Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1148, Mai 20     ||     Ex parte Cluniacensium

Bull. Clun. 60, 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Archiepiscopum, Decanum, & Capellanum Bisuntinensem pro Cluniacensibus fratribus in Balmensi Abbatia, adversus Aymonem Presbyterum de Biliaco.

CCCIII. Ad Humbertum Bizuntinensem archiepiscopum, etc. — Ut contemptum Romanæ Ecclesiæ digne puniant in presbytero qui excommunicationem ab eo latam transgressus fuerat, et redditus Balmensis monasterii Cluniacensibus subripuerat.
(Anno 1148, Maii 20.)
[BOUQUET, XV, 451.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H. Bisuntinensi Archiepiscopo, P. Decano, & toti Capitulo sancti Stephani, salutem & Apostolicam benedictionem. Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus, quod Aymo Presbyter in Ecclesia de Biliaco, quam Balmensis Ecclesia tricenaria possessione & amplius sine interruptione possedit, super excommunicationem nostram diu cantaverit, & redditus ejusdem Ecclesiæ, qui Balmensi debentur, partim violentia, partim sibi furto retinuerit. Verùm quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia, maximè in his quæ ad Balmense Cœnobium pertinent, deesse non possumus vel debemus, quibus idem Cœnobium cum omnibus appendiciis suis, sicut tempore Alberici Abbatis & postea investitum fuit, donavimus: per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus, quatinus transgressionem sententiæ nostræ, & contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ in prædicto Presbytero dignè & sufficienter puniatis; & redditus, quos Balmensi Ecclesiæ subripuit, ex integro ita reddi faciatis, ne iteratus clamor ad aures nostras perveniat, & Presbyter amplius in Ecclesia non glorietur, in qua tamdiu excommunicationem [ 61/1 ] contempsit, & nobis inobediens permansit.
Datum Lausanæ XIII. Kalendas Junii.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H[UMBERTO] Bisuntinensi archiepiscopo, P. decano et toti capitulo S. Stephani, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus, quod Aimo presbyter in ecclesia de Biliaco, [ 1353D ] quam Balmensis ecclesia tricenaria possessione et amplius sine interruptione possedit, super excommunicationem nostram diu cantavit, et redditus ecclesiæ qui Balmensi debentur partim violentia, partim sibi furto retinuerit. Verum quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia, maxime in his quæ ad Balmense cœnobium pertinent, deesse non possumus vel debemus, quibus idem cœnobium cum omnibus appendiciis suis quibus tempore Alberici abbatis et postea investitum fuit, donavimus; per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus quatenus transgressionem sententiæ nostræ et contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ in prædicto presbytero digne et sufficienter puniatis; et redditus quos Balmensi ecclesiæ subripuit, ex integro ita reddi faciatis, [ 1354A ] ne iteratus clamor ad aures nostras perveniat, et presbyter amplius in ecclesia non glorietur, in qua tandiu excommunicationem contempsit, et nobis inobediens permansit.
Datum Lauzanæ XIII Kal. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio