Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1136, Mar. 13     ||     Bonus et diligens

Bull. Clun. 49, 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, quo confirmat donum Ecclesiæ seu Prioratus beatæ Mariæ de Montedesiderio Monasterio Cluniacensi factum.

Confirmatio Montis-desiderij cum pertinentiis suis.
An. 1136.
Charta lxxxi.

CCXXII. Ad eumdem. - Confirmatio Montis Desiderii.
(Anno 1136, Mart. 13.)
[MANSI, Concil., XXI, 1412.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterij, & diversas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, & fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Hoc profectò intuitu Montisderiensem Ecclesiam à venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi, & Simone Noviomensi Episcopis Monasterio Cluniacensi canonicè & devotè collatam, idipsum quoque carissimo filio nostro Lodoico illustri & glorioso Francorum Rege, & Rainaldo Remensi Archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, & pro ejus confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi, tuisque successoribus confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat eamdem Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, temerè perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur imposterùm Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis verò eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu, quatinus & hic fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus.
Ego Anselmus Presbyter Cardinalis.
Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ. [ 50/1 ]
Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis & Pauli.
Ego Guido indignus Sacerdos.
Ego Gregorius Diaconus Card. SS. Sergii & Bachi.
Ego Guido Card. Diaconus S. Adriani.
Ego Wastaldus Diacon. Card. S. Eustachii.
Ego Hubaldus Diac. Card. S. Mariæ in via-lata.
Datum Pisis per manum Aymerici S. R. Ecclesiæ Cardinalis & Cancellarii III. Idus Martii Indict. XIV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii secundi Papæ anno VII.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cuius profecto gaudio lætitia iocundior cumulatur, si eadē vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterij, & diuersas Ecclesias exornet, atque plurimorū mentes disciplinis regularibus instruat, & fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Hoc profecto intuitu Montisderiēsem Ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi, & Simone Nouiomensi Episcopis Monasterio Cluniacensi canonice & deuote collatā, idipsum quoq. carissimo filio nostro Lodoico illustri, & glorioso Frācorum Rege, & Rainaldo Remensi Archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona cōcedentibus, & pro eius confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorātibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi, tuisque successoribus confirmamus. Statuentes vt nulli omnino homini liceat eandem Ecclesiam, vel bona, quæ in præsentiarū legitime possidet, aut in futurū iustis modis, præstāte Domino poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum Ecclesiastica, secularisue persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate [ 1403 ] cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis vero eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff.
Ego Anselmus Presbyter Card. ff.
Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ ff.
Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Guido indignus Sacerdos ff.
Ego Gregorius Diaconus Cardin. SS. Sergij & Bachi ff.
Ego Guido Card. Diaconus S. Adriani ff.
Ego Vassallus Diaconus Cardin. S. Eustachij ff.
Ego Hubaldus Diaconus Card. S. Mariæ in via lata ff.
Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. Cardinalis & Cancellarij, iii. Idus Martij, Indict. xiv. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentij Papæ II. anno vii.
Iisdem est omnino concepta verbis atque præcedens, usque ad inflammet. Tum:

 

 

 

 

 

 

 

 

Hoc profecto intuitu Montisderiensem [forte pro Montisdesideriensem] ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino [ 270A ] Ambianensi, et Simone Noviomensi, episcopis, monasterio Cluniacensi canonice et devote collatam, idipsum quoque charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege, et Raynaldo Remensi archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, et pro eius confirmatione sedem apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi tuisque successoribus confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino homini liceat eamdem ecclesiam vel bona, quæ in præsentiarum legitime possidet, vel in futurum iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc [ 270B ] nostræ constitutionis paginam sciens, etc.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Guillelmus Prænestinus episc. subscripsi.
Ego Anselmus presb. card. subscripsi.
Ego Luitfredus presb. card. subscripsi.
Ego Lucas presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli, subscripsi.
Ego Guido card. diac. S. Adriani, subscripsi.
Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subscripsi.
Ego Hubaldus diac. card. S. Mariæ in Via Lata, subscripsi.
Datum Pisis per manum Aimerici S. R. E. cardinalis et cancellarii, III Idus Martii, indict. XIV, Incarn. [ 270C ] Dominicæ anno 1136, pontificatus domni Innocentii papæ II anno VII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio