Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Mai 29     ||     Quam proprie et specialiter

Bull. Clun. 57, 2 n. 1

PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem, per quod ipsi committit & successoribus ejus Abbatiam Balmensem, vultque fore deinceps Prioratum ordinis Cluniacensis.

CLXXXV. Ad Petrum Cluniacensem abbatem. — Balmensem abbatiam, ob piaculum cujusdam in magistrum Osbertum facinoris et contemptum Romanæ Ecclesiæ, [ 1227B ] ad prioratum redigit, quem ipsi, ad instaurandam in eo religionem, regendum committit.
(Anno 1147, Maii 29.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 443.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Quam propriè & specialiter Cluniacense Monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suæ bonæ conversationis exemplo ad benè vivendum instruxerit, universus ferè mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro execrabili & horrendo facinore, & inaudito contemptu sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri, & nostram Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen & dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque tibi, tuisque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in Prioratum ordinandum & disponendum ex Apostolica benignitate committimus. Tua itaque interest ad ejusdem loci restaurationem, & religionis reformationem ita intendere, ut locus ipse sub tuo regimine tam in spiritualibus quàm in temporalibus gratum Domino suscipiat incrementum.
Datum Parisius IV. Kalendas Junii.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Quam proprie et specialiter Cluniacense monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suæ bonæ conversationis exemplo ad bene vivendum instruxerit, universus fere mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro exsecrabili et horrendo facinore, et inaudito contemptu sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quæ in dilectum [ 1227C ] filium nostrum magistrum Osbertum, ad ignominiam B. Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiæ in perpetuum abstulimus, eumque tibi tuisque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum ex apostolica benignitate committimus. Tua itaque interest ad ejusdem loci restaurationem et religionis reformationem ita intendere, ut locus ipse sub tuo regimine, tam in spiritualibus quam in temporalibus gratum Domino suscipiat incrementum.
Datum Parisius, IV Kalend. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio