Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Apr. 20     ||     Religiosis desideriis dignum

Bull. Clun. 64, 1 n. 2

PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Theobaldum Priorem beatæ Mariæ de Prato Donziaci Altisiodorensi Diœcesi, quo confirmat omnia bona & possessiones ejusdem Monasterij sub obedientia Abbatis Cluniacensis.

LXIV. Privilegium pro monasterio S. Mariæ de Prato. (Laterani, April. 20.)
[Bullar. Cluniac., 64.]

ANASTASIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Priori de Prato sanctæ Mariæ, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, præfatum Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Burgum in quo ipsum Monasterium situm est, cum monte Cusio & cum omnibus aliis appendiciis suis, & quicquid Parochialis beneficii totius Parochiæ castri Donziacensis, & villæ sanctæ Mariæ de Prato, cum capella de Bronzilia & omnibus quæ in villa illa, & in aliis circumpositis villulis habeatis: quicquid habetis de jure Parochiali in villa de Poniaco, & quibusdam aliis circumjacentibus villulis: medietatem decimæ totius Parochiæ vestræ, totam decimam minutam de agnis, & lana villæ vestræ: capellam sanctæ Mariæ de castro Donziaco cum domibus sibi contiguis, in quibus Presbyter habitat vitalis: medietatem salis de foro ejusdem castri Donziaci: Ecclesiam sancti Martini cum medietate decimæ Mansi Merilli: medietatem silvæ totius territorii de Lueth cum decima, quæ fuit Bernardi de Galis: duo molendina & unum ....... ad Pontem: duas partes molendini de Bumont, tam de Annona quam de Piscatione: duo molendina nova: molendinum Albicastelli: terram sancti [ 64/2 ] Martini: terram Tripaldi: decimam de Cartis, cum illa quæ fuit Arnulfi: decimam Chevenci: decimam de Bergenis: decimam Paludis: nemus quod dicitur Chassaneium: silvam quæ dicitur Solua: clausum de Viliscordon, cum usu silvæ ipsi contiguæ, ad opus clausi & domorum quæ ibi sunt, & alia omnia quæ ibi habetis: villam de Bretinolis cum omnibus pertinentiis suis, & jure Parochiali quod in ea habetis: decimam de Cavannis: medietatem decimæ furni de Maanes: quicquid habetis apud Fontanas: villam de Fontaneio cum omnibus pertinentiis suis: Ecclesiam de Pomæo cum medietate omnium redituum ipsius: quicquid habetis apud Valcheri, quicquid habetis apud Melcharaldum; quicquid apud villam Generiam; quicquid apud Vlmos: silvam quæ dicitur Fais: Ecclesiam de Bois cum medietate census ejusdem villæ; omnes etiam decimas, quas in Parochia illa habetis, & in aliis appendiciis suis: duas partes decimæ minutæ ejusdem Parochiæ, de agnis, & lana, & porcis: villam de Villader cum omnibus appendiciis suis; capellam sancti Martini: duas vineas, quas habetis in valle de Aliniaco, cum pratis & aliis quæ in ea habetis: obedientiam de Chasneio cum omnibus appendiciis suis, & villa de Belregart: Ecclesiam S. Cirici cum medietate omnium redituum ipsius: obedientiam de Molummis, quæ est de vestro Alodio cum omnibus appendiciis suis: Ecclesiam ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis: territorium de Maort: obedientiam de valle Dosia, cum silvis, pratis, molendino, & omnibus aliis appendiciis, quæ omnia sunt de vestro Alodio: medietatem decimæ ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis: Ecclesiam de Colummeria. In Episcopatu Eduensi, obedientiam de Luciaco, cum pratis, piscationibus, molendino, pascuis etiam per omnia prata illius ripariæ omni tempore ad equitaturas Prioris ejusdem loci: vobis nihilominus confirmamus Ecclesiam ejusdem villæ, cum medietate omnium redituum ipsius & quibusdam decimis; & quicquid habetis apud Cervonem. Prætereà libertatem, quam in temporalibus rebus habetis, & omnia illa, quæ ex donatione bonæ memoriæ Hervæi Domni Donziaci Monasterium vestrum habere dignoscitur, quemadmodum in scripto donationis ejus continetur, vobis auctoritate Apostolica confirmamus. Rationabiles autem & antiquas consuetudines, quas Monasterium vestrum habere dignoscitur, vobis nihilominus confirmamus. Ad hæc præsenti decreto firmiter prohibentes adjungimus, ut res & bona Presbyterorum vestrorum, quæ ex beneficiis Ecclesiarum, quæ ad vos pertinent, adquisierunt, Episcopi vel eorum Vicarii, seu quilibet alii, exceptis illis, quas eis Episcopi sponte dimiserunt, accipiendi, vel vobis auferendi non habeant facultatem. Adjicientes itaque statuimus, ut nulli Episcopo liceat pro excessu vestro, vel illorum qui ad vos pertinent, terras vel Ecclesias vestras sub interdicto ponere, seu quod vestri juris est violenter auferre, donec in præsentia ejusdem Episcopi vel Metropolitani, parati eritis justitiam exhibere. Sancimus etiam & Apostolicæ Sedis auctoritate statuimus, ut de infractura Cimeterii vestri nullus, nisi vobis & Ecclesiæ vestræ respondeat. Ecclesiæ verò vestræ, seu Capellæ liberæ sint, & omnis exactionis immunes, præter consuetam Episcopi Paratam, & justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint; salva nimirum Apostolicæ Sedis auctoritate, & Diœcesani Episcopi canonica justitia. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis animarum curam absque venalitate suscipiant, & Episcopo de plebis quidem cura respondeant, pro verò rebus temporalibus ad ipsum Monasterium pertinentibus debitam vobis subjectionem exhibeant. Sanè laborum vestrorum, [ 65/1 ] quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis præsumat decimas exigere. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Cluniacensis Abbatis in omnibus obedientia, ad cujus jus & proprietatem Monasterium vestrum pertinere dignoscitur. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Anastasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus.
Ego Hugo Ostiensis Episcopus.
Ego Censius Portuensis Episcopus & S. Rufinæ.
Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum.
Ego Radulfus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in Septa.
Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii & Bachi.
Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Praxedis.
Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Savinæ.
Ego Guido Presbyter Cardinalis tit. Pastoris.
Ego Jordanus Presbyter Cardinalis tit. sanctarum Susannæ & Felicitatis.
Ego Octavianus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Ceciliæ.
Ego Astaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Priscæ.
Ego Gerardus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in monte Celio.
Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit. SS. Nerei & Achillei.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii.
Datum Laterani per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyterï Cardinalis & Cancellarii XII. Kalendas Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis [1056A] Theobaldo priori de Prato Sanctæ Mariæ ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus clementer annuentes, præfatum monasterium, quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo [1056B] propitio. poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propiis duximus exprimenda vocabulis.
Burgum in quo ipsum monasterium situm est, cum monte Curio et cum omnibus aliis appendiciis suis, et quidquid parochialis beneficii totius parochiæ castri Donziacensis, et villæ Sanctæ Mariæ de Prato, cum capella de Bronzilia et omnibus quæ in villa illa, et in aliis circumpositis villulis habeatis: quidquid habetis de jure parochiali in villa de Poniaco, et quibusdam aliis circumiacentibus villulis: medietatam decimæ totius parochiæ vestræ, totam decimam minutam de agnis, et lana villæ vestræ: capellam Sanctæ Mariæ de castro Donziaco cum [1056C] domibus sibi contiguis in quibus presbyter habitat vitalis: medietatem salis de foro ejusdem castri Donziaci; ecclesiam Sancti Martini cum medietate decimæ Mansi Merilli; medietatem totius territorii de Lueth cum decima, quæ fuit Bernardi de Galis, duo molendina et unum.... ad Pontem; duas partes molendini de Bumont, tam de annona quam de piscatione, duo molendina nova; molendinum Albicastelli: terram Sancti Martini; terram Tripaldi; decimam de Cartis, cum illa quæ fuit Arnulfi, decimam Chevenci, decimam de Bergenis, decimam Paludis, nemus quod dicitur Chassaneium, silvam quæ dicitur Solua, clausum de Viliscordon, cum usu silvæ ipsi contiguæ, ad opus clausi et domorum quæ ibi sunt, et alia omnia quæ ibi habetis; villam [1056D] de Bretinolis cum omnibus pertinentiis suis, et jure parochiali quod in ea habetis; decimam de Cavannis, medietatem decimæ furni de Maanes, quidquid habetis apud Fontanas, villam de Fontaneio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Pomæo cum medietate omnium redituum ipsius; quidquid habetis apud Valcheri, quidquid habetis apud Melcharaldum, quidquid apud villam Generiam, quidquid apud Ulmos; silvam quæ dicitur Fais, ecclesiam de Bois cum medietate census ejusdem villæ; omnes etiam decimas, quas in parochia illa habetis, et in aliis appendiciis suis, duas partes decimæ minutæ ejusdem parochiæ, de agnis, et lana, et porcis; villam de Villader cum omnibus appendiciis suis, capellam Sancti Martini, duas [1057A] vineas, quas habetis in valle de Aliniaco, cum pratis et aliis quæ in ea habetis; obedientiam de Chasneio cum omnibus appendiciis suis, et villa de Belregart, ecclesiam S. Arici cum medietate omnium redituum ipsius; obedientiam de Molummis, quæ est de vestro alodio cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis; territorium de Maort; obedientiam de valle Dosia, cum silvis, pratis, molendino et omnibus aliis appendiciis, quæ omnia sunt de vestro Alodio; medietatem decimæ ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis; ecclesiam de Colummeria. In episcopatu Eduensi, obedientiam de Luciaco, cum pratis, piscationibus, molendino, pascuis etiam per omnia [1057B] prata illius ripariæ omni tempore ad equitaturas prioris ejusdem loci; vobis nihilominus confirmamus ecclesiam ejusdem villæ cum medietate omnium redituum ipsius et quibusdam decimis, et quidquid habetis apud Cervonem. Præterea libertatem, quam in temporalibus rebus habetis, et omnia illa, quæ ex donatione bonæ memoriæ Hervæi domni Donziaci monasterium vestrum habere dignoscitur, quemadmodum in scripto donationis ejus continetur, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Rationabiles autem et antiquas consuetudines, quas monasterium vestrum habere dignoscitur, vobis nihilominus confirmamus. Ad hæc præsenti decreto firmiter prohibentes adjungimus, ut res et bona presbyterorum vestrorum, quæ ex beneficiis ecclesiarum, [1057C] quæ ad vos pertinent acquisierunt, episcopi vel eorum vicarii, seu quilibet alii, exceptis illis, quas eis episcopi sponte dimiserunt, accipiendi, vel vobis auferendi non habeant facultatem. Adiicientes itaque statuimus, ut nulli episcopo liceat pro excessu vestro, vel illorum qui ad vos pertinent, terras vel ecclesias vestras sub interdicto ponere, seu quod vestri juris est violenter auferre, donec in præsentia ejusdem episcopi vel metropolitani, parati eritis justitiam exhibere. Sancimus etiam et apostolicæ sedis auctoritate statuimus, ut de infractura cœmeterii vestri nullus, nisi vobis et ecclesiæ vestræ respondeat. Ecclesiæ vero vestræ, seu capellæ liberæ sint, et omnis exactionis immunes, præter consuetam episcopi paratam, et [1057D] justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint; salva nimirum apostolicæ sedis auctoritate, et diœcesani episcopi canonica justitia. Liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis animarum curam absque venalitate suscipiant, et episcopo de plebis quidem cura respondeant, pro vero rebus temporalibus ad ipsum monasterium pertinentibus debitam vobis subjectionem exhibeant. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis præsumat decimas exigere
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat [1058A] præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Cluniacensis abbatis in omnibus obedientia, ad cujus jus et proprietatem monasterium vestrum pertinere dignoscitur. Si qua igitur in futurum, etc.
Ego Anastasius catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Calixti.
Ego Hicmarus Tusculanus episcopus.
Ego Hugo Ostiensis episcopus.
Ego Cencius Portuensis episcopus et S. Rufinæ.
Ego Odo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum [1058B]
Ego Radulphus diac. card. S. Luciæ in Septa.
Ego Guido diac. card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Ioannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi.
Ego Odo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis.
Ego Manfredus presb. card. tit. S. Savinæ.
Ego Guido presb. card. tit. Pastoris.
Ego Iordanus presb. card. tit. SS. Susannæ et Felicitatis.
Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliæ.
Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscæ.
Ego Gerardus presb. card. tit. S. Stephani in monte Celio. [1058C]
Ego Henricus presb. card. tit. SS. Nerei et Achillei.
Ego Ioannes presb. card. SS. Ioannis et Pauli tit. Pammachii.
Datum Laterani per manum Rollandi, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii XII Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii IV papæ, anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio