Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1152, Feb. 20     ||     Iustis Religiosorum desideriis

Bull. Clun. 62, 2

BULLA EUGENII PAPÆ TERTII confirmatoria Prioratuum, Domorum & Cellarum, Ecclesiarum Parrochialium & Capellarum Monasterij Silviniacensis.

CDXCVIII. Privilegium pro monasterio Silviniacensi.
(Anno 1152, FEBR. 20.)
[ Bullar. Clun., p. 62.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Priori Silviniacensis Monasterij, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Justis Religiosorum desideriis consentire, ac rationabilibus eorum postulationibus clementer annuere Apostolicæ Sedis, cui largiente Domino præsidemus, authoritas & fraternæ charitatis unitas nos hortatur. Inde est utique dilecti in Domino filii quod justis petitionibus vestris benignum impertientes assensum, ad exemplar prædecessoris nostri felicis memoriæ Vrbani Papæ secundi Monasterium vestrum, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium inpræsentiarum justè & canonicè possidet, ac in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, & aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu Bituricensi Monasterium sancti Mauritii, Capellam de Burbonio, Ecclesiam de Noyento, de Castelione, de Colondono, de Mariniaco, de Cressangis, de Curtiliis, de Bocherono, de Betiaco, de Argiranda, de Francisciis, Ecclesiam de Limesia, de Madero, de Vannat, de Burginolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco Comitali, de Sardirliaco, de Busecrias, de Ferrerias, Capellam de Nicio, Ecclesias sancti Placidi, sancti Hilarii, sancti Marcelli, Ecclesiam de Chirac, Monasterium Columbariense, Ecclesiam de Monive, Capellam de Cella, Ecclesiam de Dorequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblineas, de Noro. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam de Brenaco sancti Maziriani, sancti Martini, Capellas duas de Schola, de Sintraco, de Genziaco, de Paidaco, de Ledaco, de Stotiaco. Monasterium de Firmitate, Ecclesiam de alta Ripa, Capellas de Vernolio, de longa Prata, de Trebenno, Ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Melaro, de Rungeriis, de Graniculis, Capellam desuper Castellum de Monte acuto, Ecclesiam sancti Juliani de Vallibus, de Olouzaco, de Silviniaco Teudonis, de Conis, de Marciaco, Ecclesias duas de Bociaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Chimiliaco, Capellam de Fagia. In Castello de Nobrio, duas Ecclesias, novam Ecclesiam. In Eduensi Episcopatu Capellam de Molinis, Ecclesiam de Arversino. In Episcopatu Nivernensi Monasterium Campi Volti cum appendiciis suis, Capellam de Firmitate, Ecclesiam de Cantaneto, Monasterium de monte Podio, de Martio, de Genestinis, de Valcolomano, de nova Villa, de Adiaco, Capellam sancti Genesii. In Episcopatu Lemovicensi Ecclesiam de Manciaco cum omnibus earum pertinentiis. Præterea ejusdem quoque prædecessoris nostri vestigiis inhærentes statuimus, ne [ 63/1 ] pro communi interdicto Parrochiæ præfatum Cœnobium à divinis cesset officiis, sed clausis januis, & exclusis excommunicatis, & interdictis suppressavoce divina vobis liceat celebrate officia, nec ulli omnino hominum facultas sit infra ipsius Monasterij seu adjacentis Villæ ambitum assultum facere, aut quemlibet hominem deprædari vel capere. Sepulturam etiam ipsius loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverunt, devotioni & extremæ voluntati, nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiæ. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Cluniacensium Abbatum in omnibus obedientia, atque Diœcesanorum ipsorum in supradictis Capellis canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè vanire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego G. Presbyter Cardinalis tituli Calixti.
Ego Ymarus Tusculanus Episcopus.
Ego Julius Presbyter Cardinalis tituli sancti Marcelli.
Ego Vmbaldus Presbyter Cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem.
Ego Bernardus Presbyter Cardinalis tituli sancti Clementis.
Ego Rotlannus Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci.
Ego Gerdredus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Cælio monte.
Ego Otto Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum.
Ego Nicolaus Albanensis Episcopus.
Ego Hugo Hostiensis Episcopus.
Ego Gregorius Diac. Card. S. Angeli.
Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in orticu.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii & Bacchi.
Ego Centius Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Aryro.
Datum Signię per manum Bosonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Scriptoris decimo Kalendas Martii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo quinquagesimo primo, Pontificatus nostri Domni Eugenii tertii Papæ, anno septimo.
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro priori Silviniacensi monasterii, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Justis religiosorum desideriis consentire ac rationabilibus eorum postulationibus clementer annuere apostolicæ sedis cui, largiente Domino, præsidemus, auctoritas et fraternæ charitatis unitas nos hortatur. Inde est utique, dilecti in Domino filii, [ 1515C ] quod justis petitionibus vestris benignum impertientes assensum, ad exemplar prædecessoris nostri felicis memoriæ Urbani papæ secundi monasterium vestrum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet, ac in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium et aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: In episcopatu Bituricensi monasterium Sancti Mauricii, capellam de Burbonio, ecclesiam de [ 1515D ] Noyento, de Castellone, de Colondano, de Mariniaco, de Cressangis, de Curtiliis, de Bocherono, de Betiaco, de Argiranda de Francisciis; ecclesiam de Lemelia, de Madero, de Vannat, de Burginolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco comitali, de Sardirliaco, de Bussecrias, de Ferrerias, capellam de Nicio, ecclesias Sancti Placidi, Sancti Hilarii, Sancti Marcelli, ecclesiam de Chirac, monasterium Columbariense, ecclesiam de Monive, capellam de Cella, ecclesiam de Dorequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblineas, de Noro. In episcopatu Arvernensi ecclesiam de Brenaco, Sancti Maziriani, Sancti Martini, capellas duas de Schola, de Sintraco, de Genziaco, de Plaidacco, de Ledaco, de Stoliaco; [ 1516A ] monasterium de Firmitate, ecclesiam de Altaripa, capellas de Vernolio, de Longa prata, de Trebenno, ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Melaro, de Rungeriis, de Graniculis; capellam desuper castellum de Monte acuto, ecclesiam Sancti Juliani de Vallibus, de Olouzaco de Silviniaco de Teudonis, de Conis, de Marciaco, ecclesias duas de Bocciaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Chimiliaco capellam de Fagia. In castello de Nobrio, duas ecclesias, novam ecclesiam. In Eduensi episcopatu, capellam de Molinis, ecclesiam de Aversino. In episcopatu Nivernensi, monasterium Campi Volti cum appendiciis suis; capellam de Firmitate, ecclesiam de Cantaneto, monasterium de Monte Podio, de Martio, de Genestinis, de Validomano, de Novavilla, de Adiaco, capellam [ 1516B ] Sancti Genesii. In episcopatu Lemoviensi, ecclesiam de Manciaco cum omnibus eorum pertinentiis. Præterea ejus quoque prædecessoris nostri vestigiis inhærentes, statuimus ne pro communi interdicto parochiæ præfatum cœnobium a divinis cesset officiis, sed clausis januis, et exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina vobis liceat celebrare officia, nec ulli omnino hominum facultas sit infra ipsius monasterii seu adjacentis villæ ambitum assultum facere, aut quemlibet hominem deprædari vel capere. Sepulturam etiam ipsius loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis [ 1516C ] ecclesiæ. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, et Cluniacensium abbatum in omnibus obedientia atque diœcesanorum ipsorum in supradictis capeliis canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione [ 1516D ] congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego G. presbyter card. tit. Calixti.
Ego Imarus Tusculanus episcopus.
Ego Julius presbyter cardinalis Sancti Marcelli. [ 1517A ]
Ego Umbaldus presb. card. tit. Sanctæ Crucis in Jerusalem.
Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Clementis.
Ego Rolandus presbyt. card. tit. Sancti Marci.
Ego Gerdredus presb. card. tit. S. Stephani in Cœlio monte.
Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum.
Ego Nicolaus Albanensis episcopus.
Ego Hugo Ostiensis episcopus.
Ego Gregorius diac. card. Sancti Angeli.
Ego Guido diaconus card. Sanctæ Mariæ in Porticu.
Ego Joannes diac. card. Sanctorum Sergii et Bacchi.
Ego Centius diac. card. Sanctæ Mariæ in Agro.
Datum Signiæ per manum Bosonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ scriptoris, undecimo Kalendas Maii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicæ anno 1151 pontificatus vero nostri domni Eugenii III papæ anno septimo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio