Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Mar. 4     ||     Controversiam quae inter

Bull. Clun. 64, 1 n. 1

PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad fratres Cluniacenses de Ecclesia, de Rocaboviscurti super controversia quæ erat inter eos & clericos.

L. Privilegium ad fratres Cluniacenses de ecclesia, de Rocaboviscurti super controversia quæ erat inter eos et clericos. (Laterani, Mart. 4.)
[Bullar. Cluniac., 64.]

ANASTASIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Monachis Cluniacensibus in Ecclesia de Rocaboviscurti commorantibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Controversiam, quæ inter vos & clericos Ecclesiæ, in qua constituti estis, super jure proprietatis ipsius Ecclesiæ agitatur, venerabilibus fratribus nostris G. Lemovicensi, & B. Xantonensi Episcopis audiendam terminandamque commisimus. Ideóque per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus cum ab eis propter hoc fueritis evocati, occasione seposita eorum præsentiam adeatis, & quod exinde inter vos judicaverint, suscipiatis irrefragabiliter & servetis.
Datum Laterani IV. Nonas Martii.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis [1042C] filiis monachis Cluniacensibus in ecclesia de Rocaboviscurti commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Controversiam, quæ inter vos et clericos ecclesiæ, in qua constituti estis, super iure proprietatis ipsius ecclesiæ agitatur, venerabilibus fratribus nostris G... Lemovicensi et B ... Sanctonensi episcopis audiendam terminandamque commisimus. Ideoque per præsentia vobis scripta mandamus, quatenus cum ab eis propter hoc fueritis evocati, occasione seposita eorum præsentiam adeatis, et quod exinde inter vos iudicaverint, suscipiatis irrefragabiliter et servetis.
Datum Laterani, IV Nonas Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio