Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1145-1153     ||     Veniens ad nostram

Bull. Clun. 58, 1 n. 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Narbonensem Archiepiscopum, cui mandat ut Episcopum & Canonicos Magalonenses coërceat ab omni infestatione fratrum Cluniacensium in Monasterio juxta montem-Pessulanum commorantium, atque ut ab eis non exigant decimas laborum aut nutrimentorum suorum: neque Parochianos suos qui in eodem loco tumulari voluerint, vel ei bona conferre, impediant.

DXXXII. Ad Arnaldum Narbonensem archiepiscopum. — Ut Magalonensem episcopum et Petrum de Verona Cluniacensibus juxta Montempessulanum degentibus infestos, compescat.
(Anno 1145-53.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 446.)

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .... Narbonensi Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Veniens ad nostram præsentiam dilectus filius noster Petrus Cluniacensis Abbas, contra venerabilem fratrem nostrum R. Episcopum, & Canonicos Magalonensis Ecclesiæ nobis graviter conquestus est, quod Parochianos suos de monte-Pessulano, contra fraternæ charitatis officium, publicè inhibere præsumpserunt, ut in novo ejus Monasterio, quod juxta montem-Pessulanum situm est, nihil de bonis suis in vita, vel morte conferant; seu, cum obierint, corpora sua in loco ipso tumulari præcipiant. Decimas præterea laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus excolunt, & de nutrimentis animalium suorum, à fratribus in eodem Monasterio commorantibus, contra constitutionem Sedis Apostolicæ nihilominus exigunt. Quod quam pravum sit, & à religionis observantia penitus alienum, qui zelo rectitudinis utitur non ignorat. Quia ergo nostri officii est errata corrigere, & suam singulis Ecclesiis [ 58/2 ] justitiam conservare, per præsentia tibi scripta mandamus, quatenùs ad partes illas accedas, & prædictum fratrem nostrum Episcopum, atque Canonicos Magalonenses super his duriter increpando ex parte nostra districtè commoneas, ut de cætero nec decimas laborum suorum, vel de incrementis animalium, quæ nutriuntur à fratribus prædicti Monasterij exigant, nec injuriam seu infestationem inferre præsumant, sed sicut Parochianos suos Monasteriis Anianæ, & sancti Willermi eleemosynas facere, & seipsos dare in morte permittant, ita eos memorato Cluniacensi Cœnobio benefacere nequaquam prohibeant. Quod si tuis monitis obtemperare noluerint, eorum Parochianis publicè denunties, ut pro ipsius Episcopi vel suorum interdicto minimè dimittant, quin eidem loco prout Dominus inspiraverit benefaciant, & seipsos ad sepeliendum si voluerint conferant, salva matricis Ecclesiæ justitia. Nihilominus præterea fraternitati tuæ mandamus, ut Petrum de Verona, qui quoddam molendinum antefati Monasterij fregit, & ex eo molestiam & contrarietatem fratribus ipsius loci contra justitiam inferre præsumit, districtè commoneas, ut vel ab eorumdem fratrum molestia desistat, vel ad justitiam cum eis in tua præsentia veniat. Quod si neutrum ex his adimplere voluerit, Ecclesiasticæ severitatis censuram in eum exerceas; ne, pro defectu justitiæ, ad aures nostras super his sæpe dicti fratres denuò pulsare cogantur. EUGENIUS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili [ 1553B ] fratri Narbonensi archiepiscopo ARNALDO, salutem et apostolicam benedictionem. Veniens ad nostram præsentiam dilectus filius poster Petrus Cluniacensis abbas, contra venerabilem fratrem nostrum R
[aimundum] episcopum et canonicos Magalonensis Ecclesiæ nobis graviter conquestus est, quod parochianos suos de Montepessulano, contra fraternæ charitatis officium publice inhibere præsumpserunt, ut in novo ejus monasterio quod juxta Montempessulanum situm est, nihil de bonis suis in vita vel morte conferant, seu cum obierint, corpora sua in loco ipso tumulari præcipiant. Decimas præterea laborum suorum contra constitutionem sedis apostolicæ nihilominus exigunt. Quod quam pravum sit et a religionis observantia [ 1553C ] penitus alienum, qui zelo rectitudinis utitur, non ignorat. Quia ergo nostri officii est errata corrigere, et suam singulis Ecclesiis justitiam conservare, per præsentia tibi scripta mandamus, quatenus ad partes illas accedas. et prædictum fratrem nostrum episcopum, atque canonicos Magalonenses super his graviter increpando ex parte nostra districte commoneas, ut de cætero nec decimas laborum suorum, vel de incrementis animalium quæ nutriuntur, a fratribus prædicti monasterii exigant, nec injuriam seu infestationem inferre præsumant; sed sicut parochianos suos monasteriis Anianæ et S. Willermi eleemosynas facere, et seipsos dare in morte permittunt, ita eos memorato Cluniacensi cœnobio benefacere nequaquam prohibeant. [ 1553D ] Quod si tuis monitis obtemperare noluerint, eorum parochianis publice denunties, ut pro ipsius episcopi vel suorum interdicto minime dimittant, quin eidem loco, prout Dominus inspiraverit, benefaciant, et seipsos ad sepeliendum si voluerint, conferant, salva matricis ecclesiæ justitia. Nihilominus præterea fraternitati tuæ mandamus, ut Petrum de Verona, qui quoddam molendinum antefati monasterii fregit, et ex eo molestiam et contrarietatem fratribus ipsius loci contra justitiam inferre præsumit, districte commoneas ut vel ab eorumdem fratrum molestia desistat, vel ad justitiam cum eis in tua præsentia veniat. Quod si neutrum ex his adimplere voluerit, ecclesiasticæ severitatis censuram in [ 1554A ] eum exerceas, ne pro defectu justitiæ ad aures nostras super his sæpedicti fratres denuo pulsare cogantur.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio