Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     > 1138, Mai 17     ||     Pro pace et tranquillitate

Bull. Clun. 48, 1 n. 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem super reparatione injuriæ à clericis Lu[g]dunensibus illatæ, ac reformatione Monasterij sancti Ragniberti per fratres Cluniacenses, quibus confirmat Ecclesiam de Villafranca.

DLXXII. Ad Petrum abbatem et monachos Cluniacenses. — Lugdunenses archiepiscopum et clericos Cluniacensibus infestos, et per conjuratos homines vim inferentes, compescit. Mittit autem Guidonem diac. card. qui jurgiis eorum finem imponat, etc.
(Anno 1139-1143, Maii 17.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 396.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati & Monachis Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Pro pace & tranquillitate vestra valdè solliciti sumus: & ideò [ 48/2 ] venerabili fratri nostro Fr. Lugdunensi Archiepiscopo rogando injunximus atque præcipimus, ut ab injuria & infestatione vestra cesset, & clericos Lugdunenses cessare faciet. De his autem, qui manus violentas in Monachos injecerunt, aut rei conjurationis sive conspirationis existunt, ediximus quoniam donec vobis satisfaciant anathematis sententiæ sint subjecti. Præcipimus etiam ut ea, quæ Cluniacense Monasterium tenuerat, & à Lugdunensibus sunt ablata, restituantur. Si quid verò quæstionis super his remanserit, coram dilecto filio nostro G. Diacono Card. Apostolicæ Sedis Legato, quempro causa vestra præcipuè destinavimus, terminetur. Ediximus etiam quod in Monasterio sancti Ragniberti, quoniam fratres illius nimis laxè & minus religiosè usque modò vixerunt, per fratres Cluniacenses religio reformetur: Ecclesia verò de Villafranca, quæ Cluniaco à Lugdunensi Archiepiscopo data esse cognoscitur, minimè auferatur. Si qua verò (quod contingere nolumus) superfuerint, quæ in præsentia nostri Legati terminari nequiverint, opportuno tempore in nostra præsentia, præstante Domino, debitum finem accipient.
Datum Laterani XVI. Kalendas Junii.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et monachis Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. [ 632C ]
Pro pace et tranquillitate vestra valde solliciti sumus, et ideo venerabili fratri nostro F. Lugdunensi archiepiscopo rogando injunximus atque præcepimus, ut ab injuria, et infestatione vestra cesset, et clericos Lugdunenses cessare faciat. De his autem qui manus violentas in monachos injecerunt, aut rei conjurationis sive conspirationis exstiterunt, ediximus quoniam, donec vobis satisfaciant, anathematis sententiæ sint subjecti. Præcipimus etiam ut ea quæ Cluniacense monasterium tenuerat, et a Lugdunensibus sunt ablata restituantur. Si quid vero quæstionis super his remanserit, coram filio nostro G[uidone] diacono card. apostolicæ sedis legato, quem pro causa vestra præcipue destinavimus, terminetur. Ediximus etiam quod in monasterio S. Raginiberti (Saint-Rambert), [ 632D ] quoniam fratres illius nimis laxe et minus religiose usque modo vixerunt, per fratres Cluniacenses religio reformetur. Ecclesia vero de Villa-franca, quæ Cluniaco a Lugdunensi archiepiscopo data esse cognoscitur, minime auferatur. Si qua vero (quod contingere nolumus) superfuerint, quæ in præsentia nostri legati terminari nequiverint, opportuno tempore in nostra præsentia, præstante Domino, debitum finem accipient.
Datum Laterani, XVI Kal. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio