Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Apr. 18     ||     Quotiens aliqua negotia

Bull. Clun. 63, 2

PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Petrum Vener. super controversia, quæ fuerat inter Abbatem de Miratorio, & fratres Gigniacensis Monasterij, per ipsum summum Pontificem ordine judiciario terminata.

XLVI. Privilegium ad Petrum Venerabilem super controversia quæ fuerat inter abbatem de Miratorio et [1037B] fratres Gigniacensis monasterii, per ipsum summum pontificem ordine iudiciario terminata. (Laterani, Febr. 16).
[ Bullar. Cluniac., 63.]

ANASTASIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Quotiens aliqua negotia ordine judiciario in nostra præsentia terminantur: ne in dubium veniant quæ geruntur, rationabile est ea pro securitate partium litterarum memoriæ commendare. Pro controversia siquidem, quæ inter dilectum filium nostrum Eustorgium Abbatem de Miratorio, & fratres tuos Gigniacenses, super damnis ei à fratribus ipsis illatis agitabatur, tam tu, quàm ipse Abbas in nostra præsentia convenistis, & causa ipsa coram nobis & fratribus nostris diutius tractata & diligenter discussa est. Auditis itaque utriusque partis allegationibus ac rationibus plenariè intellectis, participato fratrum consilio judicavimus, ut prædictus Abbas de Miratorio decem & septem millia solidorum Lugdunensis monetæ, quos, licet pro pace, violenter tamen ei donaveras usque ad primas Augusti Kalendas absque contradictione tibi & Monasterio tuo restituat. Postmodum verò ea, quæ per eosdem fratres Gigniacenses ablata sunt, judicio dilecti filii nostri Odonis Diaconi Cardinalis Apostolicæ Sedis Legati restitui facias, damna quoque illata eidem Abbati resarciri, vel de ipsis ei justitiam præcipimus nihilominus exhiberi. Nulli ergo omnino hominum fas sit hujus nostræ diffinitionis sententiam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare præsumpserit, nisi secundò tertióve commonitus præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, honoris sui periculum patiatur, vel excommunicationis pœna mulctetur.
Ego Anastasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus.
Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum.
Ego Censius Portuensis Episcopus, & silvæ candidæ.
Ego Rodulfus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in Septa.
Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Odo Diac. Card. S. Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. S. Praxedis.
Ego Manfredus Presb. Card. S. Savinæ.
Ego Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli.
Ego Bernardus Presb. Card. tit. S. Clementis.
Ego Guido Presb. Card. tit. Pastoris.
Ego Aribertus Presb. Card. tit. S. Anastasiæ.
Ego Jordanus Presb. Card. tit. S. Susannæ.
Ego Astaldus Presb. Card. tit. S. Priscæ.
Ego Gerardus Presb. Card. tit. S. Stephan. in Cælio monte.
Ego Octavianus Presb. Card. tit. S. Ceciliæ.
Ego GG. in Romana Ecclesia.
Ego Joannes Diac. Card. SS. Sergii & Bacchi.
Ego Joannes Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachi.
Ego Joannes Presb. Card. tit. SS. Silvestri & Martini.
Datum Laterani per manus Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis & Cancellarii XIV. Kalendas [ 64/1 ] Martii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties aliqua negotia ordine iudiciario in nostra præsentia terminantur, ne in dubium veniant quæ geruntur, rationabile est ea pro securitate partium litterarum memoriæ commendare. Pro controversia siquidem, quæ inter dilectum filium nostrum Eustorgium abbatem de Miratorio et fratres tuos Gigniacenses, super damnis eis a fratribus ipsis illatis agitabatur, tam tu quam ipse abbas in nostra præsentia [1037C] convenistis, et causa coram nobis et fratribus nostris diutius tractata et diligenter discussa est. Auditis itaque utriusque partis allegationibus ac rationibus plenarie intellectis, participato fratrum consilio iudicavimus, ut prædictus abbas de Miratorio decem et septem millia solidorum Lugdunensis monetæ, quos, licet pro pace, violenter tamen ei donaveras usque ad primas Augusti Kalendas absque contradictione tibi et monasterio tuo restituat. Postmodum vero ea quæ per eosdem fratres Gigniacenses ablata sunt, iudicio dilecti filii nostri Odonis diaconi cardinalis apostolicæ sedis legati, restitui faciat, damna quoque illata eidem abbati resarciri, vel de ipsis ei iustitiam præcipimus nihilominus exhiberi. Nulli ergo omnino hominum fas sit [1037D] huius nostræ definitionis sententiam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare præsumpserit, nisi secundo tertiove commonitus, præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, honoris sui periculum patiatur, vel excommunicationis pœna mulctetur.
Ego Anastasius catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Gregorius presbyter card. tit. Sancti Calixti.
Ego Hicmarus Tusculanus episcopus.
Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum.
Ego Censius Portuensis episcopus et Silvæ Candidæ. [1038A]
Ego Rodulphus diaconus cardinalis Sanctæ Luciæ in Septa.
Ego Guido diaconus card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis.
Ego Manfredus presb. card. S. Savinæ.
Ego Iulius presb. card. S. Marcelli.
Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis.
Ego Guido presb. card. tit. Pastoris.
Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiæ.
Ego Iordanus presb. card. tit. S. Susannæ.
Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscæ.
Ego Geraldus presb. card. tit. S. Stephani in Cœlio monte.
Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliæ.
Ego GG. in Romana Ecclesia. [1038B]
Ego Ioannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi.
Ego Ioannes presb. card. SS. Ioannis et Pauli tit. Pamachii.
Ego Ioannes presb. card. tit. SS. Silvestri et Martini.
Datum Laterani per manus Rolandi, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kalendas Martii, indictione II, Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papæ IV, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio