, ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat. Nulli ergo omninò hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sanè imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Datum Sutrii per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii XII. Kalendas Junii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo.
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto [1426C] filio PETRO abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Iniuncti nobis a Deo apostolatus officium et ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortatur et admonet illas ecclesias quas in sanctæ religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate ac religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, maioremque illis honorem iugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre, ecclesiam tuam, vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo, sincere ac tenere utpote specialem per omnia devotam filiam apostolicæ sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in parochiis [1426D] ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum pontificum ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos parochiarum tuarum nullus cæmeterium absque assensu tuo construere præsumat. Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare.
Si qua sane inposterum ecclesiastica, etc.

 

 

 


Datum Sutrii per manum Rolandi, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Iunii, indictione III, Incarnationis Dominicæ [1427A] anno 1155, pontificatus vero domni Adriani papæ IV, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio