Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Mai 7     ||     Quotiens illud a nobis

Bull. Clun. 66, 2

PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Theobaldum Priorem beatæ Mariæ de Prato Donziaci, quo prohibet ne quis infra terminos Parochiæ suæ Cimiterium, vel Baptisterium statuat: confirmatque jus quod habet Prioratus in Ecclesia sancti Caradochi.

LXXVI. Ad Theobaldum priorem beatæ Mariæ de Prato Donziaci. - Prohibet ne quis infra terminos parochiæ cœmeterium, vel baptisterium statuat: confirmatque ius quod habet prioratus in ecclesia Sancti Caradochi. (Laterani, Maii 7.)
[Bullar. Cluniac., 66.]

ANASTASIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Theobaldo Priori sanctæ Mariæ de Prato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quotiens illud à nobis petitur, quod rationi & honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii vestris precibus annuentes Apostolicæ Sedis auctoritate penitus prohibemus, ut nulli umquam hominum liceat infra terminos Parochiæ vestræ Cimiterium vel Baptisterium statuere. Quicquid præterea in Capella sancti Caradochi justè & canonicè hactenus habuistis vobis vestrisque successoribus nihilominus confirmamus, & commissum vobis Monasterium futuris temporibus conservandum decernimus. Nulli ergo hominum clerico vel laïco liceat hanc nostræ constitutionis paginam temerario ausu infringere, vel ipsi quomodolibet contraïre. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, secundò tertióve commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, & se reum existere in extremo examine de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus incurrat. Amen.
Ego Anastasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Laterani per manum Rolandi sanctæ Ecclesiæ [ 67/1 ] Romanæ Presbyteri Cardinalis & Cancellarii Nonis Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii Papæ IV. anno primo.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEOBALDO priori Sanctæ Mariæ de Prato, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in [1071B] Domino filii, vestris precibus annuentes, apostolicæ sedis auctoritate penitus prohibemus, ut nulli unquam hominum liceat infra terminos parochiæ vestræ cœmeterium vel baptisterium statuere. Quidquid præterea in capella Sancti Caradochi iuste et canonice hactenus habuistis vobis vestrisque successoribus nihilominus confirmamus, et commissum vobis monasterium futuris temporibus conservandum decernimus. Nulli ergo hominum clerico vel laico liceat hanc nostræ constitutionis paginam temerario ausu infringere, vel ipsi quomodolibet contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis [1071C] honorisque sui dignitate careat, et se reum existere in extremo examine de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi alienus fiat, atque indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat. Amen.
Ego Anastasius catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Datum Laterani per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii Nonis Maii, indictione II, Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papæ IV, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio