Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Nov. 3     ||     Cognoscentes quod servos

Bull. Clun. 61, 1 n. 3

PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem de Abbatia sancti Germani Antissiodorensis, in qua declarat Abbates Cluniacenses habere correctionem ordinis: & quod nullus ibi Abbas absque eorum assensu eligi debeat.

CCXXXIX. Ad Cluniacensem abbatem. — Statuit ut abbas S. Germani Antissiodorensis deinceps eligatur cum [ 1294C ] consilio abbatis Cluniacensis, electus vero benedictionem percipiat ab episcopo Antissiodorensi.
(Anno 1147, Nov. 3.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 447.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. [ 61/2 ] Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit, ex injuncto nobis officio debemus lites & scandala de medio tollere, & Ecclesiarum paci & tranquillitati sollicita vigilantia providere. Ideóque quid super controversia, quæ de Monasterio sancti Germani inter te & venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altisiodorensem Episcopum, seu inter te & Monachos sancti Germani agitabatur, à nobis judicatum sit, litterarum serie annotari præcepimus, ne secuturæ posteritatis memoriæ subtrahatur. Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes, quoniam dubium non erat quod tu & fratres tui, & receptionem ibi, & correctionem ordinis habuissetis, & his omnibus post obitum Gervasii Abbatis fueratis spoliati, vos primò omnium restituendos esse censuimus. Ad hæc prædecessorum nostrorum vestigia subsecuti, & quod à nobis statutum fuerat innovantes, præcipimus ut in Abbatia sancti Germani, sine tuo, tuorumque successorum consilio, Abbas nullatenus eligatur. Electum verò approbandi, vel reprobandi canonicè, et, si dignus fuerit, in Abbatem Benedicendi Altisiodorensis Episcopus liberam habeat facultatem. Benedictus quoque obedientiam ei promittat. Depositio verò ipsius, si talis (quod absit) apparuerit, judiciario ordine facienda, & tam Abbatis quam Monachorum canonica correctio ad eumdem Episcopum nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes Altarium, vel Basilicarum, ordinationes Monachorum vel clericorum, qui ad sacros Ordines fuerint promovendi, Abbas & Monachi sancti Germani ab Altisiodorensi Episcopo tanquam à Diœcesano accipiant, donec gratiam Apostolicæ Sedis habuerit. Si quis autem hujus nostræ diffinitionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit; honoris & officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Datum Catalauni, III. Nonas Novembris.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit, ex injuncto nobis officio debemus lites et scandala de medio tollere, et Ecclesiarum paci et tranquillitati sollicita vigilantia providere. Ideoque quid super controversia quæ de monasterio S. Germani inter te et venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altissiodorensem episcopum, seu inter te et [ 1294D ] monachos Sancti Germani agitabatur, a nobis judicatum sit, litterarum serie adnotari præcipimus, ne secuturæ posteritatis memoriæ subtrahatur. Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes, quoniam dubium non erat, quod tu et fratres tui, et receptionem et correctionem ordinis habuissetis, et his omnibus post obitum Gervasii abbatis fueratis spoliati, vos primo omnium restituendos esse censuimus. Ad hæc prædecessorum nostrorum vestigia subsecuti, et quod a nobis statutum fuerat innovantes, præcipimus ut in abbatia Sancti Germani sine tuo tuorumque successorum consilio abbas nullatenus eligatur; [ 1295A ] electum vero approbandi vel reprobandi canonice, et, si dignus fuerit, in abbatem benedicendi, Altissiodorensis episcopus liberam habeat facultatem. Benedictus quoque obedientiam ei promittat. Depositio vero ipsius, si talis (quod absit!) apparuerit, judiciario ordine facienda et tam abbatis quam monachorum canonica correctio, ad eumdem episcopum nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, abbas et monachi S. Germani ab Altissiodorensi episcopo, tanquam a diœcesano accipiant, donec gratiam apostolicæ sedis habuerit. Si quis autem hujus nostræ definitionis paginam sciens, contra eam temere [ 1295B ] venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Datum Catalauni, III Nonas Novembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio