Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Hadrian IV     ||     1155, Mai 7     ||     Gloriosa et admirabilis

Bull. Clun. 67, 1

PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat Abbatiam Balmensem in obedientia Abbatis Clun. sub titulo Prioratus.

(ex Cart. E)

Adriani IV. Papæ Diploma, De Abbatia Balmensi in Archiepiscopatu Bisuntinensi cum pertinentiis suis.
An. 1155.
Chart. lxiii.

XLIV. Petro abbati Cluniacensi et eius successoribus monasterium Balmense asserit. (Romæ, ap. S. Petrum, Maii 7.)
[Biblioth. Cluniac., p. 1115.]

ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus canonicè substituendis in perpetuum. Gloriosa & admirabilis divinæ providentiæ majestatis, ad hoc diversos gradus & ordines in Ecclesia sua constituit: ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam & reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, & ordinabiliter gereretur officiorum amministratione singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Eccl. gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelies & elati, qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi & idololatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, & odore bonæ opinionis, & religionis decore splendescere ac florere debuerat: quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus quàm in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum; cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, & locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, & ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia præeunte, dilecte in Domino fili Petre Abbas, Balmense Monasterium, cum omnibus quæ in præsenti justè & canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit adipisci, prædecessorum nostrorum venerabilis memoriæ Eugenii & Anastasii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, tibi & successoribus tuis, & par vos Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus inviolabiliter conservetur: & pro rebellione contumacia & offensa Balmensis Monasterij, quam Abbas & fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis, sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem & possessionibus ejus hæc propriis duximus exprimenda nominibus. Obedientiam Visani Monasterii. Obedientiam de Strabona. Obedientiam de grandi Fonte cum appendiciis suis. Obedientiam de Galda cum appendiciis suis, & Ecclesiam S. Leodegarii, quæ est in villa, quæ Bavinans dicitur. Ecclesiam de Beliaco. Ecclesiam de Wilari Rostanni. Ecclesiam de Fragiaco. Ecclesiam de Vadriaco. Ecclesiam de Montibus, Obedientiam S. Lauteni. Obedientiam de Breriaco, cum omnibus appendiciis suis. Baernam in ipso Burgo. Obedientiam Cavaniacensem. Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, & Capella sancti Savini. Tres Burgenses in Burgo Ledonis, qui vocantur Vvanirant. Obedientiam de Dola. Obedientiam de Benevant. Obedientiam S. Mauritii. Obedientiam de Saoneres. Obedientiam de Biviliaco. Obedientiam S. Agnetis. Obedientiam de la Fracte. Obedientiam de Munet. Obedientiam de Ponte [ 67/2 ] Atleti cum earum appendiciis & cum Ecclesia de Pinctis. Ecclesiam de Blaterans. Ecclesiam de Vvilari Rodulphi. Obedientiam de Capella. Obedientiam de Sinziaco cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornavo. Ecclesiam de Corlant. Ecclesiam de Fay cum decimis & earum appendiciis. Ecclesiam de Freboans cum decimis suis. Obedientiam S. Ranneberti cum appendiciis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate, & in supra dictis Ecclesiis Diœcesanorum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiast. sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego ADRIANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Ymarus Tusculanus Episcopus.
Ego Censius Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Gregorius Sabinensis Episcopus.
Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni.
Ego Hubaldus Presb. Card. tit. S. Praxedis.
Ego Maimedus Presb. Card. tit. S. Savinæ.
Ego Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli.
Ego Bernardus Presb. Card. tit. S. Clementis.
Ego Octavianus Presb. Card. tit. S. Cæciliæ.
Ego Astaldus Presb. Card. tit. S. Priscæ.
Ego Girardus Presb. Cardinalis tit. S. Stephani in Celio monte.
Ego Joannes Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii.
Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit. SS. Nerei & Achillei.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. SS. Sylvestri & Martini.
Ego Odo Decanus & Cardinalis S. Georgii ad velum aureum.
Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis S. Luciæ in Septa Solis.
Ego Guido Decanus Cardin. sanctæ Mariæ in Porticu.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis SS. Sergii & Bachi.
Ego Gerardus Diaconus Cardinalis S. Mariæ in vialata.
Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano.
Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi S. Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii Nonas Maii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo.
Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, eiusq. successoribus canonice substituendis in perpetuū. Gloriosa, & ammirabilis diuinæ prouidentia maiestatis, ad hoc diuersos gradus & ordines in Ecclesia sua constituit: vt dum inferiores superioribus debitam obediētiam & reuerentiam exhiberēt, vna fieret ex diuersitate connexio, & ordinabiliter gereretur officiorū amministratione singulorum. Sicut autem filij obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis vberibus cōfouendi sunt, ita rebelles & elati, qui per inobedientiam suam, quasi peccatum ariolandi & idololatriæ scelus incurrunt, seueritatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coercendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, & odore bonæ opinionis & religionis decore splendescere ac florere debuerat: quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit. Vnde tam in spiritualibus, quam in temporalibus, miserabiliter fuerat imminutum. Cū autem placuit ei, qui ab æterno cūcta disponit, vt tantis malis finem imponeret, & locum ipsum ad obsequium suum misericorditer reuocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, vt per hoc nomen suum inquirerēt, & ad viam rectitudinis inuiti etiam remearent. Hac itaque iustitia præeunte, dilecte in Domino fili, Petre Abbas, Balmense Monasterium cū omnibus, quæ in præsenti [ 1416 ] iuste & canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit adipisci, prædecessorum nostrorum, venerabilis memoriæ Eugenij, & Anastasij Romanorū Pontificum vestigiis inhærentes, tibi & successoribus tuis, & per vos Cluniacēsi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, vt Ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus inuiolabiliter conseruetur: & pro rebellione, contumacia, & offensa Balmensis Monasterij, quā Abbas & fratres aduersus sanctam Romanā exercuerunt Ecclesiā, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquā Abbatis, sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem & possessionibus eius hæc propriis duximus exprimenda nominibus. Obediētiam Visani Monasterij. Obedientiam de Strabona. Obedientiam de Grandi-sonte cum appenditiis suis. Obedientiam de Galda cū appenditiis suis, & Ecclesiam S. Leodegarij, quæ est in villa, quæ Bauinans. Ecclesiā de Beliaco. Ecclesiam de Wilari Rostanni. Ecclesiam de Fragiaco. Ecclesiam de Vadriaco. Ecclesiam de Mōtibus. Obedientiam S. Lauteni. Obedientiam de Breriaco cum omnibus appendiciis suis. Baernam in ipso burgo. Obedientiam Cauaniacensem. Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, & Capella S. Sauini. Tres Burgenses in burgo Ledonis, qui vocantur Wanirant. Obedientiam de Dola. Obedientiam de Beneuant. Obedientiam S. Mauricij. Obedientiam de Saoneres. Obedientiam de Biuiliaco. Obediētiam S. Agnetis. Obedientiam de la Fracte. Obedientiam de Munet. Obedientiam de Pōte Arleti cum earū appendiciis, & cum Ecclesia de Pinctis. Ecclesiam de Blaterans. Ecclesiam de Wilari Rodulfi. Obedientiam de Capella. Obedientiam de Sinziciaco, cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornauo. Ecclesiam de Corlant. Ecclesiam de Fay, cum decimis & earum appenditiis. Ecclesiam de Freboans cum decimis suis. Obedientiam S. Rāneberti cum appenditiis suis. Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conseruētur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Salua in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate, & in supradictis Ecclesiis diocesanorum Canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisue persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura sua seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen. [ 1417 ]
Ego Adrianvs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Ymarus Tusculanus Episcopus ff.
Ego Cencius Portuēsis & S. Rufinę Episcopus ff.
Ego Gregorius Sabinensis Episcopus ff.
Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni ff.
Ego Hubaldus Presbyter Car. tit. S. Praxedis ff.
Ego Maimedus Presbyter Card. tit. S. Sauinæ ff.
Ego Iulius Presbyter Card. tit. S. Marcelli ff.
Ego Bernardus Presbyter Car. tit. S. Clemētis ff.
Ego Octauianus Presbyter Car. tit. S. Ceciliæ ff.
Ego Astaldus Presbyter Card. tit. S. Priscæ ff.
Ego Girardus Presbyter Car. tit. S. Stephani in Celio monte ff.
Ego Ioannes Presbyter Card. SS. Ioannis & Pauli tit. Pamachij ff.
Ego Henricus Presbyter Card. tit. SS. Nerei & Achillei ff.
Ego Ioannes Presbyter Card. tit. SS. Siluestri & Martini ff.
Ego Odo Decanus & Card. S. Georgij ad Velum aureum ff.
Ego Rodulfus Diaconus Card. S. Luciæ in septa Solis ff.
Ego Guido Decanus Car. S. Mariæ in porticu ff.
Ego Ioannes Diaconus Car. S. Sergij & Bachi ff.
Ego Girardus Diaconus Card. S. Mariæ in via lata ff.
Ego Odo Diaconus Card. S. Nicolai in carcere Tulliano ff.
Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi S.R.E. Presbyteri Car. & Cancellarij, Non. Maij Ind III. Incarn. Dominicæ anno MCLV. Pontificatus vero domni Adriani Papæ IV. anno primo.
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo PETRO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. [1415D]
Gloriosa et admirabilis divinæ providentia maiestatis, ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratione singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per inobedientiam suam, quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus cœrcendi. Balmense itaque monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, et odore bonæ opinionis et religionis decore [1416A] splendescere ac florere debuerat; quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit. Unde tam in spiritualibus quam in temporalibus, miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei, qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque iustitia præeunte, dilecte in Domino fili, Petre abbas. Balmense monasterium cum omnibus, quæ in præsenti iuste et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis, præstante Domino, poterit adipisci, prædecessorum nostrorum, [1416B] venerabilis memoriæ Eugenii et Anastasii Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, tibi et successoribus tuis, et per vos Cluniacensi ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut Ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus inviolabiliter conservetur; et pro rebellione, contumacia et offensa Balmensis monasterii quam abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicunque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, nunquam abbatis, sed prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem et possessionibus eius hæc propriis duximus exprimenda nominibus. Obedientiam Visani [1416C] monasterii, obedientiam de Strabona, obedientiam de Grandifonte cum appendiciis suis, obedientiam de Galda cum appendiciis suis, et ecclesiam S. Leodegarii, quæ est in villa, quæ Bavinans [dicitur]; ecclesiam de Beliaco, ecclesiam de Wilari Rostanni, ecclesiam de Fragiaco, ecclesiam de Vadriaco, ecclesiam de Montibus. Obedientiam S. Lauteni, obedientiam de Breriaco cum omnibus appendiciis suis, Bærnam in ipso burgo, obedientiam Cavaniacensem, obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, et Capella S. Savini. Tres burgenses in burgo Ledonis, qui vocantur Wanirant. Obedientiam de Dola, obedientiam de Benevant, obedientiam S. Mauricii, obedientiam de Saoneres, obedientiam de Bivillaco, [1416D] obedientiam S. Agnetis, obedientiam de la Fracte, obedientiam de Munet, obedientiam de Ponte Arleti cum earum appendiciis, et cum ecclesia de Pinctis, ecclesiam de Blaterans, ecclesiam de Wilari Rodulfi, obedientiam de Capella; obedientiam de Sinziciaco, cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornavo, ecclesiam de Corlant, ecclesiam de Fay, cum decimis et earum appendiciis; ecclesiam de Freboans cum decimis suis, obedientiam S. Ranneberti cum appendiciis suis.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed [1417A] omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva in omnibus sedis apostolicæ auctoritate, et in supradictis ecclesiis diœcesanorum canonica iustitia.
Si qua igitur, etc.

 

 


Ego Adrianus catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Ymarus Tusculanus episcopus.
Ego Cencius Portuensis et S. Rufinæ episcopus.
Ego Gregorius Sabinensis episcopus.
Ego Guido presbyter card. tit. S. Chrysogoni.
Ego Hubaldus presbyter card. tit. S. Praxedis.
Ego Maimedus presbyter card. tit. S. Savinæ.
Ego Iulius presbyter card. tit. S. Marcelli.
Ego Bernardus presbyter car. tit. S. Clementis.
Ego Octavianus presbyter car. tit. S. Ceciliæ. [1417B]
Ego Astaldus presbyter car. tit. S. Priscæ.
Ego Girardus presbyter car. tit. S. Stephani in Celio monte.
Ego Ioannes presbyter car. SS. Ioannis et Pauli tit. Pamachii.
Ego Henricus presbyter car. tit. SS. Nerei et Achillei.
Ego Ioannes presbyter car. tit. SS. Silvestri et Martini.
Ego Odo decanus et car. S. Georgii ad Velum Aureum.
Ego Rodulfus diaconus card. S. Luciæ in Septa Solis.
Ego Guido decanus car. S. Mariæ in Porticu. [1417C]
Ego Ioannes diaconus car. SS. Sergii et Bacchi.
Ego Girardus diaconus card. S. Mariæ in Via Lata.
Ego Odo diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi, S. R. E. presbyteri car. et cancellarii, Non. Maii, ind. III, Incarn. Dominicæ anno 1155, pontificatus vero domni Adriani papæ IV, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio