Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Mai 29     ||     Quam proprie et specialiter

Bull. Clun. 57, 2 n. 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad G. Comitem Matisconensem & Burgundiæ, cui rescribit se subdidisse Abbatiam Balmensem Abbatibus Cluniacensibus, in Prioratum per eos deinceps disponendum, præcipitque ut id executioni demandari satagat.

CLXXXVI. Ad Guillelmum comitem Matisconensem.--Ut Cluniacensibus Balmensem ecclesiam assignet et opem conferat. [ 1227D ]
(Anno 1147, Maii 29.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, p. 444.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, nobili viro G. Matisconensi Comiti, salutem & Apostolicam benedictionem. Quam propriè & specialiter Cluniacense Monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque jam per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suæ bonæ conversationis exemplo ad benè vivendum instruxerit, universus ferè mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro execrabili & horrendo facinore, & inaudito sanctæ Romanæ Ecclesiæ contemptu, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri, & nostram Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen & dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque dilecto [ 58/1 ] filio nostro Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in Prioratum ordinandum & disponendum ex Apostolica benignitate commisimus. Per Apostolica itaque scripta nobilitati tuæ mandamus, atque in peccatorum remissionem injungimus, quatinùs locum ipsum, cum thesauro, & bonis suis omnibus, & pertinentiis, fratribus Cluniacensibus cum integritate assignes, Monachos exinde expulsos ad eorum obedientiam revoces, & quibuscumque modis secundum Deum poteris fratrum Cluniacensium paci & tranquillitati provideas.
Datum Parisius IV. Kalendas Junii.
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, nobili viro G[uillelmo] Matisconensi comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Quam proprie et specialiter Cluniacense monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suae bonae conversationis exemplo ad [ 1228A ] bene vivendum instruxerit, universus fere mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro exsecrabili et horrendo facinore, et inaudito contemptu sanctae Romanae Ecclesiae, quae in dilectum filium nostrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiae in perpetuum abstulimus, eumque Petro Cluniacensis monasterii abbati, successoribusque ejus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum committimus. Per apostolica itaque scripta nobilitati tuae mandamus, atque in peccatorum remissionem injungimus quatenus locum ipsum cum thesauro et bonis suis omnibus et pertinentiis fratribus Cluniacensibus cum integritate [ 1228B ] assignes, monachos exinde expulsos ad eorum obedientiam revoces, et quibuscunque modis secundum Deum poteris, fratrum Cluniacensium paci et tranquillitati provideas.
Datum Parisiis, IV Kal. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio