Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1146, Ian. 16     ||     Controversiam quae inter

Bull. Clun. 59, 1

EPISTOLA EUGENII PAPÆ II. ad Engolismen. & Lemovicen. Episcopos quibus mandat ut inquirant super controversia orta inter Clun. Monachos & Clericos de Rochaboviscurti.

LXXII. Ad Engolismensem et Lemovicensem episcopos. - Ut controversiam de Roca-Bovis-curtis inter Cluniacenses et clericos fine canonico terminent.
(Anno 1146, Ian. 16.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 435.]

EUGENIUS Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Lamberto Engolismensi, & Geraldo Lemovicensi Episcopis, salutem & Apostolicam [ 59/2 ] benedictionem. Controversiam quæ inter dilectos filios nostros Cluniacenses Monachos & Clericos de Rocaboviscurti, super Ecclesia ipsius loci jamdiu agitata est, diligenter audivimus, & cum fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus & studiosius inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione Monachos fuisse in possessione cognovimus; judicavimus, ut si ipsi Monachi duobus, aut tribus testibus idoneis in nostra præsentia probare potuerint, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, vel alius per ipsos, eos de possessione ipsius Ecclesiæ per violentiam expulerunt, ipsa possessio eis restituatur: facta autem plena restitutione infra duos menses, utraque parte ante vestram evocata præsentiam causam de proprietate hinc inde diligenter inquiratis, & fine Canonico terminetis.
Datum Laterani XVII. Kal. Februarii.
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Lamberto Engolismensi et Geraldo Lemovicensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Controversiam quæ inter dilectos filios nostros [1096A] Cluniacenses monachos et clericos de Roca-Bovis-curtis (La Roche-Beaucourt) super ecclesia ipsius loci iamdiu agitata est, diligenter audivimus et cum fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus et studiosius inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione monachos fuisse in possessione cognovimus, iudicavimus ut, si ipsi monachi duobus aut tribus testibus idoneis in nostra præsentia probare potuerint quod clerici qui tunc erant in ipsa ecclesia, vel alius per ipsos, eos de possessione ipsius ecclesiæ per violentiam expulerunt, ipsa possessio eis restituatur; facta autem plena restitutione, infra duos menses utraque parte ante vestram evocata præsentiam, causam de proprietate hinc inde diligenter inquiratis, [1096B] et fine canonico terminetis.
Datum Laterani, XVII Kal. Februarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio